|
Theophylactus. Postquam dominus infirmos curavit, seorsum recedit;
unde dicitur et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum
locum: in quo docuit nos non facere aliquid ad apparentiam, sed, et
si boni aliquid operamur, non propalare. Sequitur ibique orabat.
Chrysostomus. Non quia oratione indigeret: ipse enim erat qui
hominum orationes suscipiebat: sed haec quidem dispensative agens,
forma bonae operationis nobis est factus. Theophylactus. Ostendit
enim nobis quod Deo debet attribui, si aliquid boni facimus, et ei
debemus dicere: quoniam omne datum optimum desuper est descendens a
te. Sequitur et prosecutus est illum Simon, et qui cum illo erant.
Chrysostomus. Lucas autem dicit turbas accessisse ad Christum, et
dixisse quod Marcus hic dicit dixisse apostolos, subdens et cum
venissent ad eum dixerunt ei: quia omnes quaerunt te. Non autem
invicem contradicunt: suscepit enim Christus et post apostolos turbam
coniungi Christi pedibus anhelantem. Gaudens autem eos suscipiebat,
sed volebat eos dimittere, ut et reliqui doctrinae eius participes
essent, tamquam non multo tempore in mundo moraturus; et ideo sequitur
et ait: eamus in proximos vicos et civitates, ut et ibi praedicem.
Theophylactus. Transit enim ad illos magis indigentes, quia
doctrinam concludere non convenit in uno loco, sed ubique radios eius
extendere. Sequitur ad hoc enim veni. Chrysostomus. In quo
manifestat exinanitionis, idest incarnationis mysterium et divinitatis
suae dominium, cum scilicet asserit sponte in mundum venisse. Lucas
vero dicit: ad hoc missus sum, denuntians dispensationem, et Dei
patris bonam voluntatem de filii incarnatione. Sequitur et erat
praedicans in synagogis eorum in omni Galilaea. Augustinus de Cons.
Evang. In hac autem praedicatione quam dicit eum habuisse in omni
Galilaea, intelligitur etiam sermo domini habitus in monte, cuius
commemorationem facit Matthaeus; quem Marcus omnino non
commemoravit, nec aliquid simile ei dixit, nisi quasdam sententias non
contextim, sed sparsim repetivit, quas dominus aliis locis dixit.
Theophylactus. Doctrinae autem operationem immiscuit: praedicans
enim postmodum fugavit Daemonia: sequitur enim et Daemonia eiciens:
nisi enim ostenderet Christus miracula, eius sermoni non crederetur;
sic et tu post doctrinam, operare ut non sit in te vacuus tuus sermo.
Beda. Mystice autem si occasu solis mors exprimitur salvatoris,
quare non diluculo redeunte resurrectio eius indicetur? Cuius
manifestata luce abiit in desertum gentium, ibique in suis fidelibus
orabat, quia corda eorum per gratiam sancti spiritus ad virtutem
orationis excitabat.
|
|