|
Beda. Appropinquante tempore passionis, appropinquare voluit dominus
loco passionis, ut per hoc intimaret quia sua sponte mortem subiret;
unde dicitur et introivit Hierosolymam in templum. Quod autem
ingressus civitatem primo templum adiit, formam nobis religionis quam
sequamur praemonstrat, ut cum forte quemlibet locum in quo sit domus
orationis intramus, primo ad hanc divertamus. Hoc quoque
intelligendum est quod tantae dominus fuerit paupertatis, et ita nulli
sit adulatus, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit
mansionem; sed in agerulo parvulo apud Lazarum sororesque eius
habitaret: eorum quippe vicus Bethania est; unde sequitur et
circumspectis omnibus, si quis eum hospitio susciperet, cum iam
vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. Non hoc semel
fecit; sed per omnes quinque dies, ex quo Hierosolymam ascenderat
usque ad tempus passionis hoc ipsum semper agere solebat, ut per diem
in templo doceret, nocte vero exiens moraretur in monte oliveti.
Sequitur et alia die, cum exiret a Bethania esuriit. Chrysostomus
in Matth. Qualiter autem mane esuriebat, ut Matthaeus dicit, nisi
quia dispensative hoc carni suae concessit? Sequitur cumque vidisset a
longe ficum habentem folia, venit, si quid forte inveniret in ea.
Manifestum est autem, quod hoc secundum suspicionem discipulorum
dicitur, qui aestimabant propter hoc Christum ad ficulneam
accessisse; et propter hoc ficulneam ipsam maledictam esse, quod in ea
fructum non invenit: nam sequitur et cum venisset ad eam, nihil
invenit praeter folia: non enim erat tempus ficorum. Et respondens
dixit ei: iam non amplius in aeternum quisquam ex te fructum manducet.
Maledicit ergo ficulneam propter discipulos, ut confidant. Quia enim
ubique beneficia tribuebat, nullumque puniebat, oportebat autem eius
punitivae virtutis demonstrationem praebere, ut discerent quia posset
etiam Iudaeos persequentes siccare; noluit hoc demonstrare in
hominibus: unde in planta suae punitivae virtutis praebuit signum:
unde ostenditur quod principaliter propter hoc ad ficulneam venit, non
propter esuriem. Quis enim tam inscius est ut putet quod matutino
tempore tali stimularetur esurie? Aut quid est quod impediret eum
comedere antequam domum exiret? Neque potest dici quod visio fructus
excitavit in esurie appetitum: non enim erat ficorum tempus. Sed si
esuriebat, cur de alio comedere non quaerebat, sed de ficu fructus
ante tempus tribuere non valente? Qua etiam poena erat dignam ficum
fructum non habere ante tempus? Ideoque ex his sufficienter
syllogizari potest, quod propriam volebat demonstrare virtutem, ut non
frangerentur animis in eius passione. Theophylactus. Volens
ostendere discipulis quod, si vellet, hos qui crucifixuri erant
ipsum, in momento posset exterminare. Mystice autem dominus introivit
in templum, sed rursus exivit, ostendens quod ipsum relinqueret
desertum et in rapinam. Beda. Circumspicit autem omnia corda; et
cum in contradicentibus veritati non inveniat ubi caput reclinet,
secedit ad fideles, et in eis qui obediunt, mansionem fecit:
Bethania namque domus obedientiae dicitur. Hieronymus. Mane autem
ad Iudaeos venit, atque nos in vespera mundi visitat. Beda. Sicut
autem parabolas loquitur, ita et operatur; ideo esuriens in ficu
fructum quaerit, cuius nondum tempus esse novit, et tamen eam perpetua
sterilitate damnavit, ut ostenderet plebem Iudaeorum propter folia,
idest verba iustitiae, quae habebat sine fructu, idest bono opere,
non posse salvari, sed scindi, et in ignem mitti. Esuriens ergo,
idest salutem humani generis desiderans, vidit ficum, idest Iudaeum,
habentem folia, idest eloquia legis et prophetarum, et quaesivit in ea
fructum boni operis, docendo, corripiendo, miracula faciendo; et non
invenit, et ideo damnavit. Tu quoque, si non vis damnari a Christo
in iudicio, arbor sterilis esse caveto; sed potius pauperi Christo
fructum pietatis quo indiget, offer. Chrysostomus. Est autem et
aliter dicere, quod dominus ante tempus fructum quaesivit in ficu, et
non inveniens maledixit; quia omnes qui mandata legis adimplent, isti
suo tempore fructificare dicuntur; sicut est illud mandatum: non
moechaberis; qui autem non solum non moechatur, sed permanet virgo,
quod est magis, virtutibus excedit. Dominus autem a perfectis non
solum exigit ut virtutes observent, sed supra mandata fructificent.
|
|