|
Glossa. Posita praedicatione Christi ad turbas, agit Evangelista
de vocatione discipulorum, quos fecit suae praedicationis ministros;
unde sequitur et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et
Andream fratrem eius. Theophylactus. Sicut Ioannes Evangelista
refert, praecursoris erant discipuli Petrus et Andreas. Videntes
vero quod Ioannes de Iesu testimonium dederat, adiuncti sunt ei;
post haec dolentes, quia Ioannes traditus erat, ad artem propriam
sunt reversi; unde sequitur mittentes retia in mare: erant enim
piscatores. Vide autem eos de laboribus propriis enutritos, et non ex
iniquitate: tales enim digni erant Christi primi discipuli fieri;
unde subditur et dixit eis Iesus: venite post me. Nunc secundo illos
vocat: est enim haec secunda vocatio respectu illius quae legitur in
Ioanne. Ad quid autem vocentur, ostenditur cum subditur faciam vos
fieri piscatores hominum. Remigius. Quia per rete sanctae
praedicationis, pisces, idest homines, de profundo pelagi, idest
infidelitatis, ad lucem fidei traxerunt. Admiranda autem est ista
piscatio. Pisces enim cum capiuntur, mox moriuntur; homines cum
capti sunt, verbo praedicationis potius vivificantur. Beda.
Piscatores autem, et illitterati mittuntur ad praedicandum, ut fides
credentium in virtute Dei, non in eloquentia atque in doctrina esse
putaretur. Sequitur et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
Theophylactus. Non enim oportet intervallum facere; sed statim sequi
dominum. Post hos vero piscatur Iacobum et Ioannem: quia et illi
pauperes existentes, tamen senectutem nutriebant paternam; unde
sequitur et progressus inde pusillum, vidit Iacobum Zebedaei.
Reliquerunt autem patrem, quia in sequela Christi eos erat
impediturus. Sic et tu cum a parentibus impediris, relinque eos, et
accede ad Deum. Ostenditur autem quod Zebedaeus non credidit; mater
vero apostolorum credidit, quae secuta est Christum mortuo Zebedaeo.
Beda. Quaeri autem potest quomodo binos vocaverit de naviculis
piscatores, primo Petrum et Andream, deinde progressus paululum
alios duos filios Zebedaei, cum Lucas dicat Iacobum et Ioannem
vocatos fuisse ad adiuvandum Petrum et Andream, et Christum Petro
tantum dixisse: noli timere: ex hoc iam homines eris capiens; simul
tamen, subductis ad terram navibus, eos fuisse secutos. Unde
intelligendum est, hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et
postmodum ad capturam piscium eos ex more remeasse, ut postea fieret
quod Marcus hic narrat. Tunc enim secuti sunt dominum, non subductis
ad terram navibus, tamquam cura redeundi, sed tamquam vocantem, ac
iubentem ut sequerentur. Hieronymus. Mystice autem hac quadriga
piscatorum vehimur ad aethera, ut Elias; his quatuor angulis
construitur prima Ecclesia; his quatuor litteris Hebraicis,
tetragrammaton, nomen domini agnoscitur a nobis, quibus simili exemplo
praecipitur ut audiamus vocem domini vocantis, et obliviscamur populum
vitiorum, et domum paternae conversationis, quae est stultitia Deo,
et rete aranearum, in quo nos velut culices pene lapsos tenebat aer
inanis, qui pendet in nihilum, navem pristinae conversationis
abominantes. Pellibus enim mortuis tegitur Adam, qui est genitor
noster secundum carnem; et nunc, deposito vetere homine cum actibus
suis, novum sequentes hominem, pellibus tegimur Salomonis, quibus
sponsa gloriatur se esse formosam factam. Simon autem obediens,
Andreas virilis, Iacobus supplantans, Ioannes gratia in Latino
sonant: quibus quatuor nominibus in agmen domini coniungimur,
obedientia ut audiamus, virilitate ut pugnemus, supplantatione ut
perseveremus, gratia ut conservemur: quae quatuor virtutes cardinales
dicuntur; per prudentiam enim obedimus, per iustitiam viriliter
agimus, per temperantiam serpentem calcamus, per fortitudinem gratiam
Dei meremur. Theophylactus. Scias item primum hic vocari actionem,
deinde contemplationem; Petrus enim activae symbolum est, ferventior
enim erat aliis, sicut activa est; Ioannes vero contemplationem
significat, plus enim de rebus divinis disserit Ioannes.
|
|