|
Reverendo in Christo patri
domino Hannibaldo, basilicae duodecim apostolorum venerabili
presbytero cardinali, frater Thomas de Aquino ordinis fratrum
praedicatorum se totum. Rerum opifex Deus solo suae bonitatis intuitu
cuncta in esse producens, naturalem boni amorem omnibus indidit
creaturis, ut dum unaquaeque res bonum sibi conveniens naturaliter amat
et appetit, quadam conversione mirabili in suum recurrere demonstretur
auctorem. Sed in hoc praefertur ceteris rationalis natura, quod ipsum
universalem bonitatis fontem per sapientiam intueri potest, et per
caritatis amorem suaviter degustare: unde fit ut sapientiae bonum, quo
ad ipsum fontem bonitatis accedimus, omnibus humanis bonis secundum
rectae rationis iudicium praeferatur. Haec est enim quae fastidium
nescit: ita ut qui eam edit, adhuc esuriat, et qui eam bibit, sitire
non cesset. Haec est quae intantum peccato repugnat, ut qui secundum
ipsam operantur, non peccent. Haec est quae indeficientem fructum
suis ministris largitur, ut qui eam elucidant, vitam possideant
sempiternam. Praecellit itaque voluptates dulcedine, securitate sedes
et regna, utilitateque divitias universas. Huiusmodi igitur
delectatus muneribus, evangelicae sapientiae a saeculis in mysterio
absconditae, quam in lucem produxit Dei sapientia incarnata,
ministerium expositionis adhibui, sacrorum doctorum sententias
compilando; ad quod me induxit primitus felicis recordationis Urbani
Papae quarti mandatum. Verum quia, eo summo pontifice ex hac vita
subtracto, tria Evangelia, Marci, Lucae et Ioannis exponenda
restabant, ne opus quod obedientia inceperat, negligentia imperfectum
relinqueret, cum multo labore diligens adhibui studium, ut quatuor
Evangeliorum expositionem complerem, eadem in omnibus forma servata in
ponendis sanctorum auctoritatibus et eorum nominibus praescribendis.
Et ut magis integra et continua praedicta sanctorum expositio
redderetur, quasdam expositiones doctorum Graecorum in Latinum feci
transferri, ex quibus plura expositionibus Latinorum doctorum
interserui, auctorum nominibus praenotatis. Verum quia congruit ut de
laborum fructibus oblationes sacerdotibus offerantur, expositionis
evangelicae opus, laboris mei fructum, apostolorum presbytero censui
offerendum: in quo vestra suscipiat auctoritas debitum, ut scientis
industria iudicii censuram exerceat; et antiqua dilectio, amoris
affectum in offerentis munere comprehendat.
|
|