|
Cyrillus. Omnia quaecumque operabatur Iesus, admiratione digna
penes omnes erant: irradiabat enim quiddam praecipuum et divinum in
qualibet operatione ipsius, secundum illud: gloriam et decorem
superpones ei. Et si omnes quidem mirarentur in his quae faciebat,
ipse tamen haec quae sequuntur, non omnibus, sed discipulis retulit;
unde dicitur omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad
discipulos suos: ponite vos in cordibus vestris sermones istos.
Ostenderat in monte discipulos gloriam suam, et post hoc liberaverat
quemdam a spiritu nequam; sed oportebat eum sustinere passionem pro
nobis. Poterant autem discipuli conturbari dicentes: numquid decepti
sumus dum Deum esse eum arbitraremur? Ut ergo scirent quid circa
ipsum futurum erat, velut quoddam depositum iubet eos in mente habere
passionis mysterium, dicens ponite vos in cordibus vestris. Quod
dicit vos, distinguit eos ab aliis: neque enim oportebat vulgares
scire quoniam passurus esset; sed erant potius certificandi quoniam
mortuus resurgeret, destruens mortem, ne scandalizarentur. Titus.
Cunctis igitur admirantibus signa, ipse praenuntiat passionem: non
enim signa salvant, sed crux beneficia praestat; unde subditur filius
enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. Origenes in
Matthaeum. Non autem exprimit manifeste a quo tradendus sit: aliquis
enim dicit eum tradendum a Iuda, aliquis a populo. Paulus autem
dicit quod Deus pater pro nobis omnibus tradidit eum; sed Iudas
tamquam pro pecunia tradens eum hostiliter prodidit; sed pater
beneficii causa. Theophylactus. Eorum autem infirmitati dominus
condescendens et eos disciplina quadam gubernans, quod de cruce dictum
est, intelligere non permisit; unde sequitur at illi ignorabant verbum
istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud. Beda. Haec
ignorantia discipulorum non tam de tarditate quam de amore nascitur;
qui carnales adhuc, et mysterii crucis ignari, quem Deum verum
crediderunt, moriturum credere nequiverunt: et quia per figuras eum
saepe loquentem audire solebant, etiam quae de sua traditione
loquebatur, figurative eum illud significare putabant. Cyrillus.
Dicet autem aliquis forsan: qualiter ignoraverunt discipuli crucis
Christi mysterium, cum per umbram legis in pluribus locis tangeretur?
Sed, ut Paulus commemorat, usque ad hodiernum diem, quando legitur
Moyses, velamen adiacet cordi eorum. Expedit ergo accedentes ad
Christum dicere: detege oculos meos, et contemplabor mirabilia de
lege tua. Theophylactus. Vide etiam discipulorum reverentiam in hoc
quod sequitur et timebat interrogare eum de hoc verbo: nam timor gradus
est reverentiae.
|
|