|
Glossa. Postquam dominus sapienter Pharisaeorum callidam tentationem
evitavit, ostenditur quomodo etiam Sadducaeos tentantes confundit;
unde dicitur et venerunt ad eum Sadducaei, qui dicunt resurrectionem
non esse. Theophylactus. Haeresis quaedam Iudaeorum erat, qui
dicebantur Sadducaei, et hi resurrectionem negabant, et dicebant quod
non sit Angelus neque spiritus. Hi ergo accedentes ad Iesum, dolose
narrationem quamdam inquisierunt, per quam ostenderent resurrectionem
non esse nec factam, nec fiendam. Et ideo subditur et interrogabant
eum, dicentes: magister. In qua quidem narratione septem ponunt qui
mulierem acceperant, ut magis retrahant a resurrectione. Beda.
Recte enim istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui
resurrectionem asserunt corporum. Potest autem fieri ut vere in gente
eorum aliquando hoc acciderit. Hieronymus. Mystice autem mulier
sterilis non relinquens semen ex septem, fratribus, novissime
moriens, quid aliud significat quam Iudaicam synagogam relictam a
spiritu septiformi, qui septem patriarchas implevit, qui non
reliquerunt ei semen Abrahae, quod est Iesus Christus? Licet enim
puer natus est illis, nobis tamen gentibus datus est; quae mulier
mortua erat Christo, nec cuiquam patriarchae de septem in
resurrectione coniungetur. Septenario namque numero universitas
perfectorum significatur, ut versa vice per Isaiam dicitur:
apprehendent septem mulieres virum unum, idest, septem Ecclesiae,
quas dominus amat, arguit et castigat, eum una fide adorant; unde
sequitur et respondens Iesus ait illis: nonne ideo erratis, non
scientes Scripturas neque virtutem Dei? Theophylactus. Quasi
dicat: vos non intelligitis qualem resurrectionem Scriptura
annuntiet. Creditis enim quod restauratio corporum talium sit futura
qualia nunc sunt: non autem sic erit. Sic igitur ignoratis
Scripturam, sed etiam virtutem ignoratis divinam. Vos enim
consideratis quasi difficile, dicentes: qualiter poterunt membra
dissoluta coniungi, et animabus adunari? Hoc enim respectu divinae
potentiae quasi nihil est. Sequitur cum enim a mortuis resurrexerint,
neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in caelis;
quasi dicat: divina quaedam erit vitae restauratio et angelica, cum
ulterius non corrumpemur, sed eodem modo manebimus; et propter hoc
nuptiae auferentur. Nam nuptiae quidem nunc sunt propter
corruptionem, ut per successionem generis persistamus et non
deficiamus; tunc vero sicut Angeli erimus, qui sunt sine successione
nuptiali et nunquam desinunt. Beda. Considerandum est hic quod
Latina consuetudo hic Graeco idiomati non respondet. Nubere enim
proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere; sed nos simpliciter
dictum intelligamus, ut nubere de viris, et nubi de uxoribus scriptum
sit. Hieronymus. Sic igitur errant non intelligentes Scripturas,
quia in resurrectione homines erunt sicut Angeli Dei; idest, nemo
ibi moritur, nemo ibi nascitur; nec infans est ibi, nec senex.
Theophylactus. Et aliter etiam decipiuntur non intelligentes
Scripturas. Si enim has intellexissent, intelligerent quomodo per
Scripturas resurrectio mortuorum possit probari; unde subditur de
mortuis quod resurgant non legistis in libro Moysi, super rubum
quomodo dixit illi Deus, inquiens: ego sum Deus Abraham et Deus
Isaac et Deus Iacob? Hieronymus. Dico autem super rubum, in quo
est similitudo vestra, in quo ignis ardebat, sed non eius spinas
consumebat; sic vos inflammat eloquium meum, nec spinas vestras sub
maledicto germinatas absumit. Theophylactus. Dico autem ego sum
Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob; quasi dicat Deus
viventium; unde subdit non est Deus mortuorum, sed vivorum. Non
enim dixit: ego fui, sed ego sum, tamquam illi praesentes existant.
Sed forte aliquis dicet, quod hoc dixit solum Deus de anima
Abrahae, non de corpore. Ad quod dicimus, quod Abraham utrumque
importat, scilicet corpus et animam; ita ut et corporis ipse sit
Deus, et corpus vivat apud Deum, idest in Dei ordinatione. Beda.
Vel quia cum probavit animas permanere post mortem (neque enim poterat
fieri ut eorum esset Deus qui nequaquam subsisterent), consequenter
introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malaque
gesserunt. Hieronymus. Cum autem dicit Deus Abraham, Deus
Isaac, et Deus Iacob, ter Deum nominando Trinitatem intimavit.
Cum autem dicit non est Deus mortuorum, unum Deum iterans, unam
substantiam significavit. Vivunt autem qui vindicant portionem quam
elegerant: mortui autem sunt qui quod vindicaverant, perdiderunt.
Vos ergo multum erratis. Glossa. Quia videlicet et Scripturis
contradicebant, et virtuti Dei derogabant.
|
|