|
Eusebius. Cum dominus discipulis suis secundae apparitionis suae
promulgaverit ingens mysterium, ne solis verbis credere viderentur,
procedit ad opera, ostendens eis oculata fide imaginem regni sui; unde
dicitur factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit
Petrum et Iacobum et Ioannem, et ascendit in montem ut oraret.
Damascenus. Matthaeus quidem et Marcus sexto die post factam
promissionem discipulis, Lucas autem post octavum dicit celebratum
fuisse transfigurationem; nec est dissonantia in dictis; sed qui sex
numeraverunt, demptis extremis, primo dico et ultimo, quo pollicitus
est, et quo fecit, medios computaverunt; at qui octo connumeravit,
utrumque praedictorum computavit. Sed cur non omnes, sed aliqui
vocati sunt ad hanc visionem? Unus quidem erat qui solus indignus erat
divinitatis visione, scilicet Iudas, secundum illud: tollatur
impius, ne videat gloriam Dei. Si solus ergo esset omissus, tamquam
invidus ad maiorem esset malitiam provocatus. Proinde proditori tollit
proditionis occasionem, cum dimisit inferius reliquam apostolorum
congeriem. Assumpsit autem tres, ut in duobus vel tribus stet omne
verbum. Petrum quidem assumpsit, volens testimonium quod testatus
fuerat, ei ostendere per patris testimonium confirmari, et quasi
praesidem futurum totius Ecclesiae. Sed Iacobum assumpsit tamquam
moriturum pro Christo ante omnes discipulos. Ioannem vero tamquam
theologiae purissimum organum, ut visa gloria filii, quae non subiacet
tempori, resonet illud: in principio erat verbum. Ambrosius. Vel
Petrus ascendit, qui claves regni caelorum accepit; Ioannes, cui
committitur mater; Iacobus qui primus solium sacerdotale conscendit.
Theophylactus. Vel assumit hos tamquam hanc rem celare potentes, et
nulli alii revelare. Ascendit autem in montem ut oraret, docens nos
solitarios et ascendentes orare ad nihil terrenorum declinantes.
Damascenus. Aliter tamen orant servi, aliter orabat dominus: nam
servi orantis oratio est per intellectus ascensum ad Deum; sed sacer
intellectus Christi, qui secundum hypostasim Deo unitus erat,
manuducens nos ad ascensum, quo per orationem ad Deum ascenditur, et
docens quod adversarius Dei non est, sed tamquam principium veneratur
genitorem, quin etiam alliciens tyrannum explorantem si Deus esset,
quod miraculorum virtus praedicabat, quasi sub quadam esca hamum
contegeret, ut qui spe deificationis hamaverat hominem, corporis
amictu decenter hamaretur; unde sequitur et facta est, dum oraret,
species vultus eius altera. Cyrillus. Non tamquam corpore humanam
formam mutante, sed quadam splendida gloria superveniente.
Damascenus. Videns autem Diabolus orationibus refulgentem,
recordatus est Moysi, cuius glorificata est facies. Sed Moyses
quidem glorificatur extrinsecus adveniente gloria, dominus autem ex
innato gloriae divinae fulgore: cum enim secundum hypostasis unionem,
una et eadem sit gloria verbi et carnis, transfiguratur, non quasi
accipiens quod non erat, sed quod erat manifestans discipulis: unde
secundum Matthaeum dicitur, quod transfiguratus est coram eis, et
quod facies eius refulsit ut sol: quod enim est in sensibilibus sol,
hoc in intelligibilibus Deus: et sicut sol, qui est lucis fons, de
facili videri non potest, lux autem eius ex eo quod ad terram pervenit
aspicitur, sic facies Christi intensius refulget ut sol, vestimenta
autem eius dealbantur ut nix; unde sequitur et vestitus eius albus
refulgens; illustratus scilicet per divinae lucis participationem.
His autem ita se habentibus, ut unus ostenderetur dominus novi et
veteris testamenti, et haereticorum ora obturentur, et fides fiat
resurrectionis, necnon qui transfigurabatur vivorum et mortuorum
dominus crederetur; Moyses et Elias tamquam famuli assistunt domino
in gloria; unde sequitur ecce duo viri loquebantur cum illo; erant
autem Moyses et Elias visi in maiestate. Oportebat enim ut videntes
conservorum gloriam et fiduciam, mirarentur quidem pium dominicum
descensum, zelarent vero eos qui prius laboraverant, visuri
amoenitatem futurorum bonorum, et magis fortificarentur in laboribus:
nam qui laborum noverit emolumenta, labores facilius tolerabit.
Chrysostomus in Matthaeum. Aliter quoque, quoniam vulgus asserebat
eum esse Eliam vel Ieremiam, ut discerneretur inter dominum et
famulos, et ut pateat eum non esse adversarium Dei, et legis
transgressorem, eos sibi assistentes monstravit: non enim legislator
Moyses, et qui pro gloria divina zelatus est Elias astitissent ei:
sed et propter virtutes virorum demonstrandas; nam uterque pro mandatis
divinis quampluries se morti exposuerat. Volebat etiam discipulos eos
imitari in regimine populi, ut fierent mites sicut Moyses, et
zelantes sicut Elias. Inducit etiam eos, ut ostendat crucis
gloriam, ad consolandum Petrum et alios passionem timentes; unde
sequitur et dicebant excessum eius quem completurus erat in Ierusalem.
Cyrillus. Videlicet mysterium dispensationis in carne, necnon
salutiferam passionem completam in venerabili cruce. Ambrosius.
Mystice autem post verba praedicta, transfiguratio Christi
ostenditur; quoniam is qui verba Christi audit et credit,
resurrectionis gloriam videbit: octava enim die facta est resurrectio:
unde et plerique Psalmi pro octava scribuntur; aut forte ut ostenderet
nobis quod dixerat, quod is qui propter Dei verbum perdiderit animam
suam, salvam faciet eam, quoniam promissa sua in resurrectione
restituet. Beda. Nam sicut post septimam sabbati, qua in sepulchro
quieverat, a mortuis resurrexit, et nos post sex saeculi aetates, et
septimam quietis animarum, quae interim in alia vita geritur, quasi
octava aetate resurgemus. Ambrosius. Sed Matthaeus et Marcus post
dies sex assumptos hos esse commemorarunt: de quo possemus dicere,
quod post sex millia annorum, mille enim anni in conspectu Dei tamquam
dies una. Sed plures quam sex millia computantur anni; et maluimus
sex dies per symbolum intelligere, quod sex diebus mundi opera sunt
creata, ut per tempus opera, et per opera mundum intelligamus. Et
ideo mundi temporibus impletis, resurrectio futura monstratur, aut
quia is qui supra mundum ascenderit, et huius saeculi momenta
transcenderit, velut in sublimi locatus, futurae resurrectionis
fructus expectabit in aeternum. Beda. Unde in montem oraturus et
transfigurandus ascendit, ut ostendat eos qui fructum resurrectionis
expectant, et regem in decore suo videre desiderant, mente in excelsis
habitare, et continuis precibus debere incumbere. Ambrosius.
Putarem in tribus qui ducuntur ad montem, mystice genus humanum
comprehensum, quia ex tribus filiis Noe genus omne defluxit humanum,
nisi electos cernerem. Tres igitur eliguntur qui ascendunt in montem;
quia nemo potest resurrectionis videre gloriam, nisi qui mysterium
Trinitatis incorrupta fidei sinceritate servaverit. Beda.
Transfiguratus autem salvator gloriam futurae vel suae vel nostrae
resurrectionis ostendit; qui qualis tunc apostolis apparuit, post
iudicium cunctis apparebit electis. Vestitus autem talis domini
sanctorum illius chorus accipitur: qui videlicet domino in terris
consistente despectus videbatur; sed illo montem petente, novo candore
refulget: quia nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus;
scimus autem quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus. Ambrosius.
Vel aliter. Pro tua possibilitate tibi verbum aut minuitur aut
crescit; ac nisi altioris prudentiae cacumen ascendas, non tibi
apparet quanta sit gloria in Dei verbo. Vestimenta autem verbi sunt
sermones Scripturarum, et quaedam intellectus indumenta divini. Et
sicut vestitus albus refulsit, ita in oculis tuae mentis divinarum
lectionum sensus albescit. Inde apparet Moyses et Elias, hoc est
lex et propheta in verbo; neque enim lex potest esse sine verbo, nec
propheta nisi qui de Dei filio prophetavit.
|
|