|
Theophylactus. Quia turbae considerabant neminem licere die sabbati
curare, huius gratia solis expectabant occasum, ut curandos ad Iesum
adducant; unde dicitur vespere autem facto, cum occidisset sol.
Sequitur et curavit multos qui vexabantur variis languoribus.
Chrysostomus. Per hoc autem quod dicit multos, omnes oportet
intelligere, iuxta Scripturae consuetudinem. Theophylactus. Vel
multos dicit; erant enim quidam infideles, qui minime curati sunt
propter incredulitatem eorum. Multos ergo ex oblatis sanavit, illos
scilicet qui fidem habebant. Sequitur et Daemonia multa eiciebat, et
non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. Augustinus de quaest.
novi et Vet. Testam. Sciebant enim Daemonia Christum esse, qui
per legem fuerat repromissus: omnia enim signa videbant in eo quae
dixerant prophetae; mysterium autem divinitatis eius ignorabant, sicut
et principes eorum. Si enim cognovissent, numquam dominum maiestatis
crucifixissent. Beda. Quem enim dierum quadraginta ieiunio fatigatum
Diabolus hominem cognoverat, nec tentando valuit an Dei filius
esset, experiri; iam nunc per signorum potentiam vel intellexit, vel
potius suspicatus est esse filium Dei. Non igitur ideo Iudaeis eum
crucifigere persuasit, quia Dei filium non esse putavit, sed quia se
morte illius non praevidit esse damnandum. Theophylactus. Ideo autem
non sinebat loqui Daemonia, docens nos non credere eis, etiam si vera
dicunt: si enim invenerint aliquos sibi credentes, veritatibus
mendacia miscent. Chrysostomus. Non est autem contrarium ei quod hic
dicitur hoc quod Lucas dicit quod exibant Daemonia a multis
clamantia, et dicentia: quia tu es Christus filius Dei; subiunxit
enim et increpans non sinebat ea loqui. Marcus enim multa sub
brevitate pertransiens, circa finem praedictorum verborum loquitur.
Beda. Mystice autem solis occubitus passionem mortemque significat
illius qui dixit: quamdiu in mundo sum, lux mundi sum; et sole
occidente plures quam ante daemoniaci et aegroti sanantur, quia
temporaliter in carne vivens paucos Iudaeorum docuit, omnibus per
orbem gentibus fidei, salutisque dona transmisit. Hieronymus. Ianua
autem regni moraliter poenitentia est cum fide, quae operatur salutem
languoribus variis: varia etenim sunt vitia quibus languescit civitas
mundi.
|
|