|
Beda. Scripturus Evangelium Marcus, congrue primo ponit testimonia
prophetarum, ut eo cunctis sine scrupulo dubietatis suscipienda quae
scriberet intimaret, quo haec a prophetis antea praedicta esse
demonstraret. Simulque uno eodemque Evangelii sui principio et
Iudaeos, qui legem ac prophetas susceperant, ad suscipiendam
Evangelii gratiam, ac sacramenta, quae ipsorum prophetae
praedixerant, instituit; et gentiles, qui per Evangelii praeconia ad
dominum venerant, ad auctoritatem quoque legis et prophetarum
suscipiendam venerandamque provocat; unde dicit sicut scriptum est in
Isaia propheta: ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam.
Hieronymus de optimo genere interpretandi. Hoc autem non scribitur in
Isaia; sed in Malachia novissimo duodecim prophetarum. Chrysostomus
in Marc. Potest autem dici, quod falsitas est scriptoris. Vel
aliter dicetur, quod duas prophetias in diversis locis dictas a duobus
prophetis, in unum congregans posuit. In Isaia enim propheta post
Ezechiae describitur historiam: vox clamantis in deserto; in
Malachia vero: ecce mitto Angelum meum. Secundus igitur
Evangelista duas prophetias posuit ut ab Isaia dictas, et ad unam
lectionem hoc referens, tacens vero a quo dicatur ecce mitto Angelum.
Augustinus de quaest. novi et Veter. Testam. Sciens enim omnia ad
auctorem referenda, dicta haec ad Isaiam revocavit, qui sensum istum
prior intimaverat. Denique post verba Malachiae statim subiecit
dicens vox clamantis in deserto: ut iungeret verba utriusque prophetae
ad unum sensum pertinentia, sub prioris prophetae persona. Beda.
Vel aliter intelligendum est: quia etsi non haec verba inveniuntur in
Isaia, sensus tamen eorum invenitur in multis aliis locis; et
manifestius in hoc quod subiunxit vox clamantis in deserto. Nam quod
dixit Malachias mittendum Angelum ante faciem domini, qui praepararet
vias eius, hoc est quod dixit Isaias vocem clamantis in deserto
audiendam, quae diceret parate viam domini. In utraque autem
sententia similiter paranda via domini praedicatur. Potuit autem fieri
ut animo Marci Evangelium conscribentis pro Malachia Isaias
occurrerit, ut fieri solet; quod tamen sine ulla dubitatione
emendaret, saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne vivente
legere potuerunt; nisi cogitaret, recordationi suae, quae sancto
spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen
prophetae. Sic enim insinuatur quaecumque per prophetas spiritus
sanctus dixit, et singula esse omnium, et omnia singulorum.
Hieronymus vox pneumatos agiu, per Malachiam ad patrem sonat de
filio, qui est facies patris, unde agnitus est. Beda. Angelus
autem vocatur Ioannes, non naturae societate, iuxta haeresim
Origenis, sed officii dignitate: Angelus enim Graece, Latine
nuntius dicitur; quo nomine recte appellari potuit homo ille qui fuit
missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, et venientem in
carne dominum mundo nuntiaret: cum constet omnes qui sacerdotio
funguntur ob evangelizandi officium Angelos posse vocari, dicente
propheta Malachia: labia sacerdotis custodiunt scientiam; et legem
requirunt ex ore eius, quia Angelus est domini exercituum.
Theophylactus. Praecursor igitur Christi Angelus dicitur propter
vitam angelicam et reverentiam excelsam. Quod autem dicitur ante
faciem tuam, hoc significat quasi diceret, iuxta te est nuntius tuus;
unde ostenditur propinquitas praecursoris ad Christum: etenim iuxta
reges ambulant qui propinqui sunt magis. Sequitur qui praeparabit viam
tuam ante te: per Baptismum enim praeparavit animas Iudaeorum, ut
Christum susciperent. Hieronymus. Vel via domini qua ad homines
ingreditur, poenitentia est, per quam Deus ad nos descendit, et nos
ad illum ascendimus: hinc autem initium praedicationis Ioannis fuit:
poenitentiam agite. Beda. Sicut autem Ioannes Angelus potuit
vocari pro eo quod faciem domini evangelizando praevenit; ita recte
appellari et vox potuit, quia verbum Dei sonando praeibat; unde
sequitur vox clamantis in deserto. Constat enim quod unigenitus filius
verbum patris vocatur; et ex ipsa nostra locutione cognoscimus quia
prius vox sonat, ut verbum postmodum possit audiri. Hieronymus.
Dicitur autem vox clamantis, quia clamor ad surdos, et longe
positos, sive cum indignatione fieri solet; quae Iudaico certum est
populo evenisse, dum longe est a peccatoribus salus; et aures suas
obturaverunt sicut aspides surdae: et indignationem, et iram, et
tribulationem a Christo audire meruerunt. Chrysostomus. Per hoc
autem quod dicitur in deserto, manifeste ostendit prophetia, non in
Ierusalem divina fieri dogmata, sed in deserto. Quod implebatur ad
litteram, Ioanne Baptista in deserto Iordanis verbi Dei
apparitionem salutiferam praedicante. Ostendit etiam sermo propheticus
praeter desertum quod a Moyse ostensum fuit, ubi semitas faciebat,
aliud esse desertum, in quo praesentem esse salutem Christi
praedicabat. Hieronymus. Vel in deserto fit vox, et clamor, quia
deserti erant a spiritu Dei, sicut domus vacans et scopata; deserti
etiam a propheta, rege atque sacerdote. Beda. Quid autem clamaret
aperitur cum subditur parate viam domini, rectas facite semitas eius.
Omnis enim qui fidem rectam, et opera bona praedicat, quid aliud quam
venienti domino ad corda audientium viam parat, ut haec scilicet corda
vis gratiae penetret, et lumen veritatis illustret? Rectas autem
semitas facit, dum mundas in animo cogitationes per sermonem
praedicationis format. Hieronymus. Vel aliter. Parate viam
domini; hoc est, poenitentiam agite, et praedicate: rectas facite
semitas eius, ut via regia incedentes proximos nostros ut nos, et
nosmetipsos ut proximos diligamus: qui enim semetipsum diligit, et non
diligit proximum, ad dexteram declinat: nam multi bene agunt, sed
bene non corrigunt, ut fuit Heli; et qui semetipsum odiens, proximum
diligit ad sinistram divertit: multi enim bene corrigunt, sed non bene
agunt, ut fuerunt Scribae et Pharisaei. Semitae autem post viam
sequuntur, quia mandata moralia post poenitentiam explanantur.
Theophylactus. Vel via est novum testamentum, semitae vero vetus,
quasi attritum: ad viam enim necesse erat praeparari, scilicet ad
novum testamentum; veteris autem testamenti semitas rectas fieri
oportebat.
|
|