|
Beda. Loca rebus congruunt. In monte dominus orat, transformatur,
discipulis arcana suae maiestatis aperuit; in inferiora descendens,
turbae occursu excipitur; unde dicitur factum est autem in sequenti
die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
Sursum patris vocem pandit, deorsum spiritus malos expellit; unde
sequitur et ecce vir de turba exclamavit dicens: magister, obsecro
te, respice in filium meum. Titus. Videtur mihi sapiens quidem hic
esse; non enim dixit salvatori: fac hoc vel istud; sed respice. Hoc
enim sufficit ad salutem, sicut propheta dicebat: respice in me, et
miserere mei. Et dicit in filium meum, ut rationabilem demonstret
inverecundiam, quod solus in multitudine clamat. Addit quia unicus
est mihi; quasi dicat: nullus alius expectatur futurus remedium
senectutis. Consequenter explicat passionem, ut audientem moveat ad
pietatem, dicens et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat,
et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum.
Deinde videtur criminari discipulos; sed magis respondit, quod iuste
verecundiam deposuerit, dicens et rogavi discipulos tuos ut eicerent
illum, et non potuerunt; quasi dicat: non putes quod leviter ad te
pervenerim: stupenda est dignitas tua, nec statim te molestavi: ad
discipulos tuos accessi primo; nunc quia non curaverunt, cogor
proficisci ad te; unde et dominus non ipsum, sed genus incredulum
increpat; sequitur enim respondens autem Iesus dixit: o generatio
infidelis et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos?
Chrysostomus in Matthaeum. Sed hunc hominem multum infirmari in
fide, Evangeliorum Scriptura ostendit ex pluribus; ex eo scilicet
quod dixit: adiuva incredulitatem meam, et: si potes, et ex eo quod
Christus dixit: credenti omnia possibilia sunt. Cyrillus. Unde
melius puto incredulum reputatum daemoniaci patrem, quod et sacros
apostolos obiurgavit, dicens eos non posse imperare Daemonibus;
potius autem erat honorando Deum ab eo petere gratiam; annuit enim
veneratus. Qui autem dicit debilitari erga virtutem quae est in
spiritus malignos, eos qui a Christo adepti sunt potestatem eiciendi
eos, gratiam magis calumniatur quam fulgentes ea, in quibus Christus
operatur. Unde offenditur Christus accusatis sanctis quibus est
commissum verbum praedicationum sacrarum; propter quod dominus increpat
eum et concordes ei, dicens o generatio infidelis et perversa; quasi
dicat: causa tuae infidelitatis, gratia effectum sortita non est.
Chrysostomus. Non autem dirigit sermonem ad eum tantum, sed ad omnes
Iudaeos, ne faciat eum haesitare: oportebat enim scandalizari
quamplures. Theophylactus. Quod autem dicit perversa, demonstrat
quod non a principio, neque naturaliter inerat eis malitia; sed natura
quidem erant recti semen Abrahae existentes, sed per malitiam erant
perversi. Cyrillus. Quasi nescientes procedere rectis incessibus.
Cum eis autem qui sic sunt dispositi, Christus commorari dedignatur;
unde dicitur usquequo ero apud vos, et patiar vos? Ferens quasi
moleste eorum conversationem propter pravitatem ipsorum.
Chrysostomus. Per hoc etiam ostendit desideratum sibi esse suum
recessum, et quod non erat grave crucis patibulum, sed magis ipsorum
conversatio. Beda. Non quod taedio superatus sit mansuetus et
mitis; sed in similitudinem medici si aegrotum videat contra sua
praecepta se gerere, dicat: usquequo accedam ad domum tuam, me aliud
iubente, te aliud faciente? Intantum autem non est iratus homini,
sed vitio, ut statim intulerit adduc huc filium tuum. Titus.
Poterat quidem solo iussu eum liberare; sed propalat suam passionem
subiciens infirmum praesentium visioni. Deinde Daemonium, postquam
dominum sensit, concutit puerum; unde sequitur et cum accederet,
elisit illum Daemonium et dissipavit; ut sic prius exprimatur passio,
deinde adhibeatur remedium. Chrysostomus. Non tamen hoc dominus ad
ostentationem facit, sed causa patris; ut cum viderit Daemonium
conturbari propter solam vocationem, sic saltem inducatur ad fidem
futuri miraculi; de quo sequitur et increpavit Iesus spiritum
immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius.
Cyrillus. Antea autem non erat patris, sed Daemonis occupantis.
Subdit autem Evangelista stupere plebem in magnaliis Dei, dicens
stupebant autem omnes in magnitudine Dei, quod dicit propter donum
Christi, qui sacris quoque apostolis contulit potestatem agendi divina
miracula, et imperandi Daemonibus. Beda. Mystice autem pro
qualitate meritorum quotidie aliis ascendit dominus, dum perfectos,
quorum conversatio in caelis est, sublimius extollendo glorificat, et
de aeternis instruit, et docet quae a turbis audiri non valent; aliis
autem descendit, dum terrenos et insipientes confortat, docet et
castigat. Hunc autem daemoniacum Matthaeus lunaticum, Marcus surdum
et mutum describit: significat enim illos qui ut luna mutantur, per
diversa vitia crescentes et decrescentes; qui muti sunt non confitendo
fidem, et surdi, nec ipsum fidei audiendo sermonem. Dum puer autem
ad dominum accedit, eliditur: quia conversi ad dominum plerumque a
Daemonio gravius pulsantur, ut vel odium virtutis incutiat, vel
expulsionis suae vindicet iniuriam: sicut Ecclesiae primordiis tot
gravissima intulit certamina, quot suo regno doluit subito illata
dispendia. Non puerum autem qui vim patiebatur, sed Daemonem qui
inferebat increpat: quia qui peccantem emendare desiderat, vitium
arguendo et odiendo depellere, sed hominem debet amando refovere,
donec sanatum spiritualibus Ecclesiae possit reddere patribus.
|
|