|
Beda. Quaerentes dominum comprehendere summi sacerdotes timuerunt
turbam: atque ideo quod per se non potuerunt, terrenis potestatibus
efficere tentabant, ut vel ipsi a morte eius viderentur immunes; et
ideo dicitur et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis,
ut eum caperent in verbo. Theophylactus. Diximus alibi de
Herodianis, quod haeresis quaedam nova erat dicentium Christum esse
Herodem, propter hoc quod defecerant successiones regni Iudaeorum.
Alii vero dicunt Herodianos milites fuisse Herodis, quos Pharisaei
pro testibus inducebant de his quae dicebantur a Christo, ut eum
caperent et adducerent. Vide autem eorum malitiam, qualiter cum
adulatione Christum decipere volebant; nam sequitur qui venientes
dicunt ei: magister, scimus. Hieronymus. Mellitis enim verbis eum
interrogabant, et circumdabant eum, sicut apes mel portantes in ore,
aculeum in tergo. Beda. Blanda autem et fraudulenta interrogatio
illuc provocat respondentem ut magis Deum quam Caesarem timeat, et
dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani,
seditionis contra Romanos auctorem habeant; et ideo subdunt et non
curas quemquam; nec enim vides in faciem hominum. Theophylactus.
Ita ut Caesarem non honores, scilicet contra veritatem. Ideo
subdunt sed in veritate viam Dei doces: licet tributum dari Caesari,
an non dabimus? Totum enim artificium eorum erat undique praecipitium
habens; ut si diceret quod licet censum Caesari dari, provocent
contra eum plebem, quasi in servitutem reducentem ipsum populum; si
vero diceret quod non licet dari, sic accusarent eum tamquam excitaret
populum contra Caesarem. Sed sapientiae fons fugit dolos eorum; unde
sequitur qui sciens versutiam eorum, ait illis: quid me tentatis?
Afferte mihi denarium, ut videam. At illi obtulerunt ei. Beda.
Denarius est genus nummi quod pro decem nummis imputabatur, et habebat
imaginem Caesaris; unde sequitur et ait illis: cuius est imago haec
et inscriptio? Dicunt ei: Caesaris. Qui putant interrogationem
salvatoris ignorantiam esse, non dispensationem, ex hoc discant quod
potuit scire cuius imago esset; sed interrogat ut ad sermonem eorum
competenter respondeat; unde sequitur respondens autem Iesus dixit
illis: reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei
Deo. Theophylactus. Quasi dicat: date quod imaginem habet
imaginato, idest denarium Caesari: potestis enim et censum Caesari
dare, et Deo propria offerre. Beda. Idest decimas et primitias et
oblationes et victimas, quomodo et ipse reddidit quae Dei sunt,
patris faciens voluntatem. Hieronymus. Vel aliter. Nummum habentem
Caesaris imaginem reddite coactum Caesari, vosipsos libenter Deo
reddite. Signatum est enim super nos lumen vultus tui, domine, non
Caesaris. Theophylactus. Quasi Caesar etiam est uniuscuiusque
nostrorum corporum inevitabilis necessitas. Iubet ergo dominus dari
corpori cibaria propria et vestitum, et quae sunt Dei Deo. Sequitur
et mirabantur super eo. Qui credere debuerant, ad tantam sapientiam
sunt mirati, quod calliditas eorum non invenisset locum.
|
|