|
Hieronymus. Marcus Evangelista sacerdotium in Israel agens,
secundum carnem Levita, ad dominum conversus, Evangelium in Italia
scripsit, ostendens in eo quid et generi suo deberet Christus. Nam
initium Evangelii in voce propheticae exclamationis instituens ordinem
leviticae electionis ostendit, praedicans Ioannem Zachariae filium in
voce Angeli emissum, dicens initium Evangelii Iesu Christi filii
Dei. Hieronymus. Evangelion, Graece dicitur, Latine bona
Annuntiatio praedicatur, quod proprie ad regnum Dei, et remissionem
pertinet peccatorum: est enim Evangelium per quod venit redemptio
fidelium, et beatitudo sanctorum. Quatuor autem Evangelia unum
sunt, et unum quatuor. In Hebraeo Iehosua, in Graeco Soter, in
Latino salvator dicitur. Masciach Hebraice, christos Graece,
unctus Latine, idest rex, et sacerdos dicitur. Beda. Conferendum
autem est hoc Evangelii principium principio Matthaei quo ait: liber
generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham; hic autem
dicitur filii Dei: ex utroque enim unus dominus Iesus Christus Dei
et hominis filius est intelligendus. Et apte primus Evangelista
filium hominis eum, secundus filium Dei nominat, ut a minoribus ad
maiora paulatim sensus noster assurgeret, ac per fidem et sacramenta
humanitatis assumptae, ad agnitionem divinae aeternitatis ascenderet.
Apte etiam qui humanam erat generationem descripturus a filio hominis
coepit, David scilicet, sive Abraham; apte etiam is qui librum suum
ab initio evangelicae praedicationis inchoabat, filium Dei magis
appellare voluit Iesum Christum, quia humanae erat naturae de
progenie patriarcharum veritatem carnis suscipere, et divinae fuit
potentiae Evangelium mundo praedicare. Hilarius de Trin. Non autem
solo nomine contestatus est Christum filium Dei, sed etiam
proprietate. Nos filii Dei sumus; sed non talis hic filius: hic
enim verus et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate,
non nuncupatione; nativitate, non creatione.
|
|