|
Beda. Quod maledicendo ficum infructuosam per figuram dominus fecit,
hoc idem mox apertius ostendit eiciendo improbos de templo. Ficus enim
non peccavit, si ante tempus fructum non habuit; sed sacerdotes; unde
dicitur et veniunt Hierosolymam; et cum introisset in templum, coepit
eicere vendentes et ementes in templo. Et quidem credendum est, quod
ea tantum vendi vel emi repererit in templo quae ad ministerium templi
necessaria essent. Si ergo ea quae alibi libere geri poterant,
dominus in domo sua temporalia negotia geri non patitur, quanto magis
ea quae nunquam fieri licet, plus caelestis irae merentur, si in
aedibus Deo sacratis aguntur? Sequitur et mensas nummulariorum.
Theophylactus. Nummularios vocat campsores nummorum: nummus enim
genus aeris minuti est. Sequitur et cathedras vendentium columbas
evertit. Beda. Quia spiritus sanctus in columba super dominum
apparuit, recte per columbas spiritus sancti charismata designantur.
Columba igitur venditur, quando manus impositio, per quam spiritus
sanctus recipitur, ad pretium praebetur. Cathedras autem vendentium
columbas evertit: quia qui spiritualem gratiam venumdant, vel ante
homines vel ante Dei oculos sacerdotio privantur. Theophylactus.
Sed et si quis Baptismatis gratiam et puritatem tradiderit Daemoni
per peccatum, suam columbam vendidit; et propter hoc foras de templo
eicitur. Sequitur et non sinebat ut quisquam transferret vas per
templum. Beda. De vasis illis dicit quae mercandi gratia
inferebantur. Ceterum absit ut vasa Deo dicata dominus eiceret de
templo, vel intro ferre prohiberet in templum: ubi futuri examinis
praetendit exemplum; quia de Ecclesia repellit reprobos, et ne ultra
ad interturbandam Ecclesiam intrent, aeterno eos verbere compescit.
Sed et peccata quae cordibus fidelium inerant, divinitus immissa
compunctio tollit; et ne ultra repetantur, divina in eis gratia
adiuvat. Sequitur et docebat eos dicens: nonne scriptum est, quia
domus mea domus orationis vocabitur cunctis gentibus? Hieronymus.
Iuxta Isaiam. Vos autem fecistis speluncam latronum, iuxta
Ieremiam. Beda. Omnibus, inquit gentibus, non uni genti
Iudaeae, nec in uno Hierosolymae urbis loco, sed in toto orbe
terrarum; et nequaquam taurorum et hircorum et arietum, sed
orationis. Theophylactus. Speluncam autem latronum templum nominat
propter lucrum: genus namque latronum ad lucrum se congregat. Quia
ergo illa animalia quae ad sacrificium oblata erant, causa lucri
vendebant, latrones ipsos dixit. Ad hoc enim in templo erant, vel ut
non dantes corporaliter persequerentur, vel dantes spiritualiter
necarent. Templum etiam et domus Dei mens est et conscientia
fidelium, quae si in laesione proximi perversas cogitationes profert,
quasi in spelunca latrones resident. Ergo mens fidelium spelunca
latronis fit quando relicta simplicitate sanctitatis, illud conatur
agere quo valeat proximis nocere. Augustinus de Cons. Evang.
Ioannes autem longe diverso ordine hoc narrat; unde manifestum est non
semel, sed iterum hoc esse a domino factum; sed illud primum
commemoratum a Ioanne, hoc ultimum a ceteris tribus. Theophylactus.
Quod etiam est in maiorem redargutionem Iudaeorum: quia cum dominus
hoc toties fecerit, ipsi minime se correxerunt. Augustinus de Cons.
Evang. In hoc etiam Marcus non eumdem ordinem tenet cum Matthaeo,
sed quia Matthaeus ita connectit: et relictis illis, abiit foras
extra civitatem in Bethaniam; unde mane revertentem in civitatem,
arbori maledixisse commemorat; probabilius creditur ipse potius
tenuisse ordinem temporis de vendentibus et ementibus eiectis de
templo. Praetermisit ergo Marcus quod prima die factum est, cum
intravit in templum, et recordatum interposuit, cum dixisset quod non
invenit aliquid in ficulnea praeter folia; quod secundo die factum
est, sicut ambo testantur. Glossa. Quem autem effectum correctio
domini in ministris templi habuerit, ostendit Evangelista cum subdit
quo audito principes sacerdotum et Scribae quaerebant quomodo eum
perderent: secundum illud Amos: odio habuerunt corripientem in porta
et loquentem perfecte abominati sunt. Ab hoc autem tam iniquo
proposito ad tempus solo timore retrahebantur: unde subditur timebant
enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. Erat
enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut Scribae eorum et
Pharisaei, ut alibi dicitur.
|
|