|
Theophylactus. Christo vacante orationi, Petrus somno deprimitur:
infirmus enim erat, et quod humanum erat implevit; unde dicitur
Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Excitati
autem gloriam eius cernunt, et duos viros cum eo; unde sequitur et
evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros qui stabant cum
illo. Chrysostomus in Matthaeum. Vel somnum vocat ingestum eis
nimium stuporem ex illa visione: neque enim nocturnum tempus erat, sed
lucis excellentia gravabat oculorum debilitatem. Ambrosius. Premit
enim incomprehensibilis splendor divinitatis, nostri corporis sensus:
nam si solis radium e regione oculorum contuentium corporea nequit acies
continere, quomodo Dei gloriam humanorum ferret corruptela membrorum?
Et fortasse ideo gravati somno erant, ut resurrectionis viderent
speciem post quietem. Itaque vigilantes viderunt maiestatem eius:
nemo enim nisi vigilans gloriam videt Christi. Delectatus est
Petrus: et quem saeculi huius illecebrosa non caperent, gloria
resurrectionis illexit; unde sequitur et factum est cum discederent ab
illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse.
Cyrillus. Aestimabat forsan divus Petrus imminere tempus regni
Dei; et ideo approbat montis incolatum. Damascenus. Non est autem
bonum, Petre, tibi quod Christus ibi moretur: quoniam si
mansisset, nequaquam tibi facta promissio consequeretur effectum:
neque enim claves obtinuisses regni, nec mors tyranni abolita esset.
Non quaeras ante tempus felicia, ut Adam deificationem. Erit quando
hunc aspectum indesinenter percipias, et cohabitabis illi qui lux est
et vita. Ambrosius. Petrus autem non solum affectu, sed etiam
factorum devotione praestantior, ad aedificanda tabernacula tria
impiger operarius, communis obsequii ministerium pollicetur; sequitur
enim et faciamus tria tabernacula: unum tibi, et unum Moysi, et unum
Eliae. Damascenus. Non autem te dominus tabernaculorum, sed
universalis Ecclesiae constructorem constituit: verba tua tui
discipuli, oves tuae, mandaverunt effectui, Christo tabernaculum
construentes, necnon et servis eius. Hoc autem non ex intentione
Petrus proferebat, sed inspiratione spiritus revelantis futura; unde
sequitur nesciens quid diceret. Cyrillus. Nesciebat etiam quid
diceret: neque enim aderat tempus finis saeculi, nec participandae a
sanctis promissae spei: et cum iam sumeret exordium dispensatio, quo
pacto Christum oportebat desistere a mundi dilectione, volentem pati
pro eo? Damascenus. Decebat etiam non solum perstringere fructum
incarnationis ad opus existentium in monte, sed diffundi ad omnes
credentes quod per crucem et passionem erat consummandum. Titus.
Ignorabat etiam Petrus quod dixerat, quia non oportebat tribus tria
tabernacula facere: non enim connumerantur domino famuli, nec
comparantur creaturae creatori. Ambrosius. Neque capit humana
conditio in hoc corruptibili corpore facere tabernaculum Deo, sive in
animo, sive in corpore, sive in quolibet alio loco. Et quamvis
nesciret quid diceret, tamen pollicebatur officium; cui non inconsulta
petulantia, sed praematura devotio fructus pietatis accumulat: nam
quod ignorabat, conditionis fuit; quod promittebat, devotionis.
Chrysostomus in Matthaeum. Vel aliter. Audiebat quod oportebat
ipsum mori, et tertia die resurgere; videbat autem multam distantiam
et solitudinem; unde consideravit quod plurimam haberet locus tutelam;
ob hoc dixit bonum est hic esse. Aderat quoque Moyses, qui nubem
intravit, et Elias, qui in monte ignem deduxit. Igitur Evangelista
confusionem mentis eius ex qua hoc proferebat, ostendens, dixit
nesciens quid diceret. Augustinus de Cons. Evang. Quod autem hic
Lucas dixit de Moyse et Elia et factum est dum discederent ab illo,
ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nos hic esse, non debet
putari contrarium ei quod Matthaeus et Marcus ita coniunxerunt,
Petrum haec suggessisse, quasi adhuc Moyses et Elias cum domino
loquerentur; non enim expresserunt tunc, sed tacuerunt potius quod
iste addidit, illis descendentibus, hoc Petrum domino suggessisse.
Theophylactus. Petro autem dicente faciamus tria tabernacula,
dominus tabernaculum non manufactum fabricat, et in eum ingreditur cum
prophetis; unde subditur haec autem illo loquente, facta est nubes,
et obumbravit eos: ut ostenderet quod non minor est patre: sicut enim
in veteri testamento in nube habitare dominus dicebatur, sic et nunc
nubes suscepit dominum, non caliginosa, sed lucida. Basilius. Nam
obscuritas legis transierat: sicut enim fumus ab igne, sic nubes a
luce causata est. Verum, quia nebula signum tranquillitatis est,
quies futurae mansionis ostenditur per nubis operimentum. Ambrosius.
Divini enim spiritus est obumbratio ista, quae non caligat affectibus
hominum, sed revelat occulta. Origenes in Matthaeum. Hanc autem
gloriam discipuli sufferre nequeuntes, procubuerunt humiliati sub
potenti dextera Dei, nimium timentes, cum scirent quod dictum fuit
Moysi: non videbit homo faciem meam, et vivet; unde sequitur et
timuerunt intrantibus illis in nubem. Ambrosius. Cognosce autem
nubem istam non coacti aeris caligine piceam, et quae caelum tenebrarum
horrore subtexat, sed lucidam nubem, quae nos non pluvialibus aquis
immadidet, sed qua mentes hominum in voce Dei omnipotentis emissa
fidei ros rigavit; sequitur enim et vox facta est de nube, dicens:
hic est filius meus dilectus. Non Elias filius, non Moyses filius;
sed hic est filius, quem solum videtis. Cyrillus. Qualiter ergo
oportebat eum qui revera filius est, factum vel creatum existimare,
Deo patre desuper intonante hic est filius meus? Quasi dicat: non
unus ex filiis, sed qui vere et naturaliter est filius; ad cuius
exemplar alii sunt adoptivi. Illi ergo iussit obedire, cum subdit
ipsum audite; et magis quam Moysen et Eliam, quia Christus est
finis legis et prophetarum; unde signanter Evangelista subdit et dum
fieret vox, inventus est Iesus solus. Theophylactus. Ne scilicet
putaret aliquis hoc dictum hic est filius meus dilectus, de Moyse vel
Elia fuisse prolatum. Ambrosius. Recesserunt ergo illi ubi coeperat
dominus designari. Tres etiam in principio videntur, unus in fine:
perfecta enim fine unum sunt. Ergo et illi quasi recipiuntur in
Christi corpus, quia et nos unum erimus in Christo Iesu; aut
fortasse quia lex et prophetae ex verbo. Theophylactus. Quae autem
ex verbo coeperunt, in verbo desinunt: per hoc enim innuit quod usque
ad tempus aliquod lex et prophetae apparerent, sicut hic Moyses et
Elias; postmodum autem solus Iesus, illis recedentibus: nam nunc
Evangelium manet transactis legalibus. Beda. Et nota, sicut domino
in Iordane baptizato, sic etiam in monte clarificato totius
Trinitatis mysterium declarari; quia gloriam illius, quam in
Baptismate confitemur, in resurrectione videbimus. Nec frustra
spiritus sanctus hic in lucida nube, illic apparet in columba: quia
qui nunc simplici corde fidem quam percepit servat, tunc luce apertae
visionis quae crediderat contemplabitur. Origenes. Non vult autem
Iesus dici quae ipsius spectant ad gloriam ante suam passionem; unde
sequitur et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quicquam
ex his quae viderant: offensi enim fuissent, et praecipue vulgus, si
vidisset crucifigi eum qui sic fuerat glorificatus. Damascenus. Hoc
etiam praecepit dominus, sciens discipulos imperfectos, qui nondum
sortiti erant plenam spiritus participationem; ne corda aliorum qui non
viderant, subverterentur tristitia: et ne proditor incitaretur ad
invidiae rabiem.
|
|