|
Glossa. Quia iuvenis, audito consilio salvatoris de rerum
dimissione, tristis abscesserat, discipuli autem Christi praemissum
consilium iam adimpleverant; sollicitare coeperunt de praemio,
aestimantes se magnum aliquid fecisse, cum iuvenis qui praecepta legis
impleverat, hoc sine tristitia nec audire potuerit: unde Petrus pro
se et aliis dominum interrogat: et hoc est quod dicitur et coepit ei
Petrus dicere: ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
Theophylactus. Petrus, etsi pauca dimisit, tamen haec omnia vocat:
nam et pauca habent vinculum passionis; ita ut beatificetur ille qui
pauca relinquit. Beda. Et quia non sufficit tantum dimittere,
iungit quod perfectum est: et secuti sumus te; quasi dicat: fecimus
quod iussisti; quid igitur dabis nobis praemii? Petro autem de
discipulis tantum interrogante, dominus universalem responsionem
facit: unde sequitur respondens Iesus ait: amen dico vobis, nemo est
qui reliquerit domum aut fratres. Hoc autem dicens, non innuit ut
patres relinquamus, non adiuvantes eos, neque ut ab uxoribus
separemur; sed nos instruit praeferre honorem Dei saecularibus rebus.
Chrysostomus in Matth. Mihi autem videtur quod in hoc intendebat
persecutiones futuras occulte praenuntiare: quia futurum erat ut multi
patres ad impietatem filios inducerent et uxores viros. Non autem
differt dicere propter nomen meum aut Evangelium, ut Marcus dicit,
aut propter regnum Dei, ut ait Lucas; etenim nomen Christi virtus
Evangelii est et regni: Evangelium enim recipitur in nomine Iesu
Christi, et regnum Dei per nomen ipsius cognoscitur, et venit.
Beda. Quidam autem ex occasione huius sententiae qua dicitur accipiet
centies tantum, nunc in tempore hoc, etc., Iudaicam mille annorum
fabulam post resurrectionem iustorum dogmatizant, quando omnia quae
propter Deum dimisimus, multiplici sunt foenore reddenda, insuper et
vita aeterna donanda. Nec vident quod etsi in ceteris digna sit
promissio, in uxoribus tamen centenis, iuxta alios Evangelistas,
apparet turpitudo? Praesertim cum dominus in resurrectione nubendum
non esse testetur, et ea quae propter se dimissa fuerint, recipienda
in hoc tempore cum persecutionibus asseveret: quas mille annis suis
abesse affirmant. Chrysostomus. Est quidem igitur centies tantum
merces secundum communicationem, et non secundum possessionem: hoc
enim adimplevit eis dominus non corporaliter, sed alio quodam modo.
Hieronymus. Uxor enim in domo circa viri cibum negotiatur et
vestimenta. Vide igitur hoc et in apostolis: multae enim mulieres
sollicitae erant de eorum cibo et vestimentis, et ministrabant eis.
Similiter et patres et matres plurimas apostoli habuerunt, scilicet
eos qui ipsos diligebant; sed et Petrus unam relinquens domum, postea
omnium discipulorum domos habebat. Et maius est, quia cum
persecutionibus haec omnia possidebunt sancti, si persecutionem sint
passi et angustiati; propter quod sequitur multi autem erunt primi
novissimi, et novissimi primi: Pharisaei enim primi existentes,
facti sunt novissimi; qui vero omnia reliquerunt, et Christum secuti
sunt, fuerunt novissimi in saeculo isto per angustias et
persecutiones; sed erunt primi per spem quae est in Deum. Beda.
Potest sane hoc quod ait, accipiet centies tantum, altius intelligi.
Centenarius quippe numerus de laeva translatus in dexteram, licet
eamdem in flexu digitorum videatur habere figuram, quam habuerat
denarius in laeva, tamen quantitatis magnitudine sursum crescit: quia
videlicet omnes qui propter regnum Dei temporalia spreverunt, et in
hac vita persecutionibus plenissima, eiusdem regni gaudium fide certa
degustant, atque in expectatione patriae caelestis, quae significatur
in dextera, omnium electorum delectatione fruuntur. Verum quia multi
virtutum studia non eadem qua incipiunt intentione pietatis,
consummant, mox subinfertur multi autem erunt, et cetera. Quotidie
enim videmus multos in laico habitu constitutos, magnis vitae meritis
excellere; et alios a prima aetate spirituali studio ferventes, ad
extremum otio torpente lassescere, atque inerti stultitia quod spiritu
coepere, carne consummare.
|
|