|
Theophylactus. Quia dominus de templo eiecerat eos qui templum quasi
tabernam rerum venalium faciebant, irati fuerant: ideo accedunt ut
interrogent et tentent; unde dicitur et veniunt rursus Hierosolymam.
Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes et
Scribae et seniores, et dicunt ei: in qua potestate haec facis? Et
quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias? Quasi dicant: quis es
tu qui talia facis? Numquid doctorem te constituis et te ordinas
principem sacerdotum? Beda. Et quidem quando dicunt in qua potestate
haec facis? De Dei dubitant potestate et subintelligi volunt Diaboli
esse quod facit; addentes quoque quis dedit tibi hanc potestatem?
Manifestissime Dei filium negant, quem putant non suis sed alienis
viribus signa facere. Theophylactus. Haec autem dicebant, credentes
ipsum in iudicationem reducere; ut si diceret: in potestate mea,
ipsum tenerent; si autem diceret: in potestate alterius, ab eo
discedere populum procurarent, qui ipsum Deum esse credebant.
Dominus vero illos interrogat de Ioanne, non frustra, neque
sophistice, sed quia de eo Ioannes perhibuerat testimonium; unde
sequitur ille autem respondens ait illis: interrogabo vos et ego.
Beda. Poterat quidem dominus, aperta responsione, tentatorum
calumnias confutare; sed prudenter interrogat, ut suo vel silentio vel
sententia condemnentur: quod apparet ex eo quod subditur at illi
cogitabant secum, dicentes: si dixerimus: de caelo, dicet nobis:
quare ergo non creditis ei? Quasi dicat: quem confitemini de caelo
habuisse prophetiam, mihi testimonium perhibuit, et ab illo audistis
in qua ista facio potestate. Sequitur si dixerimus: ex hominibus.
Viderunt ergo, quodlibet horum respondissent, in laqueum se casuros,
timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem; unde
sequitur et respondentes dicunt Iesu: nescimus. Hieronymus. De
lucerna invidi obscurantur; unde dicitur: paravi lucernam Christo
meo; inimicos eius induam confusione. Sequitur respondens Iesus,
ait illis: neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam. Beda.
Quasi dicat: non vobis dico quod scio, quia non vultis fateri quod
scitis. Notandum autem, quod duas ob causas maxime scientia veritatis
est occultanda quaerentibus; scilicet cum is qui quaerit aut minus
capax est ad intelligendum quod quaerit; aut contemptu veritatis, aut
aliquo alio indignus est cui debeat aperiri quod quaerit.
|
|