|
Beda. Postquam lingua serpentina Daemonum occlusa est, et femina,
quae primo seducta est, a febre curata, tertio vir, qui male
suadentis dicta coniugis audivit, ab erroris suis lepra mundatur, ut
ipse esset ordo restaurationis in domino, qui erat ordo casus in
protoplastis; unde sequitur et venit ad eum leprosus deprecans eum.
Augustinus de Cons. Evang. De hoc leproso mundato talia Marcus
connectit ut ipse intelligatur quem Matthaeus commemorat tunc esse
mundatum quando dominus post sermonem de monte descendit. Et quia
dominus ait: non veni solvere legem, sed adimplere, ille qui
excludebatur a lege, purgari se domini potestate praesumens, non ex
lege, sed supra legem esse gratiam indicavit quae leprosi maculam
posset abluere. Verum sicut in domino potestatis auctoritas, ita in
illo fidei constantia declaratur; sequitur enim et genuflexo dixit:
domine, si vis, potes me mundare. In faciem procidit, quod
humilitatis est et pudoris, ut unusquisque de vitae suae maculis
erubescat; sed confessionem verecundia non repressit: ostendit
vulnus, et remedium postulavit; et ipsa confessio religionis et fidei
plena est: in voluntate enim domini tribuit potestatem.
Theophylactus. Non enim dixit: si Deum deprecatus fueris, sed si
vis, quasi ipsum credens Deum. Beda. De voluntate autem domini non
quasi pietatis incredulus dubitavit, sed quasi colluvionis suae
conscius non praesumpsit. Sequitur Iesus autem misertus eius,
extendit manum suam, et tangens eum ait illi: volo: mundare. Non,
ut plerique Latinorum putant, iniungendum est, et legendum: volo
mundare; sed separatim, ut primum dicat volo, deinde imperet:
mundare. Chrysostomus super Matth. Propter hoc autem leprosum
tangit, et non solo verbo contulit sanitatem, quia in lege a Moyse
dictum est: qui leprosum tetigerit, immundus erit usque ad vesperum.
Ut enim ostendat quod secundum naturam est haec immunditia, et quod
lex non erat propter eum posita, sed propter homines puros, et quod
ipse est proprie dominus legis, et quia non sicut servus infert, sed
sicut dominus, sanitatem, leprosum tetigit congruenter, non tamen
existente necessario tactu ad curationis operationem. Beda. Ideo
etiam tetigit ut probaret quia contaminari non poterat qui alios
liberabat. Simulque illud mirabile quod eo sanavit genere quo fuerat
obsecratus. Si vis, inquit leprosus, potes me mundare. Volo,
inquit; ecce habes voluntatem; mundare, iam habes pietatis effectum.
Chrysostomus. Per hoc autem non solum opinionem leprosi non
destruxit, sed magis confirmavit: verbo enim morbum fugat et quod
leprosus verbo dixerat, hoc opere adimplevit; unde sequitur et cum hoc
dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est. Beda.
Nihil enim medium inter opus Dei atque praeceptum, quia in praecepto
est opus: dixit enim, et facta sunt. Sequitur et comminatus est
illi, statimque eiecit eum, et dixit ei: vide nemini dixeris.
Chrysostomus. Quasi diceret: tempus nondum est mea opera
praedicari; tua non indigeo praedicatione. Per hoc autem docet nos ex
nostris operibus honorem apud homines pro retributione non quaerere.
Sequitur sed vade, ostende te principi sacerdotum. Propter hoc autem
hunc ad sacerdotem mittit salvator, ad probationem medelae, et ne
extra templum fieret, sed in oratione cum populo computetur. Mittit
etiam, quae sunt legis adimplens, ut Iudaeorum linguam maliloquam
obturaret. Opus quidem ipse complevit, probationem operis illis
dimittens. Beda. Ut scilicet intelligeret sacerdos eum non legis
ordine, sed gratia Dei supra legem esse curatum. Sequitur et offer
pro emundatione tua quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
Theophylactus. Praecepit quidem munus offerre quod habebant in
consuetudine qui mundabantur offerre, tamquam in huiusmodi testimonium
quod non erat contra legem, sed magis legem confirmabat, intantum quod
ipse legis operaretur praecepta. Beda. Si quem vero movet quomodo
dominus Iudaicum videtur approbare sacrificium, cum id non recipiat
Ecclesia, meminerit, quod nondum obtulerat in passione holocaustum
suum. Non autem oportebat auferri significantia sacrificia priusquam
illud quod significabatur, confirmatum esset contestatione apostolorum
praedicantium, et fide credentium populorum. Theophylactus.
Leprosus autem, quamvis dominus prohibuerit, beneficium patefecit;
unde sequitur at ille egressus coepit praedicare, et diffamare
sermonem. Oportet enim beneficiatum gratum esse, et gratias reddere,
etiam si benefaciens non indigeat. Gregorius Moralium. Merito autem
quaeritur quidnam sit quod dominus quae gessit, abscondi iussit, et
nec ad horam potuerunt abscondi? Sed notandum. Miraculum faciens
taceri iussit, et tamen taceri non potuit, ut videlicet electi eius
exempla doctrinae illius sequentes, in magnis quae faciunt latere
quidem in voluntate habeant, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.
Non ergo voluit quicquam fieri, et minime potuit; sed quid velle eius
membra debeant, quidve de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae
magisterio exemplum dedit. Beda. Unius autem perfecta salvatio
multas ad dominum cogit turbas; unde subditur ita ut iam non posset
manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset.
Chrysostomus. Leprosus enim ubique praedicabat mirabilem curationem,
ita ut omnes currerent ad visum, et fidem curantis: ut propter hoc
dominus in civitatibus evangelizare non posset, sed in eremis
conversaretur; unde sequitur et conveniebant ad eum undique.
Hieronymus. Mystice lepra nostra peccatum primi hominis est, quae a
capite coepit quando regna mundi desideravit: radix enim omnium malorum
est cupiditas; unde Giezi avaritiam secutus lepra suffunditur.
Beda. Extenta vero manu salvatoris, hoc est incarnato Dei verbo,
humanamque contingente naturam, ab erroris prisci varietate mundatur.
Hieronymus. Quae quidem lepra vero sacerdoti secundum ordinem
Melchisedech ostensa, oblatione mundatur, eo dicente nobis: date
eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Quod autem non poterat Iesus
manifeste in civitatem introire, etc., significatur quod non omnibus
manifestatus est Iesus, qui latis, atque plataneis serviunt
laudibus, et propriis voluntatibus; sed his qui foras cum Petro
exeunt, et in desertis locis sunt, quae elegit dominus ad orandum et
reficiendum populum, qui scilicet deserunt delectationes mundi, et
omnia quae possident, ut dicant: portio mea dominus. Gloria vero
domini manifestatur his qui conveniunt undique, idest per plana, et
ardua, quos nihil potest separare a caritate Christi. Beda. Post
factum etiam in civitate miraculum secedit dominus in desertum, ut
ostendat se magis quietam, et a saeculi curis remotam diligere vitam,
atque ob huius appetitum se sanandis curam adhibere corporibus.
|
|