|
Hieronymus. Marcus Evangelista, sicut cervus ad fontes aquarum
desiderans, saltus in planis et arduis dat, et velut apis melliflua
flores summatim degustat; unde a Nazareth venientem Iesum enarravit
dicens et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth
Galilaeae, et baptizatus est a Ioanne in Iordane. Chrysostomus.
Alterum siquidem Baptisma ordinans, ad Ioannis venit Baptisma;
quod respectu sui Baptismi incompletum erat, a Iudaico vero
Baptismate alienum, tamquam in amborum medio existens, ut per
Baptismi naturam ostendat, quia non in peccati remissionem
baptizatur, aut quasi indigens spiritus sancti acceptione: his enim
ambobus Baptisma Ioannis carebat. Baptizatus est autem ut notus
omnibus fieret, et in eum crederent; et ad implendum omnem iustitiam,
quae est observatio mandatorum: mandatum siquidem erat hominibus
Baptismum subire prophetae. Beda. Baptizatus est, et ut
Baptismate suo Ioannis Baptisma comprobaretur, et ut Iordanis aquam
sanctificans, per descensionem columbae, spiritus sancti in lavacro
credentium monstraret adventum; unde sequitur et statim ascendens de
aqua, vidit apertos caelos, et spiritum sanctum tamquam columbam
descendentem, et manentem in ipso. Aperiuntur autem caeli non
reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, quibus Ezechiel in
principio voluminis sui eos apertos esse commemorat. Hoc autem, quod
apertos caelos post Baptisma vidit, nostri utique gratia factum est,
quibus per lavacrum regenerationis ianua panditur regni caelestis.
Chrysostomus in Matth. Vel ut de caelis hominibus sanctificatio
tribuatur, ac terrena caelestibus coniungantur. Spiritus autem
sanctus super eum descendisse dicitur, non tamquam tunc primum ad eum
accesserit (non enim ab eo umquam fuerat derelictus), sed ut
ostenderet Christum qui a Ioanne praedicabatur, tamquam digito quodam
fidei omnibus demonstratum. Beda. Quod etiam in Baptismum
descendere visus est spiritus sanctus, signum erat conferendae nobis in
Baptismo gratiae spiritualis. Hieronymus. Haec est unctio Christi
secundum carnem, scilicet spiritus sanctus, de qua dicitur: unxit te
Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Beda. Bene
autem in specie columbae descendit spiritus sanctus, quod multum
simplex est animal, atque a malitia fellis alienum, ut figurate nobis
insinuaret quia simplicia corda quaerit, nec habitare dignatur in
mentibus impiis. Hieronymus. In specie etiam columbae spiritus
sanctus descendit, quia in cantico de Ecclesia canitur: sponsa mea,
amica mea, dilecta mea, columba mea. Sponsa in patriarchis, amica
in prophetis, proxima in Ioseph, et mea dilecta in Ioanne
Baptista, columba in Christo et apostolis, quibus dicitur: estote
prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Beda. Sedit
autem columba super caput Iesu, ne quis putaret vocem patris ad
Ioannem factam, non ad dominum. Bene autem addidit manentem in
ipso: hoc enim est Christo speciale ut implens eum semel spiritus
sanctus nunquam recedat. Nam fidelibus eius ad signa virtutum, et
miracula facienda aliquando gratia spiritus confertur, aliquando
tollitur; quibus tamen ad operationem pietatis et iustitiae, ad amorem
Dei et proximi conservandum numquam gratia spiritus abest. Ipsum
autem qui baptizandus cum aliis ad Ioannem venit, verum esse filium
Dei in spiritu sancto baptizare volentem vox patris docuit; unde
sequitur et vox facta est de caelis: tu es filius meus dilectus, in te
complacui. Non autem per hoc ipse filius quod nesciebat docetur; sed
nobis quid credere debeamus ostenditur. Augustinus de Cons. Evang.
Unde Matthaeus ait dictum esse: filius meus dilectus, quia ostendere
voluit ad id valere quod dictum est: hic est filius meus, ut illis
potius qui audiebant indicaretur, quod ipse filius esset Dei. Si
autem quaeris quid horum in illa voce sonuerit; quodlibet accipe,
dummodo intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem
retulisse sententiam. Quod autem Deus in filio sibi placuisse
videatur, admonemur ex eo quod dictum est in te complacui. Beda.
Nos quoque vox eadem docuit per aquam ablutionis, et spiritum
sanctificationis Dei posse filios effici; mysterium etiam Trinitatis
in Baptismate demonstratur. Filius baptizatur, spiritus descendit in
specie columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur.
Hieronymus. Moraliter et nos de volubilitate mundi, odore florum,
et munditie tracti, cum adolescentulis post sponsum currimus, et
Baptismi sacramento de duobus fontibus dilectionis Dei et proximi,
gratia remissionis abluimur, et ascendentes spe caelestia secreta mundi
cordis oculis intuemur. Dehinc spiritum sanctum spiritu contrito et
humiliato cum simplici corde descendentem ad mansuetos, et cum caritate
numquam cadente manentem suscipimus. Et vox domini de caelis ad nos a
Deo dilectos dirigitur: beati pacifici, quoniam filii Dei
vocabuntur, et tunc in nobis complacet pater cum filio, et spiritu
sancto, quando efficimur unus spiritus cum Deo.
|
|