|
Beda. Hucusque Marcus ea narravit de domino quae in Galilaea fecit
et docuit; hic incipit enarrare quae in Iudaea fecit et docuit sive
passus est, et primo quidem trans Iordanem ad orientem; et hoc est
quod dicitur et inde exurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanem.
Deinde etiam circa Iordanem, quando venit Iericho, Bethaniam et
Hierosolymam. Et cum omnis Iudaeorum provincia generaliter ad
distinctionem aliarum gentium Iudaea sit dicta, specialius tamen
meridiana eius plaga appellabatur Iudaea, ad distinctionem Samariae,
Galilaeae, Decapolis et ceterarum in eadem provincia regionum.
Theophylactus. Visitat autem regionem Iudaeae, quam saepe propter
Iudaeorum aemulationem reliquerat, quia passio in ea erat futura; non
tamen ascendit tunc Hierosolymam, sed Iudaeae confinia, ut turbae
non malitiosae proficerent; Hierosolyma enim erat operatrix omnis
nequitiae ob malitiam Iudaeorum; unde sequitur et conveniunt iterum
turbae ad eum; et sicut consueverat, iterum docebat illos. Beda.
Notanda est mentium distantia in turbis et Pharisaeis: hae conveniunt
ut doceantur, et sui sanentur infirmi, sicut Matthaeus commemorat;
illi accedunt ut salvatorem tentando decipiant; unde sequitur et
accedentes Pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem
dimittere, tentantes eum. Theophylactus. Accedunt quidem non
deserentes eum, ne turbae in eum crederent; sed continue accedentes
credebant eum in dubitationem deducere, et eum per interrogationes
confundere. Proposuerunt autem ei quaestionem ex utraque parte
praecipitium habentem: ut si dicat, quod licet viro uxorem dimittere,
vel non licet, accusarent ipsum, contradicentes eidem ex dogmatibus
Moysi. Christus igitur sapientia ipsa respondit eis responsionem
illorum laqueos fugientem. Chrysostomus in Matth. Interrogatus enim
si licet, non statim respondit: non licet, ne tumultuentur; sed
primo eis legis sententiam voluit respondere, ut quod eum dicere
oportebat, hoc illi responderent: unde sequitur at ille respondens
ait: quid vobis praecepit Moyses? Sequitur qui dixerunt: Moyses
permisit libellum repudii scribere et dimittere. Proponunt quidem
Moysen hoc dixisse, aut propter interrogationem salvatoris, aut
volentes in eum virorum multitudinem incitare. Etenim hoc Iudaeis
erat indifferens, et omnes hoc operabantur tamquam a lege permissum.
Augustinus de Cons. Evang. Nihil autem ad rei veritatem interest
utrum domino separationem prohibenti, et sententiam suam de lege
firmanti, ipsae turbae, ut Matthaeus narrat, intulerint quaestionem
de libello repudii per eumdem Moysen sibi permisso, an hoc quidem illi
de praecepto Moysi illos interroganti responderint, ut Marcus hic
dicit: nam et voluntas eius ita se habebat ut non eis redderet rationem
cur illud Moyses permiserit, nisi prius ipsi hoc commemorassent. Cum
ergo voluntas loquentium, cui debent verba servire, ab Evangelista
utroque monstrata sit, nihil interest iam, licet diversus inter ambos
fuerit modus narrandi. Potest etiam hoc intelligi quod, sicut dicit
Marcus, prius eos de uxore dimittenda interrogantes, dominus vicissim
interrogarit quid eis praecepit Moyses; qui cum respondissent,
Moysen permisisse libellum repudii scribere, et dimittere, respondit
eis de ipsa lege per Moysen data, quomodo Deus instituerit coniugium
masculi et feminae, dicens ea quae ponit Matthaeus; quibus auditis,
illi id quod ei primo interroganti responderant, repetierunt, dicentes
quid ergo mandavit Moyses? Augustinus contra Faustum. Nolebat
autem dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in
dissidium animus praeceps, libelli conscriptione refractus absisteret,
praesertim quia, ut perhibent, apud Hebraeos scribere litteras
Hebraeas nulli fas erat nisi solis Scribis. Ad hos igitur quos
oporteret esse prudentes legis interpretes, et iustos dissidii
dissuasores, lex mittere voluit eum quem iussit libellum dare repudii,
si dimisisset uxorem. Non enim poterat ei scribi libellus nisi ab
ipsis, quem per hanc occasionem, et necessitatem venientem quodammodo
in manus suas bono consilio regerent, atque inter ipsum et uxorem
pacifice agendo dilectionem, concordiamque suaderent. Quod si tantum
intercederet odium ut extingui, emendarique non posset, tunc utique
scriberetur libellus: quia frustra non dimitteret quam sic odisset ut
ad debitam coniugio caritatem nulla prudentium suasione revocaretur;
propter hoc subditur quibus respondens Iesus ait: ad duritiam cordis
vestri scripsit vobis praeceptum istud. Magna enim duritia erat, quae
nec per libelli interpositionem, ubi dissuadendi locus iustis et
prudentibus tribuebatur, solvi, vel flecti posset ad recipiendam, vel
revocandam coniugii caritatem. Chrysostomus. Vel dicitur ad duritiam
cordis vestri, quia si anima fuerit purgata desideriis et ira,
possibile est mulierem nequissimam tolerare. Multiplicatis autem in
anima passionibus praedictis, multa mala contingent circa odiosum
connubium. Sic igitur ab incusatione eorum Moysen eripit, qui
dederat legem, et totum in eorum caput convertit. Sed quia grave erat
quod dictum est, statim ad antiquam legem sermonem reducit, dicens ab
initio autem creaturae, masculum et feminam fecit eos Deus. Beda.
Non ait: masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur;
sed masculum et feminam, ut unius coniugis consortio necterentur.
Chrysostomus in Matth. Si autem voluisset hanc quidem dimitti, et
alteram introduci, creasset plurimas mulieres. Nec solum homini Deus
mulierem coniunxit; sed et relinquere parentes praecepit, et mulieri
adhaerere; unde sequitur et dixit, scilicet Deus per Adam: propter
hoc relinquet homo patrem suum, et matrem suam, et adhaerebit ad
uxorem suam, ex ipso modo locutionis inseparabilitatem matrimonii
demonstrans, quia dicit adhaerebit. Beda. Et similiter quia dicit
adhaerebit ad uxorem suam, non ad uxores. Sequitur et erunt duo in
carne una. Chrysostomus in Matth. Idest ex una radice facti, in
unum corpus convenient. Sequitur itaque iam non sunt duo, sed una
caro. Beda. Primum igitur nuptiarum est ex duabus unam carnem
fieri. Castitas iuncta spiritui, unus efficitur spiritus.
Chrysostomus in Matth. Post hoc terribile faciens argumentum, non
dixit: ne dividatis; sed conclusit: quod ergo Deus coniunxit, homo
non separet. Augustinus contra Faustum. Ecce Iudaei ex libris
Moysi convincuntur, non esse uxorem dimittendam, qui secundum
voluntatem legis Moysi arbitrabantur se facere cum dimitterent.
Similiter et illud hinc ipso Christo attestante cognoscimus Deum
fecisse, et coniunxisse masculum et feminam; quod Manichaei negando
damnantur; non iam Moysi libris, sed Christi Evangelio
resistentes. Beda. Quod ergo Deus coniunxit, unam faciendo carnem
viri et feminae, hoc homo non potest separare, sed solus Deus. Homo
separat quando propter desiderium secundae uxoris primam dimittimus;
Deus separat quando ex consensu propter servitutem Dei sic habemus
uxores quasi non habentes. Chrysostomus. Si autem duo quos Deus
coniunxit, separari non debent, multo magis Ecclesiam, quam Deus
Christo coniunxit, ab eo non convenit separare. Theophylactus.
Quia vero scandalizabantur discipuli, tamquam ex praedictis non plene
eis fuerit satisfactum, propter hoc eum iterum interrogant; unde
sequitur et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum.
Hieronymus. Secunda interrogatio ab apostolis iterum dicta est: quia
de eadem re, de qua Pharisaei, eum interrogaverunt, idest de
coniugii statu: et hoc proprie dicit Marcus. Glossa. Iterata enim
verbi sententia, non fastidium, sed esuriem et sitim praestat: unde
qui me comedunt, adhuc esurient; et qui me bibunt, adhuc sitient.
Melliflua enim sapientiae eloquia gustata, diligentibus multimodum
saporem reddunt: unde dominus iterato discipulos instruit; nam
sequitur et dixit illis: quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam
duxerit, adulterium committit super eam. Chrysostomus. Adulterium
vocat non cum sua simul esse: non enim est sua quam accepit, prima
derelicta; et propter hoc committit adulterium super eam, idest super
secundam quam introducit. Idem autem est et de muliere; unde sequitur
et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur. Non
enim alteri, ut proprio viro potest coniungi, si proprium
derelinquat. Et quidem lex prohibuit adulterium manifestum; sed
salvator hoc non manifestum, neque ab omnibus notum, naturae tamen
contrarium. Beda. In Matthaeo vero scriptum est plenius: quicumque
dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem. Una ergo solum carnalis
est causa, fornicatio; una spiritualis, timor Dei, ut uxor
dimittatur, sicut multi religionis causa fecisse leguntur. Nulla
autem causa est Dei lege perscripta, ut vivente ea quae relicta est,
alia adducatur. Chrysostomus. Quod autem Matthaeus dicit,
Pharisaeis haec verba dixisse, Marcus vero discipulis, non est
contrarium: contingit enim haec et his et illis dicta esse.
|
|