|
Hieronymus. Marcus dicta Evangelii in seipso, non in seipsis
disponens, ordinem historiae non secutus, mysteriorum ordinem servat;
unde sabbatis primam virtutem narrat, dicens et ingrediuntur
Capharnaum. Theophylactus. A Nazareth recedens. In die autem
sabbati, quando Scribae congregabantur, tunc docens synagogam
intravit; unde sequitur et statim sabbatis ingressus in synagogam
docebat eos: etenim lex ad hoc sabbatis otio vacare iubebat, ut
lectioni studentes convenirent in unum. Docebat autem Christus
arguendo, non adulando, sicut Pharisaei; unde sequitur et stupebant
super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et
non sicut Scribae. Docebat etiam in potestate, transmutans homines
ad bonum, et per poenam non credentibus minabatur. Beda. Scribae
etiam docebant populos quae scripta sunt in Moyse et prophetis; Iesus
vero quasi Deus et dominus ipsius Moysi pro libertate voluntatis
suae, vel ea quae minus videbantur, addebat in lege, vel commutans
praedicabat populis, ut in Matthaeo legimus: dictum est antiquis
(...) ego autem dico vobis.
|
|