|
Theophylactus. Ostensa superius nequitia Pharisaeorum Christum
tentantium, nunc ostenditur multa fides turbarum, quae tantum manuum
impositione putabant Christum benedicere parvulos quos illi
offerebant; unde dicitur et offerebant illi parvulos, ut tangeret
eos. Chrysostomus in Matth. Sed discipuli prohibebant offerentes,
propter Christi dignitatem; et hoc est quod subditur discipuli autem
comminabantur offerentibus. Salvator autem erudiens discipulos sapere
moderata et tumorem conculcare mundanum, accipit pueros, et eis
praenuntiat regnum Dei; unde sequitur et dixit illis: sinite parvulos
venire ad me, et ne prohibueritis eos. Origenes in Matth. Si quis
ergo eorum qui doctrinam ecclesiasticam profitentur, videat aliquem
offerentem quosdam stultos mundi et ignobiles et infirmos qui propter
hoc appellati sunt pueri et infantes, non prohibeat quasi sine iudicio
facientem eum qui offert tales salvatori. Post hoc exhortatur
discipulos suos iam viros constitutos condescendere utilitatibus
puerorum, ut fiant pueris quasi pueri, ut pueros lucrentur. Nam et
ipse cum in forma Dei esset, humilians se factus est puer; unde
subdit talium est enim regnum Dei. Chrysostomus in Matth. Etenim
ab omnibus passionibus pura existit anima pueri: propter hoc oportet ut
haec ex voluntate operemur quae pueri habent per naturam.
Theophylactus. Unde non dixit: horum est regnum Dei; sed talium,
scilicet habentium ex studio et labore innocentiam et simplicitatem quam
habent pueri ex natura. Puer enim non odit, neque malitiose aliquid
operatur, neque verberatus a matre discedit; sed etsi eum vilibus
induat vestimentis, praefert ea regalibus indumentis: sic et ille qui
vivit secundum virtutem Ecclesiae matris suae, nihil huic
praehonorat, neque etiam reginam multorum voluptatem; unde et dominus
subdit amen dico vobis: quisquis non receperit regnum Dei velut
parvulus, non intrabit in illud. Beda. Idest, nisi talem
habueritis innocentiam, et animi puritatem, sicut parvulus habet,
regnum caelorum non poteritis intrare. Aliter. Regnum Dei, idest
doctrinam Evangelii, sicut parvulus, recipere iubemur: quia quomodo
parvulus in discendo non contradicit doctoribus, neque rationes, et
verba componit eis resistens; sed fideliter suscipit quae docent, et
cum metu obtemperat, et discit: ita et nos obediendo simpliciter, et
sine ulla contradictione verbum domini suscipere debemus. Sequitur et
complexans eos, et imponens manus super illos benedicebat eos.
Chrysostomus. Bene autem amplexatur eos ad benedictionem tamquam in
proprium sinum elevans, propitiatus facturam suam ab eo cadentem ab
initio, et divisam. Imponit autem parvulis manus, docens divinae
virtutis operationem. Et quidem secundum consuetudinem aliorum manus
imponit; sed non secundum consuetudinem operatur: Deus enim
existens, humanum modum servabat tamquam verus homo factus. Beda.
Complexus etiam benedixit parvulos, ut humiles spiritu sua
benedictione, et gratia, et dilectione dignos esse significet.
|
|