|
Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus et Marcus ex praecedentium
occasione narrant quemadmodum sit Ioannes ab Herode occisus; Lucas
autem qui iam longe supra de passione Ioannis narraverat, postquam
commemoravit illam Herodis haesitationem de domino quisnam esset,
continuo subiungit et reversi apostoli narraverunt illi quae fecerunt.
Beda. Non solum autem narrant quae ipsi fecerunt, et docuerunt; sed
etiam quae Ioannes eis in docendo occupatis sit passus, vel sui, vel
eiusdem Ioannis ei discipuli renuntiant, sicut Matthaeus insinuat.
Isidorus. Quia vero dominus viros sanguinum abominatur, et
commorantes cum eis, si a propriis criminibus non discedant, post
occisionem Baptistae deserens occisores, discessit; unde sequitur et
assumptis illis, secessit seorsum in locum desertum, qui est
Bethsaidae. Beda. Est autem Bethsaida in Galilaea civitas
Andreae, et Petri, et Philippi apostolorum, prope stagnum
Genezareth. Non autem timore mortis hoc egit, ut quidam
arbitrantur, sed parcens inimicis suis, ne homicidio homicidium
iungerent; simul et opportunum suae passionis tempus expectans.
Chrysostomus in Matthaeum. Non autem prius, sed relato sibi quod
acciderat, discessit, manifestans per singula carnis veritatem.
Theophylactus. In desertum autem locum abiit dominus, quia
operaturus erat miraculum panum: ne quis diceret: de civitate prope
existente oblati sunt panes. Chrysostomus. Vel vadit in desertum
locum, ut nemo sequeretur. Sed nec sic plebs discessit, sed
comitatur ipsum; unde sequitur quod cum cognovissent turbae, secutae
sunt illum. Cyrillus. Hi quidem postulantes a Daemonibus liberari,
hi vero languorum remotionem; necnon quos eius oblectabat doctrina,
illum attentissime visitabant. Beda. Ipse autem ut potens piusque
salvator, excipiendo fatigatos, docendo inscios, sanando aegrotos,
reficiendo ieiunos, quantum devotione credentium delectetur,
insinuat; unde sequitur et excepit illos, et loquebatur illis de regno
Dei, et eos qui cura indigebant sanabat. Theophylactus. Ut
addiscas, quod quae secundum nos est sapientia, dividitur verbo et
opere; et quod decet dicere operata, et operari dicta. Reclinante
autem die, discipuli iam incipientes aliorum curam habere, turbae
miserentur, unde sequitur dies autem coeperat declinare, et accedentes
duodecim dixerunt illi: dimitte turbas, ut euntes in castella
villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas: quia hic in
loco deserto sumus. Cyrillus. Sicut enim dictum est, diversarum
passionum postulabant remedia: et quia videbant discipuli solo nutu
posse perfici quod infirmi petebant, dicunt: dimitte eos, ne amplius
anxientur. Aspice autem exuberantem mansuetudinem eius qui rogatur:
non enim illa tantum largitur quae postulant discipuli, sed sequentibus
ipsum adjicit bona munificae dexterae, mandans eis escas exhiberi;
unde sequitur ait autem ad illos: vos date illis manducare.
Theophylactus. Non autem hoc dicit eorum responsionem ignorans, sed
volens ipsos inducere ut dicerent quot panes haberent; et sic magnum
ostenderetur ex eorum confessione miraculum, panum quantitate audita.
Cyrillus. Sed quod mandabatur, intolerabile discipulis erat, quod
non habebant penes se nisi quinque panes et duos pisces; unde sequitur
at illi dixerunt: non sunt nobis plusquam quinque panes et duo pisces,
nisi forte nos emamus in omnem hanc turbam escas. Augustinus de
Cons. Evang. In quibus quidem verbis Lucas in unam sententiam
constrinxit responsionem Philippi dicentis: ducentorum denariorum
panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat, et
responsionem Andreae dicentis: est puer unus hic, qui habet quinque
panes hordeaceos et duos pisces, ut narrat Ioannes. Quod enim ait
non sunt nobis plusquam quinque panes et duo pisces, ad Andreae
retulit responsionem; quod vero adiunxit nisi forte nos eamus, et
emamus in omnem hanc turbam escas, videtur ad responsionem Philippi
pertinere, nisi quod de ducentis denariis tacuit: quamquam et in
ipsius Andreae sententia hoc posset intelligi; cum enim dixisset: est
puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces,
adiunxit: sed haec quid sunt inter tantos? Hoc est dicere nisi forte
nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. Ex qua varietate
verborum, rerum autem sententiarumque concordia, satis apparet
salubriter nos doceri, nihil quaerendum in verbis nisi loquentium
voluntatem; cui demonstrandae invigilare debent omnes veridici
narratores, cum de homine, vel de Angelo, vel de Deo aliquid
narrant. Cyrillus. Ut autem adhuc ad magis ardua feratur miraculum,
ostenditur non parva fuisse multitudo virorum, cum sequitur erant autem
viri fere quinque millia, exceptis scilicet mulieribus atque pueris,
ut alius Evangelista refert. Theophylactus. Docet autem dominus
quod decet cum hospitamur aliquem, reclinare ipsum, et omnis
consolationis participem facere; unde sequitur ait autem ad discipulos
suos: facite illos discumbere per convivia quinquagenos: et ita
fecerunt; et discumbere fecerunt omnes. Augustinus de Cons.
Evang. Quod Lucas hic dicit, quinquagenos iussos esse discumbere,
Marcus vero quinquagenos et centenos, ideo non movet, quia unus
partem dixit, alter totum. Verum si alius de quinquagenis tantum
commemoraret, alius de centenis, valde videretur esse contrarium, nec
satis dignosceretur utrumque dictum esse. Unum autem ab altero,
alterum ab altero esse commemoratum, et tamen attentius consideratum
inveniri debuisse quis non fateatur? Hoc ideo dixi, quia existunt
saepe aliqua eiusmodi quae parum intendentibus temere iudicantibus
contraria videantur, et non sint. Chrysostomus in Matthaeum. Et
quia credendum erat Christum venisse a patre, facturus miraculum,
aspexit in caelum; unde sequitur acceptis autem quinque panibus et
duobus piscibus, respexit in caelum. Cyrillus. Hoc etiam
dispensative pro nobis fecit: ut discamus quod in principio mensae,
cum frangere debemus panem, debemus Deo offerre et elicere super ipsum
benedictionem supernam; unde sequitur et benedixit, et fregit, et
discipulis suis distribuit, ut ponerent ante turbas. Chrysostomus in
Matthaeum. Dat quidem eis per manus discipulorum, honorando eos, et
ne dent oblivioni iam peracto miraculo. Non autem ex non entibus facit
escas ad pascendum turbas, ut obturet os Manichaei asserentis alienam
esse ab eo creaturam, ostendens se esse victualium largitorem, et eum
qui dixit: germinet terra. Multiplicat quoque pisces, ad
significandum quod tam mari quam aridae dominabatur. Bene autem in
languentibus speciale peregit miraculum; agit et beneficium generale,
alens omnes etiam non languentes; unde sequitur et manducaverunt
omnes, et saturati sunt. Gregorius Nyssenus. Quibus nec caelum
fluebat manna, nec tellus iuxta sui naturam producens frumentum, eorum
satisfaciebat egestati; sed ex ineffabilibus horreis divinae potentiae
beneficium affluebat. Panis paratur factus in manibus ministrantium,
necnon per saturitatem edentium augmentatur. Esum etiam piscium eorum
necessitati non administrabat mare; sed ille qui in mari piscium genus
inseruit. Ambrosius. Non exiguo, sed multiplicato cibo populum
liquet esse satiatum. Vides incomprehensibili quodam ritu inter
dividentium manus, quas non fregerant multiplicare particulas, et
intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subripere. Cyrillus.
Nec usque ad hoc tantum pervenit miraculum, sed sequitur et sublatum
est quod superfuit eis fragmentorum cophini duodecim: ut hinc esset
manifesta certificatio quod opus caritatis in proximos uberem vindicet
retributionem a Deo. Theophylactus. Et ut addisceremus quantum
hospitalitas potest, et quantum augentur nostra, cum indigentibus
subvenimus. Chrysostomus in Matthaeum. Fecit autem superabundare
non panes, sed fragmenta; ut ostendat illorum panum esse reliquias,
quae tot factae sunt, ut totidem essent cophini quot et discipuli.
Ambrosius. Mystice autem postquam illa quae Ecclesiae typum
accepit, a fluxu curata est sanguinis, posteaquam apostoli ad
evangelizandum sunt destinati, gratiae caelestis impartitur alimentum.
Sed quibus impartiatur adverte: non otiosis, non in civitate, quasi
in synagoga, vel saeculari dignitate residentibus, sed inter deserta
quaerentibus Christum. Beda. Qui derelicta Iudaea, quae
prophetiae non credendo, sibi caput abstulerat, in deserto
Ecclesiae, quae virum non habebat, verbi pabula largitur. Petentem
vero deserta gentium Christum, multae fidelium catervae, relictis
moenibus priscae conversationis variorum dogmatum, sequuntur.
Ambrosius. Qui autem non fastidiunt, ipsi excipiuntur a Christo;
et cum ipsis loquitur Dei verbum, non de saecularibus, sed de regno:
et qui corporalis gerunt ulcera passionis, his medicinam suam libenter
indulget. Ubique autem mysterii ordo servatur: ut prius per
remissionem peccatorum vulneribus medicina tribuatur, postea vero
alimonia mensae caelestis exuberet. Beda. Die autem declinante
turbam reficit, idest fine saeculorum appropinquante, vel cum sol
iustitiae pro nobis occubuit. Ambrosius. Quamquam nondum
validioribus haec turba reficiatur alimentis: primum enim in modum
lactis quinque sunt panes; secundum septem; tertium ipsum corpus
Christi est esca solidior. Si quis autem petere cibum veretur, ipse
relictis suis omnibus festinet ad Dei verbum. Dum autem aliquis
audire incipit Dei verbum, incipit esurire. Incipiunt apostoli
esurientem videre; et si illi adhuc non intelligant quid esuriant,
intellexit Christus: scit quod non saecularem cibum esuriant, sed
cibum Christi: nondum enim intellexerant apostoli cibum credentis non
esse venalem. Noverat Christus nos potius esse redimendos, suas vero
epulas esse gratuitas. Beda. Nondum autem erant apostolis nisi
quinque panes Mosaicae legis, et duo pisces utriusque testamenti;
quae in abdito mysteriorum latentium, quasi aquis abyssi tegebantur.
Quia vero quinque sunt exteriores hominis sensus, quinque millia viri
dominum secuti, designant eos qui in saeculari adhuc habitu positi,
exterioribus, quae possident, bene uti noverunt; qui quinque panibus
aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis instrui:
nam qui mundo ad integrum renuntiant, evangelica refectione sublimes
sunt. Diversi autem convivantium discubitus designant diversos per
orbem terrarum Ecclesiarum conventus qui unam Catholicam faciunt.
Ambrosius. Hic vero panis, quem frangit Iesus, mystice quidem Dei
verbum est, et sermo de Christo; qui cum dividitur augetur; de
paucis enim sermonibus, populis redundantem alimoniam ministravit.
Dedit sermones nobis velut panes, qui nostro dum libantur ore,
geminantur. Beda. Turbis autem esurientibus salvator non nova creat
cibaria; sed acceptis his quae habuerunt discipuli benedicit: quia
veniens in carne, non alia quam praedicta sunt praedicat; sed
prophetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat. Respicit in
caelum, ut illuc dirigendam mentis aciem, ibi lucem scientiae doceat
esse quaerendam. Frangit, et ante turbas ponenda distribuit
discipulis: quia legis et prophetiae sacramenta eis, ut per mundum
praedicent, patefecit. Ambrosius. Non otiose autem quae turbae
supersunt, a discipulis colliguntur: quia ea quae divina sunt, apud
electos facilius possis quam apud populos reperire. Beatus ille qui
potest colligere quae etiam doctis supersunt. Qua ratione autem
cophinos Christus duodecim implevit, nisi ut illud populi Iudaici
solveret, quia manus eius in cophino servierunt? Hic est populus,
qui ante lutum in cophinis colligebat, sed iam per crucem Christi
vitae caelestis operatur alimoniam. Nec paucorum hoc munus, sed
omnium est: nam per duodecim cophinos, tamquam tribuum singularum,
fidei firmamentum redundat. Beda. Vel per cophinos duodecim apostoli
figurantur, et omnes sequentes doctores; foris quidem hominibus
despecti, sed intus salutaris cibi reliquiis cumulati.
|
|