|
Hieronymus. Relinquens dominus post se tenebras in Iudaeorum
cordibus, ut sol egrediebatur de civitate ad aliam quae est benevola et
obediens: et hoc significatur cum dicitur et cum vespera esset facta,
egrediebatur de civitate. Sed occidit sol, et oritur sol: lux enim
ablata a Scribis, lucet in apostolis, unde in civitatem revertitur;
propter quod subditur et cum mane transirent, scilicet in civitatem
euntes, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Theophylactus.
Quod miraculum magnum videtur in hoc quod tam humidam et viridem
arborem siccaverit. Quamvis autem Matthaeus dicat ficulneam continuo
arefactam, et quod videntes discipuli admirati sunt, non admireris si
nunc a Marco audis ficum in crastinum arefactam vidisse discipulos:
nam sic intelligendum est hoc quod dicitur a Matthaeo, scilicet quod
non statim viderunt, sed in crastinum. Augustinus de Cons. Evang.
Intelligitur autem non tunc aruisse quando viderunt, sed continuo
quando maledicta est: neque enim arescentem, sed penitus arefactam
viderunt; ac sic eam continuo in verbo domini aruisse intellexerunt.
Hieronymus. Ficus autem arida a radicibus, synagoga est a Cain et a
ceteris, a quibus omnis sanguis ab Abel usque ad Zachariam
requiritur. Beda. A radicibus autem arefacta est ficus, ut
ostenderetur gens impia non ad tempus vel ex parte corripienda
externorum incursibus, et per poenitentiam liberanda, sicut saepe
factum est; sed aeterna damnatione ferienda. Vel arefacta est a
radicibus, ut ostendatur non solum humano extrinsecus, sed divino
intus favore funditus destituenda: nam et vitam perdit in caelis, et
patriam in terris. Hieronymus. Petrus autem agnoscit aridam et
abscissam radicem, cui succedit oliva fructifera, pulchra vocata a
domino; unde sequitur et recordatus Petrus dixit ei: Rabbi, ecce
ficus cui maledixisti, aruit. Chrysostomus. Quod autem Petrus et
alii discipuli mirati sunt, non erat perfectae fidei: non enim magnum
erat hoc Deo. Quia ergo non manifeste noverant eius virtutem, eorum
ignorantia fecit eos in admirationem prorumpere; et ideo subditur et
respondens Iesus ait illis: habete fidem Dei. Amen dico vobis,
quia qui dixerit huic monti, etc. quasi dicat: non solum lignum
siccare poteritis, sed et montem iussu ac praecepto transmutare.
Theophylactus. Mirare autem divinam misericordiam, qualiter nobis
appropinquantibus ad eum per fidem, miraculorum virtutem condonat,
quam ipse possidet per naturam, intantum ut etiam montes transmutare
possimus. Beda. Solent autem gentiles qui contra Ecclesiam
maledicta scripsere, improperare nostris, quia non habuerunt plenam
fidem Dei, qui numquam montes transferre potuerunt. Quibus
respondendum est, non omnia scripta esse quae in Ecclesia sunt gesta;
sicut et de factis ipsius Christi Scriptura testatur. Fieri autem
potuit, si necessitas id fieri poposcisset; quomodo factum legimus
precibus beati patris Gregorii Neocaesareae Ponti antistitis, viri
meritis et virtutibus eximii, ut mons in terra tantum loco cederet,
quantum incolae civitatis opus habebant. Chrysostomus. Vel aliter.
Sicut ficum non propter se siccavit, sed in signum Ierusalem ad
arefactionem perventurae, et ad demonstrationem virtutis suae; sic
intelligendum est et de promissione quae est circa montem; quamvis
huiusmodi transmutatio non sit impossibilis secundum Dei virtutem.
Hieronymus. Christus igitur qui est mons crescens de lapide abscisso
sine manibus, tollitur et mittitur in mare, quando apostoli dicunt
digne: transferamur ad gentes alteras, quia vos indignos iudicastis
audiendi verbum Dei. Beda. Vel quia montis nomine Diabolus
significatur propter superbiam, mons ad praeceptum eorum qui fortes
sunt in fide, tollitur de terra et in mare proicitur, cum
praedicantibus verbum Dei doctoribus sanctis, immundus spiritus ab
eorum corde repellitur, qui ad vitam sunt praeordinati et in
turbulentis amarisque infidelium mentibus vesaniam suae tyrannidis
exercere permittitur: in quos tanto acrius desaevit, quanto amplius se
dolet a laesione priorum fuisse depulsum. Sequitur propterea dico
vobis: omnia quae orantes petitis, credite quia accipietis et evenient
vobis. Theophylactus. Qui enim ex affectu credit, manifestum est
quod in Deum erigit cor suum, et illi coniungitur, et certificatur
cor eius calefactum, quasi suam petitionem iam consecutum: quod quidem
intelligibile est ei qui passus est hoc. Et mihi quidem videtur illos
hoc pati qui mensuram et modum attendunt: propter hoc dominus dicit,
quod omnia accipietis quaecumque fide petieritis. Qui enim credit se
totum disponi a Deo, cum lacrymis intercedens, et quasi domini pedes
in oratione tenere se cogitans, quae iuste postulat consequetur. Vis
autem et aliter quae petis accipere? Dimitte, si quid contra te
peccaverit frater tuus; et hoc est quod subditur et cum stabitis ad
orandum, dimittite, si quid habetis adversus aliquem, ut et pater
vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra. Hieronymus.
Septem versus orationis dominicae Marcus suo more in una oratione
comprehendit. Is autem cui dimissa sunt omnia peccata, quid amplius
rogabit nisi ut perseveret in eo quod obtinuit? Beda. Notanda est
autem distinctio deprecantium: qui perfectam habet fidem, quae per
dilectionem operatur, ille orando vel etiam iubendo potest transferre
montes spirituales, quomodo fecit Paulus de Elyma mago; qui vero
tantae vestigium perfectionis necdum conscendere queunt, postulent sibi
peccata dimitti, et impetrabunt, si tamen in se peccantibus aliis
primo ipsi dimittant. Sin autem hoc facere contemnunt, non solum
orando virtutes facere, sed nec suorum possunt veniam consequi
peccatorum; et hoc est quod subditur quod si vos non dimiseritis, nec
pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra.
|
|