|
Deus meus factus est fortitudo mea, et dixit: parum est ut sis mihi
servus ad suscitandas tribus Iacob, et faeces Israel convertendas.
Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Glossa. Vocationem gentium et causam salutis earum Isaias propheta
manifesto praenuntiat oraculo, dicens Deus meus factus est fortitudo
mea, et cetera. Hieronymus super Isaiam. In quibus verbis
ostenditur Christum appellari servum, inquantum est formatus ex
utero; nam ante verba ista praemittitur: haec dicit dominus, formans
me ex utero servum sibi. Fuerat siquidem voluntas patris, ut pessimi
vinitores missum susciperent filium; unde de ipsis Christus ad
discipulos loquitur: in viam gentium ne abieritis; sed ite magis ad
oves perditas domus Israel. Quia igitur Israel non est reductus ad
Deum, propterea Dei filius loquitur Iudaeis non credentibus, dicens
Deus meus factus est fortitudo mea: qui et consolatus est me super
abiectione populi mei, et dixit: parum est si servias mihi ad
suscitandas tribus Iacob, quae suo vitio corruerunt, et ad faeces,
sive reliquias, Israel convertendas; pro illis enim dedi te in lucem
gentium omnium, ut illumines universum mundum, et salutem meam, per
quam homines salvi fiunt, usque ad extrema terrae facias pervenire.
Glossa. Ex praemissis igitur verbis duo possumus colligere: quorum
primum est divina virtus, quae fuit in Christo, ex qua efficax fuit
ad gentium illuminationem; quia dicitur Deus meus factus est fortitudo
mea. Deus igitur erat in Christo mundum reconcilians sibi, ut
apostolus, dicit; unde et Evangelium, per quod credentes salvantur,
virtus Dei est in salutem omni credenti, ut idem apostolus dicit.
Secundum autem est illuminatio gentium et salus mundi ex dispositione
patris per Christum completa: quia dicitur dedi te in lucem gentium:
unde post resurrectionem suam dominus ut dispositionem patris impleret,
ad praedicandum discipulos misit, dicens: docete omnes gentes, quorum
quidam ad praedicandum Iudaeis, quidam ad praedicandum gentibus
ministerium acceperunt. Quia vero Evangelium oportuit non solum
praedicari propter praesentes, sed etiam scribi propter futuros, eadem
distinctio est in scriptoribus Evangelii observata; nam Matthaeus
Iudaeis Evangelium Hebraico sermone scripsit; Marcus autem primus
Evangelium scripsit in gentibus. Eusebius in Eccl. Hist. Cum
enim Romanae urbi clarum verbi Dei lumen fuisset exortum, sermo
veritatis et lucis, qui per Petrum praedicabatur, universorum mentes
placido illustravit auditu; ita ut quotidie audientibus eum nulla
unquam satietas fieret: unde neque eis auditio sola sufficiebat; sed
Marcum discipulum eius omnibus precibus exorant, ut ea quae ille verbo
praedicabat, ad perpetuam eorum commonitionem habendam Scripturae
traderet, quo domi forisque in huiusmodi verbi meditationibus
permanerent; nec prius ab obsecrando desistunt quam quae oraverant,
impetrarent: et haec fuit causa scribendi Evangelium secundum
Marcum. Petrus vero ut per spiritum sanctum religioso se comperit
furto spoliatum, delectatus est, fidem eorum per hoc devotionemque
considerans; factumque confirmavit et in perpetuum legendam Scripturam
Ecclesiis tradidit. Hieronymus super Marcum. Principium autem a
perfectioris aetatis Christi praedicatione inchoat, nec laborat in
nativitate infantuli qui loquitur de perfectione filii Dei.
Chrysostomus. Compendiosam autem ac brevem narrationem facit, in quo
magistrum imitatus est, scilicet Petrum, brevitati studentem.
Augustinus de Cons. Evang. Unde Matthaeus qui regiam Christi
personam narrandam susceperat, habuit Marcum sibi tamquam comitem et
abbreviatorem adiunctum, qui sua vestigia quodammodo sequeretur: regum
enim est non esse sine comitum obsequio. Sacerdos autem quoniam in
sancta sanctorum solus intrabat, propterea Lucas, cuius circa
sacerdotium Christi erat intentio, non habuit tamquam socium
obsequentem, qui suam narrationem quodammodo breviaret. Beda.
Notandum est etiam, quod Evangelistae sancti diversum narrationis
suae primordium, singuli diversum statuere terminum. Matthaeus namque
a nativitate dominica exordium sumens, ad tempus usque dominicae
resurrectionis seriem suae narrationis perduxit; Marcus ab initio
evangelicae praedicationis incipiens, pervenit usque ad tempus
ascensionis domini et praedicationis discipulorum eius cunctis gentibus
per orbem; Lucas autem a nativitate praecursoris inchoans
Evangelium, terminavit in ascensione dominica; Ioannes ab
aeternitate verbi Dei principium sumens, usque ad tempus dominicae
resurrectionis evangelizando pertingit. Ambrosius super Lucam. Quia
igitur Marcus a potentiae coeperat expressione divinae, recte sub
leonis imagine figuratur. Remigius super Marcum. Per leonem etiam
signatur Marcus: quia sicut leo terribilem vocem in deserto emittit,
sic Marcus a voce in deserto incepit, dicens: vox clamantis in
deserto. Augustinus de Cons. Evang. Quamvis et de figura aliter
dici possit. Marcus enim qui neque stirpem regiam ut Matthaeus, ob
hoc per leonem significatus, neque sacerdotalem ut Lucas signatus per
vitulum, vel cognationem vel consecrationem narrare voluit; et tamen
in eis versatus ostenditur quae homo Christus operatus est, per
hominis figuram in illis quatuor animalibus signatus videtur.
Theophylactus (in Evang. Marci). Vel Evangelium secundum
Marcum aquila innuit: a prophetia enim Ioannis incepit. Prophetia
vero acute quae a longe sunt, speculatur ut aquila.
|
|