|
Beda. Audiverat quidam a domino, tantum eos qui parvulorum volunt
esse similes, dignos esse introitu regni caelorum, atque ideo poscit
sibi exponi non parabolis, sed aperte, quibus operum meritis vitam
aeternam consequi possit; unde dicitur et cum egressus esset in viam,
procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum, dicens: magister
bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? Theophylactus. Miror
de hoc iuvene, qui omnibus aliis pro infirmitatibus ad Christum
accedentibus, hic vitae aeternae possessionem postulat, cum maligna
sit passio avaritiae, propter quam postmodum contristatus est.
Chrysostomus in Matth. Quia vero accesserat ad Christum, tamquam
ad hominem, et ad unum Iudaicorum doctorum, Christus tamquam homo
respondit eidem; unde sequitur Iesus autem dixit ei: quid me dicis
bonum? Nemo bonus nisi unus Deus. Haec autem dicens non excludit
homines a bonitate, sed a comparatione bonitatis divinae. Beda.
Unus autem bonus, non pater solus intelligendus est, sed et filius,
qui dicit: ego sum pastor bonus; sed et spiritus sanctus, quia
dicitur: pater de caelis dabit spiritum bonum petentibus se. Ipsa
enim una et individua Trinitas, pater et filius et spiritus sanctus,
solus et unus Deus bonus est. Non igitur dominus se bonum negat, sed
esse Deum significat; non se magistrum bonum non esse, sed magistrum
absque Deo nullum bonum esse testatur. Theophylactus. Voluit igitur
dominus per haec verba mentem iuvenis facere altiorem, ut ipsum
cognosceret tamquam Deum. Sed et aliud quidem innuit in his verbis:
ut quando debes conferre cum aliquo, non adulando cum eo conferas, sed
respicias radicem bonitatis et fontem Deum, et ei praestes honorem.
Beda. Notandum autem, quod iustitia legis suo tempore custodita,
non solum bona terrae, verum etiam suis electoribus vitam conferebat:
unde dominus de vita aeterna quaerenti consequenter dixit praecepta
nosti: ne adulteres, ne occidas, et cetera. Haec est enim puerilis
innocentia, quae nobis imitanda proponitur, si regnum Dei volumus
intrare; unde sequitur at ille respondens ait: magister, haec omnia
observavi a iuventute mea. Non est putandus homo iste vel voto
tentantis, ut quidam putaverunt, dominum interrogasse, vel de sua
vita esse mentitus, sed simpliciter ut vixerat esse confessus: quod
patet ex hoc quod subditur Iesus autem intuitus eum, dilexit eum, et
dixit ei. Si autem aut mendacii aut simulationis noxa reus teneretur,
nequaquam intuitus arcana cordis eius diligere diceretur Iesus.
Origenes super Matthaeum. In hoc enim quo dilexit eum vel osculatus
est eum, videtur affirmasse professionem eius, qui dixit se omnia ista
implesse. Intendens enim mente in eum, vidit hominem ex bona
conscientia confitentem. Chrysostomus. Dignum tamen est inquirere
qualiter hunc dilexit, qui eum non erat secutus. Est autem hoc
dicere, quoniam quantum ad priora dignus erat amore, quae legis sunt
observans a iuventute; circa finem vero neque diminutionem prioris
dilectionis consecutus est, sicut neque perfectionem suscepit. Etsi
enim non excesserat mensuram humanam, Christi perfectionem non
sequens, nullo tamen crimine existebat reus, iuxta possibilitatem
hominis legem observans; et in hac observatione Christus eum dilexit.
Beda. Diligit enim dominus eos qui mandata legis, quamvis minora,
custodiunt; sed nihilominus quae in lege minus fuerat his qui perfecti
esse desiderant ostendit: quia non venit solvere legem, sed
adimplere; unde sequitur et dixit: unum tibi deest: vade, quaecumque
habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo, et
veni, sequere me. Quicumque enim perfectus esse voluerit, debet
vendere quae habet, non ex parte, sicut Ananias fecit et Saphira,
sed totum. Theophylactus. Et cum vendiderit, dare pauperibus, non
histrionibus et luxuriosis. Chrysostomus in Matth. Bene autem non
fecit aeternae vitae mentionem, sed thesauri, dicens et habebis
thesauros in caelo. Quia enim de pecuniis erat sermo et de
abrenuntiatione omnium, ostendit quod reddit plura his quae praecepit
relinquere, quanto maius est caelum quam terra. Theophylactus. Sed
quia multi sunt pauperes non humiles, sed ebrii, aut aliquam aliam
habentes malitiam, propter hoc dicit et veni, sequere me. Beda.
Sequitur enim dominum qui imitator eius est, et per vestigia eius
graditur. Sequitur qui contristatus in verbo abiit moerens.
Chrysostomus in Matth. Et causam tristitiae subdit Evangelista
dicens erat enim possessiones habens multas. Non enim eodem modo
afficiuntur qui pauca habent, et qui multa. Adiectio enim
acquisitarum divitiarum maiorem flammam cupiditatis accendit. Sequitur
et circumspiciens Iesus, ait discipulis suis: quam difficile qui
pecuniam habent, in regnum Dei introibunt. Theophylactus. Non hoc
dicit quod divitiae malae sint, sed habentes ipsas ut custodiant:
decet enim non ipsas habere, idest retinere et custodire, sed eis in
necessariis uti, et in servitio hominis esse. Chrysostomus in
Matth. Dixit autem hoc dominus discipulis pauperibus existentibus et
nihil possidentibus, instruens eos inopiam non erubescere; et quasi
excusando eis respondens, pro eo quod nihil eos habere concesserat.
Sequitur discipuli autem obstupuerunt in verbis eius. Manifestum est
enim quoniam inopes existentes pro aliorum salute dolebant. Beda.
Sed quia inter pecunias habere et amare multa distantia est: unde et
Salomon non ait: qui habet, sed: qui amat divitias, fructum non
capit ex eis, ideo dominus obstupescentibus discipulis verba praemissae
sententiae exponit; unde sequitur at Iesus rursus respondens ait
illis: filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum
Dei introire. Ubi notandum est, quod non ait: quam impossibile
est; sed quam difficile est: quod enim impossibile est, omnino fieri
non potest; quod difficile, cum labore potest. Chrysostomus in
Matth. Vel dicens difficile, ostendit esse impossibile, et non
simpliciter, sed cum quadam intentione; et hoc ostendit exemplo,
dicens facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem
intrare in regnum Dei. Theophylactus. Camelum siquidem oportet
intelligere aut ipsum animal, aut funem illum crassum, quo naves
magnae utuntur. Beda. Quomodo ergo vel in Evangelio Matthaeus et
Ioseph, vel in veteri testamento quamplurimi divites intraverunt in
regnum Dei, nisi forte, quia divitias vel pro nihilo habere vel ex
toto relinquere, domino inspirante, didicerunt? Altiore autem
sensu, facilius est Christum pati pro dilectoribus suis, quam
dilectores saeculi ad Christum posse converti. Cameli enim nomine se
intelligi voluit, quia infirmitatis nostrae onera sustulit; per acum
autem significat punctiones, idest dolores in passione susceptos.
Foramen ergo acus dicit angustias passionis, qua scissa nostrae quasi
vestimenta naturae quodammodo resarcire dignatus est. Sequitur qui
magis admirabantur, dicentes ad semetipsos: et quis potest salvus
fieri? Cum incomparabiliter maior sit turba pauperum, quae divitibus
perditis potest salvari; intellexerunt tamen cunctos qui divitias
amant, etiam si adipisci nequeant, in divitum numero deputari.
Sequitur et intuens eos Iesus ait: apud homines impossibile est; sed
non apud Deum. Quod non ita intelligendum est quasi cupidi et superbi
in regnum caelorum sint intraturi cum cupiditate et superbia; sed
possibile est Deo ut a cupiditate et superbia ad caritatem et
humilitatem convertantur. Chrysostomus in Matth. Ideo autem hoc
opus Dei esse dixit, ut ostenderet quod multa opus est illi gratia qui
ad hoc a Deo dirigitur: unde monstratur quod non parva merces est
divitibus volentibus Christi philosophiam sequi. Theophylactus. Vel
intelligendum est quod dicit apud homines impossibile est, sed non apud
Deum, quia cum Deum audimus, hoc fit possibile; cum vero humana
sapimus, impossibile. Sequitur omnia enim possibilia sunt apud
Deum. Cum omnia dicit, entia subintelligas; peccatum non est ens:
est enim res absque essentia et hypostasi peccatum. Vel aliter.
Peccatum non virtutis, sed infirmitatis est; et ideo peccatum sicut
et infirmitas impossibile est apud Deum. Sed numquid Deus facere
potest ut id quod factum est, non sit factum? Ad quod dicitur, quod
Deus est summa veritas; facere autem quod factum est, ut non sit
factum, falsum est. Qualiter ergo veritas faciet falsum? Prius
igitur destruet propriam naturam, ut quidam dicunt: numquid potest
Deus non esse Deus? Hoc enim ridiculum est.
|
|