|
Chrysostomus in Matth. Postquam dominus suae virtutis sufficientem
experientiam dederat, et crux instabat in ianuis, omnia iam cum maiori
agit claritate, quae adversarios inflammatura erant; et ideo quamvis
multoties prius ascenderit Hierosolymam, numquam tamen cum tanta
excellentia sicut modo. Theophylactus. Ut si velint, valeant
gloriam eius agnoscere, et per prophetias de eo completas scirent quod
est verus Deus; si vero noluerint, maius fieret eis iudicium, quia
tot claris miraculis non crediderunt. Huius igitur adventus claritatem
Evangelista describens, dicit et cum appropinquaret Ierosolymae et
Bethaniae ad montem olivarum, mittit duos ex discipulis suis. Beda.
Bethania villula est, sive civitas in latere montis oliveti, ubi
Lazarus est suscitatus a mortuis. Quomodo autem discipulos miserit et
ad quid, ostendit subdens et ait illis: ite in castellum quod est
contra vos. Theophylactus. Considera vero quanta dominus discipulis
praedixerit, scilicet quod invenirent pullum; unde sequitur et statim
introeuntes illic invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc
hominum sedit; solvite illum et adducite; et quod impedirentur ab
accipiendo; unde sequitur et si quis vobis dixerit: quid facitis?
Dicite quia domino necessarius est; et quod hoc dicto permitterentur
accipere; unde sequitur et continuo illum dimittet huc. Et sicut
dominus praedixerat, ita impletur; unde sequitur et abeuntes
invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio, et solvunt eum.
Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus asinam dicit et pullum,
ceteri autem de asina tacent; ubi ergo utrumque factum potest
intelligi, nulla repugnantia est, nec si alius unum, alius alium
commemoraret; quanto minus moveri oportet, si alius unum, alius
utrumque commemoret? Sequitur et quidam de illic stantibus dicebant
illis: quid facitis solventes pullum? Qui dixerunt eis sicut
praeceperat illis Iesus, et dimiserunt eis, scilicet pullum.
Theophylactus. Non autem hoc permitterent, nisi divina virtus eis
incumberet, cogens illos; praesertim quia rurales existentes et coloni
permiserunt pullum auferre. Sequitur et duxerunt pullum ad Iesum et
imponunt illi vestimenta sua; et sedit super eum. Chrysostomus in
Matth. Non quidem quod ex necessitate a monte oliveti usque
Ierusalem super pullum ire dominum oportebat, cum Iudaeam et omnem
Galilaeam pedes perambulaverat; sed signum erat quod fiebat.
Sequitur multi autem vestimenta sua straverunt in via. Magis autem ad
ornatum et ad sacramentum pertinet quam ad necessitatem. Sequitur et
qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes: hosanna,
benedictus qui venit in nomine domini. Multitudo enim donec corrupta
non fuit, cognovit quod congruum erat: propter quod honorificavit
Iesum unusquisque secundum propriam virtutem: unde laudantes ipsum,
hymnum leviticum assumpserunt, dicentes hosanna, quod secundum quosdam
idem est quod salvum me fac; secundum vero quosdam idem quod hymnus.
Aestimo autem primum esse verius, nam in Psalmo 117, 25
habetur: o domine, salvum me fac, quod in Hebraico scriptum est
hosanna. Beda. Est autem hosanna verbum Hebraicum compositum ex
duobus, corrupto et integro; salva namque sive salvifica apud eos
dicitur hosy; at vero Anna interiectio est deprecantis, quomodo apud
Latinos est dolentis heu. Hieronymus. Hosanna igitur, idest
salvifica, dicunt, ut homines salventur ab eo benedicto, vincente et
veniente in nomine domini, idest patris sui; quoniam filius de patre
nomen suscepit, et pater de filio. Chrysostomus. Sic ergo dant Deo
gloriam, dicentes benedictus qui venit in nomine domini. Benedicunt
etiam regnum Christi, dicentes benedictum quod venit regnum patris
nostri David. Theophylactus. Regnum autem David regnum Christi
dicebant, et quia de semine David Christus descenderat, simulque
quia David interpretatur manu fortis; quis enim fuit manu fortis nisi
dominus, cuius manus tot et talia miracula operata est?
Chrysostomus. Unde et multoties prophetae David Christum
nuncupant, propter originem Christi ex David secundum carnem.
Beda. Legimus autem in Evangelio Ioannis, quia ne facerent eum
regem, in montem fugit. Nunc autem ubi passurus Hierosolymam venit,
non refugit eos qui se regem nuncupant, ut aperte doceret quia non
temporalis et terreni, sed aeterni in caelis rex esset imperii, atque
ad regnum per contemptum mortis perveniret. Notandum autem quanta sit
consonantia turbae cum voce Gabrielis, qui ait: dabit illi dominus
Deus sedem David patris sui, ut scilicet gentem cui David quondam
temporalis regni gubernacula praebuit, hanc ipse verbis et factis ad
regnum caeleste vocaret. Chrysostomus. Et ulterius dant gloriam Deo
cum subdunt hosanna in excelsis, idest, hymnus et gloria sit
universorum Deo, qui est in excelsis. Hieronymus. Vel hosanna,
idest salvifica, in excelsis et imis; idest, ut iusti aedificentur in
ruinam Angelorum, et terreni et subterranei etiam salventur. Mystice
autem appropinquat dominus Hierosolymae, quae est visio pacis: in qua
manet fixa immobilisque felicitas, quae, secundum apostolum, est
omnium credentium. Beda. Bethania autem domus obedientiae dicitur:
quia multos ante passionem suam docendo, domum sibi obedientiae
effecit: et in monte oliveti posita esse dicitur: quia Ecclesiam
unctione spiritualium charismatum et scientiae pietatisque luce
refovet. Misit autem discipulos in castellum quod contra eos erat;
hoc est doctores qui indocta orbis loca quasi contra positi castelli
moenia evangelizando penetrarent, destinavit. Hieronymus. Bini
vocantur, et bini mittuntur discipuli Christi: quoniam caritas non
consistit cum uno, ut dicitur Eccl.: vae soli. Duo educunt
Hebraeos de Aegypto, duo deportant botrum de terra sancta, ut semper
praepositi iungant opus et scientiam, et duo mandata de duabus tabulis
proferant, et duobus fontibus abluantur, et de duobus vectibus arcam
domini portent, et inter duos Cherubim Deum cognoscant, spiritu et
mente psallentes. Theophylactus. Non autem erat ei necessarius
pullus; sed eum quaesivit ostendens quod debebat se ad gentilem populum
transferre. Beda. Pullus enim asinae lascivus et liber populum
nationum significat, super quem nemo adhuc hominum sedit: quia nemo
rationabilium doctorum frenum correctionis, quo vel linguam cohibere a
malo vel in arctam vitae viam ire cogeretur, utilia suadendo
contulerat. Invenerunt autem pullum ligatum ante ianuam foris, quia
populus gentilis ligatus erat vinculis peccatorum suorum ante ianuam
fidei, idest, extra Ecclesiam. Ambrosius super Lucam. Vel
invenerunt eum ligatum ante ianuam: quia extra Christum quicumque
est, foris est in via; qui autem in Christo est, foris non est. In
transitu, sive in bivio addidit, ubi nullius certa possessio, non
praesepe, non alimenta, non stabulum. Misera servitus cui vagum ius
est: plures enim dominos habet qui unum non habet. Alieni alligant ut
possideant, iste solvit ut teneat: vehementiora enim dona novit esse
quam vincula. Beda. Vel recte in bivio stabat, quia non viam certam
vitae fideique tenebat, sed plures dubiosque sectarum calles sequebatur
erroneus. Hieronymus. Vel in bivio, idest in libertate arbitrii,
dubitans inter vitam et mortem. Theophylactus. Vel in bivio, idest
in vita hac. Solutus est autem a discipulis per Baptismum et fidem.
Hieronymus. Quidam autem dicebant: quid facitis? Ac si dicerent:
quis potest dimittere peccata? Theophylactus. Vel prohibentes sunt
Daemones, quibus fuerunt apostoli fortiores. Beda. Vel magistri
errorum, qui venientibus ad salutem gentium doctoribus obsistebant; at
postquam fidei dominicae potestas apparuit credentibus, adversariorum
querelis liber credentium populus ad dominum, quem corde portaret,
adducebatur. Vestimenta autem apostolorum quae illi imponunt, vel
doctrina virtutum, vel discretio Scripturarum, vel ecclesiasticorum
dogmatum varietates intelligi possunt; quibus illi corda hominum, ante
nuda et frigida, quae Christo sessore digna fiant operiunt.
Hieronymus. Vel imponunt vestimenta sua, idest, stolam primam
immortalitatis per Baptismi sacramenta afferunt. Sedit autem Iesus
super eum, idest in eis regnare coepit, ut non regnet peccatum in
lasciva carne, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto.
Multi autem straverunt vestimenta sua in via, sub pedibus pulli
asinae. Qui sunt pedes, nisi extremi qui portant, quos ad iudicandum
constituit apostolus? Qui et ipsi, etsi non sunt dorsum in quo sedit
dominus, tamen cum militibus a Ioanne instruuntur. Beda. Vel multi
vestimenta sua in via sternunt, quia sancti martyres propriae se carnis
amictu exuentes, simplicioribus Dei famulis viam suo sanguine parant.
Multi etiam vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per
abstinentiam domant, ut Dei iter ad montem parent, vel exempla bona
sequentibus praebeant. Frondes autem vel ramos de arboribus caedunt
qui in doctrina veritatis semina patrum de eorum eloquio capiunt, et
haec in via Dei ad auditoris animum venientis, humili praedicatione
submittunt. Theophylactus. Sternamus et nos viam vitae nostrae,
caedentes ramos de arboribus, idest sanctos imitantes: nam arbores
sancti sunt, de quibus ille ramos caedit qui virtutem imitatur eorum.
Hieronymus. Iusti enim ut palma florebunt, angusti radicibus, lati
in floribus et fructibus, quoniam bonus odor Christi sunt. Sternunt
viam mandatorum Dei bona fama. Qui praeibant, prophetae sunt; et
qui sequebantur, apostoli. Beda. Et quia omnes electi, sive qui in
Iudaea esse poterant, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in
mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt; qui praeeunt, et
qui sequuntur hosanna clamabant. Theophylactus. Sed et qui praeeunt
et qui sequuntur nostrorum actuum ad laudem sunt Dei: quidam enim in
praeterita vita bonum fecerunt initium; sequens vero non est ut prior,
neque in laudem Dei finita.
|
|