|
Beda. Quoniam invidia Diaboli mors intravit in orbem terrarum, ideo
contra ipsum mortis auctorem primo debuit medicina salutis operari; et
ideo dicitur et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo.
Chrysostomus. Spiritus quidem Angelus, et aer, et anima
nuncupatur, et etiam spiritus sanctus. Ne igitur propter
communicantiam nominis, in errorem decidamus, addit immundo: immundus
autem dicitur propter impietatem, ac elongationem a Deo, et quia
omnibus immundis, et pravis operationibus se immiscet. Augustinus de
Civ. Dei. Contra superbiam porro Daemonum quantam virtutem habeat
Dei humilitas, quae in forma servi apparuit, ipsi Daemones ita
sciunt ut eidem domino infirmitate carnis induto haec exprimerent;
sequitur enim et exclamavit dicens: quid nobis, et tibi, Iesu
Nazarene? Venisti ante tempus perdere nos. Clarum est in his verbis
quod in eis et scientia erat, et caritas non erat: poenam quippe suam
formidabant ab illo, non in illo iustitiam diligebant. Beda.
Daemones enim dominum in terris cernentes, se continuo iudicandos
credebant. Chrysostomus. Vel hoc ita dicit, quasi diceret:
auferens immunditiam, divinamque imponens cognitionem hominum
animabus, nobis locum in hominibus non das. Theophylactus. Exire
enim ab homine perditionem suam existimat Daemon: immisericordes enim
existunt Daemones, malum aliquod pati se existimantes cum homines non
molestant. Sequitur scio quod sis sanctus Dei. Chrysostomus.
Quasi diceret: considero adventum tuum: non enim firmam ac certam
adventus Dei habebat notitiam. Sanctum autem dicit eum, non unum de
pluribus, quia et sanctus erat unusquisque prophetarum, sed unum eum
esse denuntiat: per articulum enim qui in Graeco ponitur unum
ostendit; per timorem vero, omnium dominum recognoscit. Augustinus.
De Civ. Dei. Tantum enim eis innotuit quantum voluit; tantum
autem voluit quantum oportuit. Sed innotuit non sicut Angelis
sanctis, qui eius, secundum id quod est Dei verbum, participata
aeternitate perfruuntur; sed sicut eis terrendis innotescendus fuit,
ex quorum tyrannica potestate fuerat liberaturus praedestinatos.
Innotuit ergo Daemonibus, non per id quod est vita aeterna, sed per
quaedam temporalia suae virtutis effecta, quae angelicis sensibus etiam
malignorum spirituum potius quam infirmitati hominum possint esse
conspicua. Chrysostomus. Non autem volebat veritas testimonia
spirituum immundorum; unde sequitur et comminatus est ei Iesus,
dicens: obmutesce, et exi de homine. Unde dogma salutiferum nobis
datur, ne credamus Daemonibus quantumcumque denuntient veritatem.
Sequitur et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna
exivit ab eo. Quia enim homo ille tamquam sapiens loquebatur, ac
discrete verba proferebat, ne putaretur quod non ex Daemone, sed ex
corde verba componeret, virum discerpi permisit a Daemone, ut
ostenderet Daemonem esse qui loquebatur. Theophylactus. Ut videntes
cernerent a quo malo liberabatur homo, et propter miraculum crederent.
Beda. Potest autem videri contrarium, quomodo discerpens, vel,
sicut quidam codices habent, convexans eum exiverit, cum nihil ei
nocuerit secundum Lucam. Sed et ipse Lucas dicit: et cum
proiecisset eum Daemonium in medium, exiit ab eo, nihilque ei
nocuit. Unde intelligitur hoc dixisse Marcum convexans eum, sive
discerpens, quod Lucas dicit: cum proiecisset eum in medium; et quod
secutus ait: nihilque ei nocuit, hoc intelligitur, quod illa iactatio
membrorum, atque vexatio non eum debilitavit, sicut solent Daemonia
exire etiam quibusdam membris amputatis, aut evulsis. Visa autem
virtute miraculi, novitatem dominicae admirantur doctrinae atque ad
inquisitionem eorum quae audierant, per ea quae viderant, excitantur;
unde sequitur et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent: ad hoc enim
fiebant signa, ut per hoc Evangelio regni Dei quod praedicabatur,
certius crederetur, dum hi qui caelestia terrigenis gaudia
promittebant, caelestia in terris ac divina opera monstrabant. Prius
autem, teste Evangelista, erat docens eos quasi potestatem habens,
et nunc turba attestante, in potestate imperat spiritibus immundis, et
obediunt ei. Sequitur et processit rumor eius statim in omnem regionem
Galilaeae. Glossa. Ea enim quae homines multum mirantur prompte
divulgant: quia ex abundantia cordis os loquitur. Hieronymus.
Mystice autem Capharnaum villa consolationis interpretatur, sabbatum
autem requies. Homo in spiritu immundo requie et consolatione
sanatur, ut locus et tempus congruant saluti. Homo in spiritu immundo
genus humanum est, in quo immunditia regnavit ab Adam usque ad
Moysen: nam sine lege peccaverunt, et sine lege perierunt. Qui
sciens sanctum Dei, obmutescere iubetur, dum scientes quidem Deum,
non sicut Deum glorificaverunt, sed servierunt potius creaturae quam
creatori. Spiritus discerpens hominem exiit ab eo. Appropinquante
salute, appropinquavit tentatio: Pharao dimissurus Israel
persequitur Israel, Diabolus contemptus surgit in scandala.
|
|