|
Chrysostomus. Marcus Evangelista Matthaeum in ordine sequitur; et
ideo postquam dixit Angelos ministrare, subiungit postquam autem
traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam. Post tentationes,
et Angelos ministrantes recedit in Galilaeam, instruens nos non
resistere violentiis malignorum. Theophylactus. Et ut ostendat nobis
quod in persecutionibus decet recedere, et non expectare; cum vero
inciderimus, decet sustinere. Chrysostomus. Recessit etiam ut ad
doctrinam et sanationes seipsum conservaret priusquam pateretur; hisque
omnibus adimpletis, fieret obediens usque ad mortem. Beda. Ioanne
tradito, recte incipit dominus praedicare; unde sequitur praedicans
Evangelium regni Dei. Desinente enim lege, consequenter oritur
Evangelium. Hieronymus. Cessante umbra, adest veritas; Ioannes
in carcere, lex in Iudaea, Iesus in Galilaea, Paulus in gentibus
praedicans Evangelium regni. Regno enim terreno succedit paupertas,
paupertati Christianorum regnum tribuitur sempiternum. Honor autem
terrenus spumae aquae, vel fumo, vel somnio comparatur. Beda. Nemo
autem putet traditionem Ioannis in carcerem statim post ieiunium
quadraginta dierum domini factam; quisquis enim Evangelium Ioannis
legerit, inveniet dominum ante traditionem Ioannis multa docuisse, et
multa miracula fecisse: habes enim in Evangelio ipsius: hoc fecit
initium signorum Iesus; et postea: necdum enim erat missus Ioannes
in carcerem. Fertur autem quia cum legisset Ioannes Matthaei,
Marci et Lucae volumina, probaverit quidem textum historiae, et vera
eos dixisse firmaverit, sed unius tantum anni, in quo et passus est,
post carcerem Ioannis, historiam texuisse. Praetermisso itaque anno
cuius acta a tribus exposita fuerant, superioris temporis, antequam
clauderetur Ioannes in carcere, gesta narravit. Cum ergo dixisset
Marcus, quia venit Iesus in Galilaeam, praedicans Evangelium
regni, subiungit, dicens quoniam impletum est tempus, et
appropinquabit regnum Dei. Chrysostomus. Siquidem completo
tempore, quando scilicet venit plenitudo temporis, misitque Deus
filium suum, conveniens fuit humanum genus ultimam consequi Dei
dispensationem: et ideo dicit, quod appropinquabit regnum Dei.
Regnum autem Dei idem est secundum substantiam cum regno caelorum,
quamvis differt ratione: regnum enim Dei intelligitur quo Deus
regnat; hoc vero est in regione viventium, quando facie ad faciem
Deum videntes, in bonis promissis existent. Sive amorem quis velit
suscipere illam regionem, sive aliquam aliam confirmationem eorum qui
imaginem induunt supernorum, quae per caelos intelliguntur. Satis
enim apparens est quod regnum Dei neque loco, neque tempore
concluditur. Theophylactus. Vel completum esse dicit dominus tempus
legis; quasi diceret: usque ad tempus praesens operabatur lex; amodo
operabitur regnum Dei, quod est secundum Evangelium conversatio,
quae convenienter assimilatur regno caelorum. Cum enim vides aliquem
carne indutum secundum Evangelium vivere, numquid non dices, quoniam
iste habet regnum caelorum? Quod non est esca, et potus; sed
iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Sequitur
poenitemini. Hieronymus. Poenitentiam enim agit qui vult aeterno
bono, scilicet regno Dei, adhaerere. Qui enim desiderat nucleum,
frangit nucem. Amaritudinem radicis, dulcedo pomi compensat;
periculum maris, spes lucri delectat; dolorem medicinae, spes salutis
mitigat. Praeconia autem Christi illi narrare digne possunt qui ad
palmam indulgentiae meruerunt pervenire: et ideo postquam dixit
poenitemini, subiunxit et credite Evangelio; nam nisi credideritis,
non intelligetis. Poenitemini igitur, et credite; idest, renuntiate
operibus mortuis: quid enim prodest credere sine bonis operibus? Non
tamen bonorum operum meritum adducit ad fidem; sed fides incipit, ut
bona opera consequantur.
|
|