|
Beda. Meminerant discipuli sermonis quo dominus se passurum multa a
summis sacerdotibus et Scribis praedixerat; et ideo Hierosolymam
tendentes stupebant: et hoc est quod dicitur erant autem in via
ascendentes Ierusalem, et praecedebat illos Iesus. Theophylactus.
Ut ostendat quod ad passionem praecurrit, et quod non refugit mortem
pro nostra salute. Et stupebant et sequentes timebant. Beda. Ne
vel ipsi cum eo occiderentur, vel saltem ille, cuius vita et
magisterio gaudebant, inimicorum manibus occumberet. Praevidens autem
dominus ex passione sua discipulorum animos perturbandos, eis et
passionis poenam et resurrectionis suae gloriam praedicit: unde
sequitur et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae ei
essent ventura. Theophylactus. Ut scilicet discipulorum corda
confirmaret, ut cum haec praeaudirent, levius postmodum sustinerent,
et in repentinis non formidarent, et etiam ut ostenderet quod
voluntarie pateretur. Qui enim praenoscit, et potest fugere, et non
fugit, manifestum est quod voluntarie seipsum passionibus tradit.
Seorsum autem assumit discipulos; namque conveniens erat passionis
mysterium propinquioribus sibi revelare. Chrysostomus in Matth.
Commemorat autem singula quae passurus erat, ne si aliquid
praetermissum remaneret, cernentes postmodum illud subito turbarentur;
unde subdit quia ecce ascendimus Ierosolymam. Glossa. Ad quem
scilicet pertinet pati: nam divinitas pati non potest. Tradetur,
scilicet a Iuda, principibus sacerdotum et Scribis et senioribus, et
condemnabunt eum morte, iudicantes eum esse reum mortis. Et tradent
eum gentibus, scilicet Pilato gentili; et illudent ei milites eius;
et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum.
Chrysostomus in Matth. Ut autem cum fuerint contristati propter
passionem et mortem, tunc et resurrectionem expectent, subdit et
tertia die resurget: cum enim tristitias et opprobria quae contigerunt
non occultaverit, conveniens erat ut ei et de reliquis crederent.
|
|