|
Hieronymus. Passioni domini appropinquanti, civitatis nomen
respondet; dicitur enim et veniunt Iericho. Iericho luna, sive
anathema interpretatur. Defectus autem carnis Christi praeparatio est
Ierusalem caelestis. Sequitur et proficiscente eo de Iericho, et
discipulis eius, et plurima multitudine, filius Timaei, Bartimaeus
caecus, sedebat iuxta viam mendicans. Beda. Matthaeus duos iuxta
viam sedentes, et ad dominum clamantes caecos dicit esse illuminatos:
Lucas autem, cum appropinquaret Iericho, pari ordine illuminatum ab
eo caecum esse perhibet; ubi nemo saltem sapiens putet Evangelistas
sibimet contraria scribere, sed alium plenius scribere quae alter
omisit. Intelligendum est ergo unum eorum fuisse potissimum; quod ex
hoc apparet quod et nomen eius et nomen patris eius Marcus
commemoravit. Augustinus de Cons. Evang. Hinc est ergo quod ipsum
solum voluit commemorare Marcus, cuius illuminatio tam claram famam
huic miraculo comparavit quam erat nota calamitas. Lucas vero quamvis
omnino eodem modo factum, tamen in alio caeco intelligendus est par
commemorare miraculum, et eiusdem miraculi modum parem. Sequitur qui
cum audisset quod Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere:
Iesu fili David, miserere mei. Chrysostomus. Filium David vocat
caecus dominum, praetereuntis turbae laudem audiens, ac prophetarum
expectatione completa certificatus. Sequitur et comminabantur illi
multi ut taceret. Origenes in Matth. Tamquam si dicat: qui primi
crediderant, increpabant ei clamanti fili David, ut taceret, et non
appellaret eum contemptibili nomine, sed diceret: fili Dei, miserere
mei. Ille autem non destitit; unde sequitur ille autem magis
clamabat: fili David, miserere mei; cuius clamorem dominus
exaudivit; unde sequitur et stans Iesus praecepit illum vocari. Vide
autem quod inferior est caecus de quo Lucas loquitur: nam nec Iesus
eum vocavit, ut Matthaeus dicit, nec iussit eum vocari, ut hic
dicitur, sed iussit eum ad se adduci, quasi non potentem per se
venire. Iste autem caecus ad imperium domini vocatur; unde sequitur
et vocant eum, dicentes ei: animaequior esto; surge, vocat te.
Ille autem abiciens vestimentum venit ad eum. Sequitur qui proiecto
vestimento suo venit ad eum. Forte vestimentum caeci et mendicantis,
velamentum intelligitur caecitatis et mendicitatis, quo fuerat
circumdatus; quod abiciens venit ad Iesum: quem appropinquantem
dominus interrogat; unde sequitur et respondens Iesus ait illi: quid
tibi vis faciam? Beda. Numquid qui lumen reddere poterat, quid
vellet caecus ignorabat? Ad hoc ergo requirit ut petatur; ad hoc
requirit ut cor ad orationem excitet. Chrysostomus in Matth. Vel
quaerit, ne scilicet aliquis aestimaret, quod aliud volenti accipere,
aliud daret. Etenim consuetudo erat eius, voluntatem curandorum
universis facere manifestam, et tunc medelam inducere, ut alios
duceret in zelum, et ut ostenderet eum qui curandus erat, gratiae dono
digne potiri. Sequitur caecus autem dixit ei: Rabboni, ut videam.
Beda. Parvipendit enim extra lucem caecus aliquid quaerere; quia
etsi habere caecus quodlibet potest, sine luce non potest videre quod
habet. Hieronymus. Considerans autem Iesus promptam voluntatem,
completione desiderii remunerat. Origenes super Matth. Dignius
autem est dicere Rabboni, vel, sicut in aliis dicitur, domine, quam
fili David: unde propter illud quod dixit, fili David, non
praestitit ei sanitatem; sed propter hoc quod dicit Rabboni; unde
sequitur Iesus autem dixit ei: vade: fides tua salvum te fecit. Et
confestim vidit, et sequebatur eum in via. Theophylactus. Grata
enim est anima caeci in eo quod sanus effectus Iesum non relinquit,
sed secutus est eum. Beda. Mystice autem Iericho, quae
interpretari dicitur luna, defectum nostrae mutabilitatis designat.
Appropinquans dominus Iericho lumen caeco reddidit: quia veniens in
carne et passioni appropinquans, multos ad fidem adduxit. Non enim
primis incarnationis suae temporibus, sed paucis antequam pateretur
annis, mysterium verbi mundo exhibuit. Hieronymus. Caecitas etiam
ex parte facta Iudaeis illustrabitur in fine, quando eis mittet Eliam
prophetam. Beda. Quod autem appropinquans Iericho unum
illuminavit, ac proficiscens de Iericho duos, hoc intimavit quod ante
passionem suam uni tantum populo Iudaeorum praedicavit; post
resurrectionem vero atque ascensionem suam per apostolos et Iudaeis et
gentibus divinitatis et humanitatis suae arcana patefecit. Quod vero
Marcus unum illuminatum scribit, ad gentium salutem respicit, ut
eorum quos instruebat ad fidem, salvationi figura congrueret.
Matthaeus vero, qui credentibus ex Hebraeis suum scribebat
Evangelium, quod in gentium quoque notitiam erat perventurum, recte
duos dicit illuminatos, ut ad utrumque populum fidei gratiam pertinere
doceret. Proficiscente igitur domino et discipulis eius et plurima
multitudine de Iericho, caecus sedebat iuxta viam mendicans: quia
ascendente ad caelos domino, et multis fidelium sequentibus, immo
cunctis ab initio mundi electis una cum illo ianuam regni caelestis
ingredientibus, mox gentium populus coepit suae illuminationis spem
habere: qui mendicat iuxta viam sedens, quia necdum iter veritatis
ingrediens ad hoc pervenire contendit. Hieronymus. Populus etiam
Iudaeorum, qui Scripturam conservat nec complet, iuxta viam
mendicans esurit. Clamat autem fili David, miserere mei, quia per
merita patriarcharum Iudaicus populus illuminatur. Comminantur autem
ei multi ut taceat, quia peccata et Daemonia compescunt clamorem
pauperis; sed ille magis clamabat, quia ingravescente bello, manus ad
lapidem adiutorii, hoc est Iesum Nazarenum, cum clamore levandae
sunt. Beda. Populus etiam gentium, agnita fama nominis Christi,
particeps eius fieri quaerebat: cui contradicebant multi, primo
Iudaei, deinde etiam gentiles, ne illuminandus mundus Christum
invocaret; nec tamen impugnantium furor eos qui ad vitam erant
praeordinati valebat salute privare. Clamantem autem caecum transiens
audivit: quia per humanitatem suam misertus est qui per divinitatis
potentiam mentis nostrae tenebras exclusit: quod enim propter nos natus
et passus est Iesus, quasi transiit, quia haec actio temporalis est;
stare autem Dei est immutabiliter cuncta disponere. Clamantem autem
caecum dominus vocat, cum populo gentium per praedicatores verbum fidei
mittit: qui vocantes caecum animaequiorem esse et surgere atque ad
dominum venire praecipiunt, cum praedicando indoctis spem eos salutis
habere ac de torpore vitiorum erigi atque ad virtutum studia se
accingere iubent. Proiecto autem vestimento exilit qui, abiectis
mundi retinaculis, expedito mentis gressu ad largitorem aeternae lucis
properat. Hieronymus. Venit etiam Iudaicus populus exiliens nudus
veteri homine, ut hinnulus saliens super montes: quia segnitiem
deponens, patriarchas, prophetas, apostolos in altis considerans, ad
superna se extendit. Quam conveniens autem est ordo salutis.
Audivimus primo per prophetas, deinde clamamus per fidem, postea
vocamur per apostolos, surgimus per poenitentiam, exuimur per
Baptismum, interrogamur per voluntatem. Caecus autem interrogatus
hoc requirit ut videat voluntatem domini. Beda. Imitemur ergo et nos
eum: non divitias, non terrena bona, non honores a domino, sed lucem
quaeramus, quam videre cum solis Angelis possumus, ad quam via fides
est; unde et caeco respondetur fides tua te salvum fecit. Videt autem
et sequitur qui bonum quod intelligit operatur: Iesum enim sequitur
qui bonum quod intelligit operatur, qui imitatur eum qui prosperari in
hoc mundo noluit, opprobria ac irrisiones toleravit. Et quia rerum
corporalium delectatione a gaudio interno cecidimus, cum qua
amaritudine illuc redeatur ostendit. Theophylactus. Dicit autem quod
secutus est dominum in via, scilicet in hac vita: quia post hanc
excluduntur omnes qui hic eum non sequuntur operando mandata eius.
Hieronymus. Vel via ista est quae dixit: ego sum via, veritas et
vita. Haec est via angusta quae ducit ad ardua Hierosolymae et
Bethaniae, ad montem olivarum, qui est mons luminis et
consolationis.
|
|