|
Hieronymus. Secundum praemissam Isaiae prophetiam via domini a
Ioanne paratur per fidem et Baptismum et poenitentiam; rectae semitae
fiunt per austera indicia vestis cilicinae, et zonae pelliceae, et
cibi locustini, et mellis silvestris, et humillimae vocis; unde
dicitur fuit Ioannes in deserto. Ioannes enim, et Iesus quaerunt
quod in deserto amissum est; ubi vicit Diabolus, ibi vincitur; ubi
cecidit homo, ibi exurgit. Ioannes autem gratia Dei interpretatur;
a gratia autem narratio incipit; sequitur enim baptizans; per
Baptismum enim gratia datur, qua peccata gratis dimittuntur. Quod
autem consummatur per sponsum, initiatur per paranymphum: unde
catechumeni, hoc est instructi, incipiunt per sacerdotem, et
chrismantur per episcopum; et ad hoc designandum subditur et praedicans
Baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum. Beda. Liquet quia
Ioannes Baptismum poenitentiae non solum praedicavit, verum etiam
quibusdam dedit; sed Baptismum in remissionem peccatorum dare non
potuit; remissio etenim peccatorum in solo Baptismo Christi nobis
tribuitur. Dicitur ergo praedicans Baptismum poenitentiae in
remissionem peccatorum: quoniam Baptismum quod peccata solveret, quia
dare non poterat, praedicabat: ut sicut incarnatum verbum patris
praecurrebat verbo praedicationis, ita Baptismum poenitentiae quo
peccata solvuntur praecurreret suo Baptismate, quo peccata solvi non
possunt. Theophylactus. Baptisma Ioannis non habebat remissionem
peccatorum, sed poenitentiam solam afferebat hominibus: praedicabat
ergo Baptisma poenitentiae, hoc est quo duceret Baptismus
poenitentiae, nempe in remissionem peccatorum, ut hi qui poenitentiam
agentes, Christum reciperent, remissionem reciperent peccatorum.
Hieronymus. Per Ioannem autem sicut per amicum sponsi inducitur
sponsa ad Christum, sicut per puerum Rebecca ad Isaac; unde
sequitur et egrediebatur ad illum omnis Iudaea regio, et
Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Iordane
flumine: confessio enim, et pulchritudo in conspectu eius. Scilicet
sponsi. Desilit enim sponsa de camelo, cum humiliat se nunc Ecclesia
viso viro Isaac, idest Iesu Christo. Iordanis autem descensio
aliena interpretatur, ubi peccata abluuntur. Nos enim olim alienati a
Deo per superbiam, per Baptismi symbolum humiliati erigimur in alta.
Beda. Exemplum autem hinc sumitur confitendi peccata, ac meliorem
vitam promittendi, eis qui Baptisma desiderant, per hoc quod subditur
confitentes peccata sua. Chrysostomus in Matth. Quia vero Ioannes
poenitentiam praedicabat, poenitentiae signa gerebat in vestitu et
cibo; unde sequitur et erat Ioannes vestitus pilis camelorum. Beda.
Pilis, inquit, vestitus, non lana. Aliud austerae vestis indicium
est, aliud luxuriae est mollioris. Zona autem pellicea, qua
accinctus fuit, ut Elias, mortificationis indicium est. Porro quod
sequitur et locustas et mel silvestre edebat, habitatori solitudinis
congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitatem humanae carnis
expleret. Hieronymus. Vestis autem Ioannis et cibus et potus totam
austeram vitam praedicantium significat, et futuras gentes ad gratiam
Dei, quae est Ioannes, intus et foris esse coniungendas: pilis enim
cameli divites gentium significantur, et zona pellicea pauperes mundo
mortui, et locustis errantibus sapientes huius mundi; qui stipulas
Iudaeis aridas relinquentes, frumenta mystica curribus trahunt, et in
calore fidei saltus in altum dant, et melle silvestri fideles inspirati
de inculta silva saginantur. Theophylactus. Vel aliter. Vestis de
pilis camelorum doloris erat ostensivum, innuente Ioanne, quod
poenitentem dolere oportet. Dolorem enim saccus significat, zona vero
pellicea mortificationem Iudaici significat populi; esca autem
Ioannis non solum abstinentiam notat, sed etiam est indicium
spiritualis escae, qua tunc populus vescebatur, non quid altum
intelligens, sed tamen in alta saliens, iterumque se deprimens: talis
enim est locusta, in altum saliens, et iterum cadens. Sic igitur et
melle quidem vescebatur populus quod erat ex apibus natum, scilicet ex
prophetis, non tamen domesticum, sed silvestre: habebant enim
Scripturas Hebraei, sicut mel quoddam; sed non bene intelligebant.
Gregorius Moralium. Vel ipsa ciborum specie designavit dominum quem
praevenit qui, quia infructuosae gentilitatis dulcedinem sumpsit, mel
silvestre edit; quia vero Iudaeorum plebem in suo corpore ex parte
convertit, in cibo locustas accepit, quae subito saltus dantes,
protinus ad terram cadunt. Saltus enim Iudaei dabant, cum praecepta
domini se implere promitterent; sed ad terram cadebant, cum per prava
opera hoc se audisse denegarent. Habebant ergo saltum per vocem et
casum per actionem. Beda. Potest etiam habitus, et victus Ioannis
qualitatem internae conversationis eius exprimere: namque austerioribus
utebatur indumentis, quia vitam peccantium non blandimentis fovit, sed
vigore asperae invectionis increpavit: zonam pelliceam habebat circa
lumbos, quia carnem suam crucifixit cum vitiis et concupiscentiis;
locustas et mel silvestre edebat, quia dulce quiddam sapiebat turbis
praedicatio eius, existimante populo ne ipse esset Christus; sed
potius finem sortita est, intelligentibus eius auditoribus quia non
ipse Christus, sed praecursor, et propheta esset Christi. In melle
etenim dulcedo, in locustis est alacer volatus; unde sequitur et
praedicabat dicens: veniet fortior me post me. Glossa. Hoc dicebat
ad removendum turbae opinionem, quae eum Christum esse credebat;
fortiorem autem Christum esse praenuntiat, qui remissurus erat
peccata, quod ipse facere non valebat. Hieronymus. Quis etiam
fortior est gratia qua abluuntur peccata, quam Ioannes significat?
Ille nimirum qui septies et septuagies dimittit peccata. Gratia
quidem prior est, sed semel dimittit peccata per Baptismum;
misericordia vero ad miseros ab Adam usque ad Christum per septuaginta
septem generationes, et usque ad centum quadraginta quatuor millia
pervenit. Chrysostomus in Matth. Ne autem aestimaretur hoc secundum
comparationem sui ad Christum dicere, subiungit cuius non sum dignus
procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Non est autem idem
solvere corrigiam calceamentorum eius, quod hic Marcus dicit, et
calceamenta portare, quod dicit Matthaeus. Et quidem narrationis
ordinem prosequentes Evangelistae, nec in aliquo fallentes, dicunt
utrumque Ioannem dixisse secundum alterum sensum; commentantes vero
circa hoc differenter exposuerunt unumquodque: corrigiam enim vocant
ligamen calceamentorum. Ad excellentiam igitur potestatis Christi,
et divinitatis magnitudinem extollendam hoc dicit, ac si diceret:
neque in ministri ordine deputari sufficiens sum. Magnum enim est in
his quae sunt corporis Christi quasi procumbendo inferius attendere,
et imaginem supernorum inferius videre, et solvere unumquodque
inexplicabilium quae sunt circa mysterium incarnationis. Hieronymus.
Calceamentum enim in extrema parte corporis est: in fine enim ad
iustitiam est salvator incarnatus: unde per prophetam dicitur: in
Idumaeam extendam calceamentum meum. Gregorius in Evang.
Calceamenta etiam ex mortuis animalibus fiunt. Incarnatus ergo
dominus veniens quasi calceatus apparuit, qui in divinitate sua
morticina nostrae corruptionis assumpsit. Vel aliter. Mos apud
veteres fuit, ut si quis eam quae sibi competeret accipere uxorem
nollet, ille ei calceamentum solveret qui ad hanc sponsus iure
propinquitatis veniret. Recte ergo se indignum esse ad solvendam
corrigiam calceamenti eius denuntiat; ac si aperte dicat: ego
redemptoris vestigia denudare non valeo, quia sponsi nomen mihi
immeritus non usurpo. Theophylactus. Intelligitur vero etiam sic.
Omnes qui veniebant, et a Ioanne baptizabantur, per poenitentiam
solvebantur a ligamine peccatorum in Christum credendo. Igitur omnium
aliorum Ioannes sic solvebat corrigiam, idest vinculum peccatorum:
Iesu vero non valuit corrigiam solvere, quia non invenit in eo
peccatum. Beda. Sic ergo Ioannes dominum non adhuc manifeste
dominum aut Dei filium, sed tantum virum se fortiorem praedicat. Non
enim rudes adhuc auditores tanti capiebant arcana sacramenti, quod
filius Dei aeternus, homine assumpto ex virgine, denuo natus esset in
mundum: sed paulatim per agnitionem glorificatae humilitatis
introducendi erant ad fidem divinae aeternitatis: quibus tamen latenter
Deum hunc esse verum declarans subdit ego baptizo vos in aqua, ille
vero baptizabit vos in spiritu sancto. Cui enim dubium est nullum
posse alium gratiam spiritus sancti nisi Deum dare? Hieronymus.
Quid enim interest inter aquam et spiritum sanctum qui ferebatur super
aquas? Aqua ministerium est hominis, spiritus vero mysterium Dei
est. Beda. Baptizamur autem a domino in spiritu sancto, non solum
cum in die Baptismatis fonte vitae in remissionem peccatorum abluimur,
verum etiam quotidie per gratiam eiusdem spiritus ad agenda quae Deo
placent accendimur.
|
|