|
Beda. Primo debuit lingua serpentina, ne ultra virus spargeret,
concludi; deinde femina, quae primo seducta est, a carnalis
concupiscentiae febre sanari; unde dicitur et protinus egredientes de
synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae cum Iacobo et
Ioanne. Theophylactus. Recessit enim, ut consuetudo erat in
sabbato, circa vesperam ad edendum in discipulorum domum. Quae autem
ministrare debebat, febribus tenebatur; unde sequitur recumbebat autem
socrus Simonis febricitans. Chrysostomus. Discipuli autem tamquam
exinde utilitatem aliquam recepturi non expectantes vespere, socrum
Petri sanari precabantur; unde sequitur qui statim dicunt ei de illa.
Beda. In Evangelio autem Lucae scriptum est quod rogaverunt illum
pro ea. Modo enim salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos,
ostendens se, contra vitiorum quoque passiones, et precibus semper
annuere fidelium, et ea nonnumquam quae ipsi minime intelligunt, vel
intelligenda dare, vel pie petentibus, etiam non intellecta,
dimittere, iuxta id quod Psalmista postulat: delicta quis
intelligit? Ab occultis meis munda me, domine. Unde et hic rogatus
sanat; sequitur enim et accedens elevavit eam, apprehensa manu eius.
Theophylactus. Per hoc significatur, quod si aliquis infirmatur, a
Deo curabitur, si sanctis ministraverit ob Christi amorem. Beda
super Lucam. Quod autem sabbatis maxime medicinae, doctrinaeque suae
dona frequentat, docet se non sub lege, esse sed supra legem, nec
Iudaicum eligere sabbatum; dilectamque domino esse requiem, si saluti
studentes animarum ab opere servili, idest a cunctis contineamus
illicitis. Sequitur et continuo dimisit eam febris; et ministrabat
eis. Sanitas quae domini confertur imperio, simul tota redit, tanto
robore comitante, ut eis continuo qui se adiuvant, ministrare
sufficiat. Si autem virum a Daemonio liberatum, moraliter animum ab
immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; convenienter femina
a febribus ad imperium domini curata carnem ostendit a concupiscentiae
suae fervore, per continentiae praecepta frenatam. Hieronymus.
Febris enim intemperantiam significat, de qua nos filii synagogae per
manum disciplinae, desiderii elevatione sanamur, et huius qui sanat
nos ministramus voluntati. Theophylactus. Febricitat autem qui
irascitur, ut ex ira manus effrenatus extendat; sed si ratio retineat
manum eius, surgit, et sic ratio ministrat.
|
|