|
Cyrillus. Ducum magnanimi strenuos in armis ad audaciam provocant,
non solum eis honores pollicendo victoriae, sed etiam ipsum pati
generosum esse fatentes. Tale quid videmus docere dominum Iesum
Christum. Praedixerat enim apostolis quod oporteret eum perpeti
Iudaeorum calumnias, occidi, et tertia die resurgere. Ne igitur
putarent Christum quidem passurum persecutiones pro vita mundi, eis
vero licere laetam vitam ducere; ostendit quod necessario per aequa
certamina gradi decet cupientes eius gloriam obtinere; unde dicitur
dicebat autem ad omnes. Beda. Pulchre posuit ad omnes: quia
superiora, quae ad fidem dominicae nativitatis vel passionis
pertinent, cum solis discipulis seorsum egit. Chrysostomus in
Matthaeum. Cum autem salvator sit pius et benignus, nullum invitum
aut coactum habere vult famulum, sed spontaneos, et gratias agentes ei
pro famulatu; et ideo neminem cogendo, aut necessitatem imponendo,
sed persuadendo et benefaciendo, universos volentes attrahit, dicens
si quis vult. Basilius. Vitam autem propriam in formam optimae
conversationis tradidit volentibus ei obedire, cum dicit post me
venire; non obsecutionem corporalem insinuans: esset enim in omnibus
impossibilis, domino iam in caelis existente: sed debitam
conversationis pro posse imitationem. Beda. Nisi autem quis a
semetipso deficiat, ad eum qui supra ipsum est non appropinquat; unde
dicitur abneget semetipsum. Basilius. Abnegatio quidem sui ipsius
est totalis praeteritorum oblivio, et recessus a propriis
voluntatibus. Origenes. Abnegat etiam aliquis seipsum, dum vitam
prius in malitia consuetam alteratione debita commutat: puta qui dudum
in lascivia vixerat, abnegat semetipsum lascivum, cum fit castus; et
similiter abstinentia cuiuslibet criminis, suipsius abnegatio est.
Basilius. Appetitus autem mortis tolerandae pro Christo, et
mortificatio membrorum, quae sunt super terram, et viriliter disponi
ad omne periculum sustinendum pro Christo, et non affici quemquam ad
vitam praesentem, hoc est tollere crucem suam; unde subditur et tollat
crucem suam quotidie. Theophylactus. Crucem hic dicit mortem
exprobrabilem, innuens quod si quis vult Christum sequi, non debet
effugere propter ipsum etiam exprobrabilem mortem. Gregorius in
Evang. Duobus etiam modis crux tollitur: dum aut per abstinentiam
affligitur corpus, aut per compassionem afficitur animus. Graecus.
Recte autem coniungit haec duo: abneget semetipsum, et tollat crucem
suam. Sicut enim qui paratus est ascendere crucem, sumit in mente sua
mortis intentionem, sicque vadit ut non aestimans amplius hanc vitam
participare; ita qui sequi vult dominum, primo debet abnegare
seipsum, et sic tollere crucem, ut eius voluntas sit prompta ad omnem
miseriam sustinendam. Basilius. In hoc igitur consistit perfectio,
ut impassibiliter se habeat secundum affectum etiam ad ipsum vivere, et
habeat in promptu mortis responsum, ut nequaquam in seipso confidat.
Sumit autem exordium perfectio ab exteriorum alienatione, puta
possessionum, vel inanis gloriae, vel praecise affectionis inutilium
rerum. Beda. Praedictam igitur crucem et quotidie tollere, et ea
sumpta dominum sequi iubemur, qui crucem propriam baiulavit; unde
sequitur et sequatur me. Origenes. Huius autem causam assignat
subdens qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam;
idest, qui vult secundum vitam praesentem vivere, et propriam animam
in sensibilibus conservare, hic eam perdet, non ducens eam ad terminos
beatitudinis. E contrario autem subdit nam qui perdiderit animam suam
propter me, salvam faciet illam; idest, qui negligit sensibilia
intuitu veritatis, exponens se morti, hic tamquam animam perdens pro
Christo, eam potius salvabit. Itaque si animam salvari beatum est,
relatum ad eam quae est in Deo salutem, debet esse et quaedam bona
perditio animae quae fit intuitu Christi. Videtur etiam mihi
persimile ei quod est abnegare seipsum, secundum praedicta, decere
perdere quemlibet propriam animam peccatricem, ut sumat eam quae per
virtutem salvatur. Cyrillus. Quod autem incomparabiliter exercitium
pacis Christi superet delicias et pretiosa mundi, insinuat subdens
quid proficit homini si lucretur universum mundum, seipsum autem
perdat, et detrimentum sui faciat? Quasi dicat: cum aliquis
aspiciens praesentem dulcedinem aut utilitatem, renuit quidem pati,
eligit autem splendide vivere, si sit opulentus, quod inde sibi
commodum erit cum perdiderit animam? Transit enim huius mundi figura,
et amoena velut umbra discedunt: non enim proderunt thesauri
impietatis; eripit autem a morte iustitia. Gregorius in Evang.
Quia ergo sancta Ecclesia habet aliud tempus persecutionis atque aliud
pacis, dominus utraque tempora designavit in praeceptis; nam
persecutionis tempore ponenda est anima; quod significavit dicens qui
perdiderit animam; pacis autem tempore ea quae amplius dominari
possunt, frangenda sunt desideria terrena; quod significavit dicens
quid proficit homini? Plerumque autem labentia cuncta despicimus; sed
tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam
servamus in mente, nondum exprimere valeamus in voce. Sed huic quidem
vulneri congruum dominus subiungit medicamentum, dicens nam qui me
erubuerit et meos sermones, hunc filius hominis erubescet.
Theophylactus. Erubescit Christum qui dicit: numquid credam
crucifixo? Sed et sermones eius erubescit qui Evangelii ruditatem
contemnit. Quod autem hunc dominus erubescet in regno suo, tale est
sicut si aliquis paterfamilias habens servum pravum, erubescat eum
nominare. Cyrillus. Incutit autem eis timorem, dicens se caelitus
descensurum, non in pristina humilitate, et mensura proportionabili
nobis, sed in gloria patris, ministrantibus Angelis; sequitur enim
cum venerit in maiestate sua et patris et sanctorum Angelorum.
Pessimum igitur et damnosum notari inimicitia et operis inertia,
quando tantus iudex descenderit, agminibus circumstantibus Angelorum.
Hinc autem percipias quod, carne sumpta et sanguine, filius non minus
est Deus, quod se pollicetur in maiestate Dei patris venturum, et
quod ei tamquam iudici omnium ministrabunt Angeli qui factus est homo
similis nobis. Ambrosius. Semper autem dominus sicut erigit ad
praemia futura virtutum, atque utilem saecularium rerum docet esse
contemptum, ita etiam infirmitatem mentis humanae praesentium
remuneratione sustentat. Arduum quippe est crucem tollere, et animam
periculis, morti corpus offerre; negare quod sis, cum velis esse quod
non sis; raroque quamvis excelsa virtus futuris commutat praesentia.
Ergo bonus magister, ne quis desperatione frangatur aut taedio,
continuo se videndum fidelibus pollicetur, dicens dico autem vobis:
vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant
regnum Dei. Theophylactus. Idest gloriam in qua iusti erunt. Hoc
autem dixit de transfiguratione quae forma erat futurae gloriae; ac si
diceret: sunt aliqui hic stantes, scilicet Petrus, Iacobus et
Ioannes, qui non attingent mortem, donec in tempore transfigurationis
videant in qua gloria erunt qui me confitentur. Gregorius. Vel
regnum Dei hoc loco praesens Ecclesia vocatur: et quidam ex
discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam Dei
constructam conspicerent, et contra mundi huius gloriam erectam.
Ambrosius. Itaque si nos volumus mortem non timere, stemus ubi
Christus est: soli enim non quaerunt gustare mortem qui stare possunt
cum Christo: in quo licet ex verbi ipsius qualitate perpendere, nec
tenuem quidem sensum mortis habituros qui Christi videntur meruisse
consortia. Certe mors corporis libando gustetur, vita animae
possidendo teneatur: non enim hic mors corporis, sed animae
denegatur.
|
|