|
Chrysostomus in Matth. Quia Christus omnia ad doctrinam nostram
operabatur, et sustinebat, incepit post Baptismum ab eremi
habitatione, et pugnavit contra Diabolum, ut unusquisque baptizatorum
tentationes maiores patienter sustineat post Baptismum, nec turbetur
tamquam praeter spem hoc contingente, sed omnia sustinens maneat
triumphator. Etsi enim Deus permittat tentationes fieri multis aliis
modis, ob hoc etiam permittit, ut cognoscas quod homo tentatus in
maiori honore constituitur: non enim accedit Diabolus nisi ubi aliquem
in maiori honore viderit constitutum; et ideo dicitur et statim expulit
eum spiritus in desertum. Propter hoc autem non ostendit eum
simpliciter euntem in desertum, sed expulsum, ut hoc intelligas fieri
iuxta divinae dispositionis verbum: per quod etiam innuit ne homo
seipsum in tentationem ingerat, sed aliunde in tentationem quasi
expulsos victores existere. Beda. Verum ne cui veniret in dubium a
quo eum spiritu expulsum diceret in desertum, consulte Lucas primo
posuit quod Iesus plenus spiritu sancto regressus est a Iordane; ac
deinde intulit: et agebatur a spiritu in desertum, ne quid contra eum
valuisse spiritus putaretur immundus qui plenus spiritu sancto, quo
volebat digrediens, quae volebat agebat. Chrysostomus in Matth.
Expulit autem eum spiritus in desertum: quia enim Diabolum ad
tentandum provocare proponebat, non solum fame, sed etiam loco
occasionem dedit: tunc enim maxime Diabolus se ingerit, cum videt
aliquos solitarios permanentes. Beda. Secedit etiam in desertum, ut
nos doceat relictis mundi illecebris, et societate pravorum, divinis
per omnia servire mandatis. Tentatur solus a Diabolo, ut nobis
insinuet, quia omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones
patiuntur; unde sequitur et erat in deserto quadraginta diebus, et
quadraginta noctibus, et tentabatur a Satana. Tentatur autem
quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, ut indicet quia quamdiu
hic viventes domino servimus, sive prospera blandiantur, quod ad dies
pertinet, seu adversa fiant, quod noctis figurae congruit, toto
tempore adversarius adsit, qui iter nostrum tentando impedire non
cessat: quadraginta enim dies et noctes totum huius saeculi tempus
insinuant: quia quadripartitus est mundus, in quo domino famulamur;
decem vero sunt praecepta per quorum observantiam contra hostem
certamus; decem autem quater ducta, quadraginta fiunt. Sequitur
eratque cum bestiis. Chrysostomus. Hoc autem dicit ut ostendat quale
erat desertum: invium enim erat hominibus, et bestiis plenum.
Sequitur et Angeli ministrabant ei. Post tentationem enim, et
victoriam contra Diabolum, operatus est hominum salutem. Et sicut
apostolus dicit: Angeli in ministerium mittuntur propter eos qui
hereditatem capiunt salutis. Notandumque est, quod vincenti
tentationem assistunt Angeli ministrantes. Beda. Considerandum
etiam, quod Christus inter bestias commoratur ut homo, sed ministerio
utitur angelico ut Deus. Et nos cum in eremo sanctae conversationis
bestiales hominum mores impolluta mente toleramus, ministerium
Angelorum meremur; a quibus corpore absoluti ad aeternam beatitudinem
transferemur. Hieronymus. Vel tunc bestiae pacatae nobiscum sunt,
sicut in arca animalia munda cum immundis, cum caro non concupiscit
adversus spiritum; post hoc Angeli ministri mittuntur nobis, ut
responsa et solatia cordibus vigilantibus dent.
|
|