|
Chrysostomus. Audientes discipuli Christum frequenter de suo regno
loquentem, putabant quod hoc regnum post eius mortem non esset; et
ideo nunc praenuntiata Christi morte, accesserunt ad eum ut honoribus
regni statim fierent digni; unde dicitur et accedunt ad eum Iacobus et
Ioannes filii Zebedaei, dicentes: magister, volumus ut quodcumque
petierimus facias nobis. Erubescentes enim quod aliquid humanum passi
erant, accesserunt ad Christum, seorsum eum a discipulis assumentes.
Salvator vero non ignorans quid petere debebant, sed ad respondendum
eos inducens, interrogationem subiungit: at ille dixit eis: quid
vultis ut faciam vobis? Theophylactus. Credebant autem praedicti
discipuli quod propter hoc Hierosolymam ascenderet ut regnaret, et
postmodum pateretur quae se passurum praedixerat; et hoc cogitantes
dexteram et sinistram sedem appetebant; unde sequitur et dixerunt: da
nobis ut unus ad dexteram, et alius ad sinistram sedeat in gloria tua.
Augustinus de Cons. Evang. Hoc ab eis non per eos ipsos, sed per
matrem dictum esse Matthaeus expressit, cum illa eorum voluntatem
attulisset ad dominum; unde magis ipsos quam illam dixisse quod dictum
est, Marcus breviter intimavit. Chrysostomus in Matth. Vel
convenienter dici potest utrumque factum esse. Videntes enim se prae
aliis honoratos, praedictam petitionem se consequi aestimabant, et ut
facilius petitionem obtinerent, matrem assumpserunt, ut cum hac simul
Christum precarentur. Augustinus de Cons. Evang. Denique et
dominus etiam secundum Marcum et secundum Matthaeum, ipsis potius
quam matri respondit; nam sequitur Iesus autem dixit eis: nescitis
quid petatis. Theophylactus. Quasi dicat: non est hoc quod
creditis, quod sim temporaliter in Ierusalem regnaturus; sed omnia
haec, quae scilicet ad regnum meum pertinent, supra intellectum sunt.
Etenim sedere a dextris meis tam magnum quid est ut excellat ordines
Angelorum. Beda. Vel nesciunt quid petant, qui sedem gloriae a
domino, quam nondum merebantur, inquirunt. Chrysostomus in Matth.
Vel dicit nescitis quid petatis, ac si diceret: vos de honore
loquimini; ego vero de agonibus et sudoribus disputo: non enim est hoc
praemiorum tempus, sed occisionis, praeliorum et periculorum; unde
subdit potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, aut Baptismo
quo ego baptizor, baptizari? Per modum interrogationis attrahit eos,
ut ex communicatione quae est ad ipsum, avidiores fierent.
Theophylactus. Calicem autem et Baptismum crucem nominat: calicem
quidem tamquam potum dulciter ab ipso susceptum; Baptismum vero
tamquam emundationem nostrorum facientem peccatorum. Qui non
intelligentes quod dixerat, responderunt; unde sequitur at illi
dixerunt: possumus. Credebant enim quod de calice sensibili et
Baptismo quo Iudaei baptizari solebant, lavantes scilicet se antequam
comederent, loqueretur. Chrysostomus in Matth. Responderunt autem
tam prompte, expectantes in eo quod petierunt exaudiri. Sequitur
Iesus autem ait eis: calicem quidem quem ego bibo, bibetis, et
Baptismo quo ego baptizor, baptizabimini, idest martyrio digni
eritis, et patiemini, sicut et ego. Beda. Quaeritur autem quomodo
calicem martyrii Iacobus et Ioannes biberunt, aut quomodo Baptismo
domini fuerunt baptizati, cum Scriptura narret Iacobum tantum
apostolum ab Herode capite truncatum, Ioannes autem propria morte
finivit vitam. Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus
fertur, quod et ipse propter martyrium in ferventis olei dolium missus
sit, statimque relegatus in Pathmos insulam; sic videbimus martyrium
animo non defuisse; et bibisse Ioannem calicem confessionis, quem et
tres pueri in camino ignis biberunt, licet persecutor non fuderit
sanguinem. Sequitur sedere autem ad dexteram meam vel sinistram, non
est meum dare vobis, sed quibus paratum est. Chrysostomus in Matth.
Ubi duo quaeruntur: unum est, si paratum est alicui sedere a dextris
eius; alterum autem, si omnium dominus his quibus paratum est
potestatem tribuendi non habet. Ad primum ergo dicimus, quod nullus a
dextris neque a sinistris sedet; invius enim est omni creaturae thronus
ille. Quomodo ergo dixit sedere ad dexteram meam, vel ad sinistram,
non est meum dare vobis, quasi quibusdam sessuris? Ad suspicionem
quidem interrogantium respondit, eorum intentioni condescendens: neque
enim noverant illum thronum excelsum, et cathedram quae est a dextris
patris; sed unum solum petebant, scilicet potiri primatu, et aliis
praeesse. Quia enim audierunt dictum de apostolis, quod super
duodecim thronos essent sessuri, quid esset quod dictum est
ignorantes, inter ceteros petierunt primatum. Ad secundum dicendum
est, quod tale donum potestatem filii Dei non transcendit, sed quod
in Matthaeo dicitur: paratum est a patre meo, idem est ac si
diceret: a me; unde et Marcus non dixit hic: a patre meo. Quod
ergo hic Christus dicit, tale est. Moriemini, inquit, propter me;
non tamen hoc sufficit ad hoc quod vos primum ordinem obtineatis. Si
enim aliquis alius cum martyrio venerit, omnem aliam virtutem
possidens, multa vobis maiora possidebit; his enim paratur primatus
qui per opera possunt fieri primi. Sic igitur dominus sua responsione
eos instruxit, ut non vane et inaniter pro primatibus molestentur;
simul autem et eos noluit contristari. Beda. Vel non est meum vobis
dare, idest superbis; hoc enim adhuc erant. Aliis paratum est; et
vos alii estote, idest humiles, et vobis paratum est.
|
|