|
Glossa. Postquam dominus confutavit Pharisaeos et Sadducaeos
tentantes, hic ostenditur quomodo satisfecit Scribae quaerenti; unde
dicitur et accessit unus de Scribis qui audierat illos conquirentes,
et videns quod bene illis responderit, interrogavit eum quod esset
primum omnium mandatum. Hieronymus. Quae est haec quaestio
problematis quod est commune omnibus peritis in lege, nisi quod diversa
in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata? Unde non
unum, sed duo intulit mandata, quibus quasi duobus uberibus super
pectus sponsae elevatis nostra alitur infantia; et ideo subditur primum
omnium mandatum est: audi, Israel, dominus Deus tuus Deus unus
est. Primum omnium mandatum dicit; hoc est quod ante omnia debemus in
corde singuli quasi unicum pietatis fundamentum locare, idest cognitio
atque confessio divinae unitatis cum executione bonae operationis, quae
in dilectione Dei et proximi perficitur; unde subdit et diliges
dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota
mente tua, et ex tota virtute tua: hoc est primum mandatum.
Theophylactus. Attende qualiter omnes animae vires enumeravit. Est
enim virtus animae animalis, quam expedit in dicendo ex tota anima
tua, ad quam pertinet ira et desiderium; quae omnia tribui vult divino
amori. Est et alia vis quae dicitur naturalis, ad quam pertinet
nutritiva et augmentativa; et ista est etiam danda domino tota;
propter quod dicit ex toto corde. Est et alia vis rationalis, quam
mentem vocat; et ista etiam est danda Deo tota. Glossa. Quod autem
subdit et ex tota fortitudine, ad vires corporales referri potest.
Sequitur secundum autem simile est huic: diliges proximum tuum sicut
teipsum. Theophylactus. Propter hoc dicit esse simile, quia haec
duo mandata alternatim sunt sibi consona, et reciproce convertuntur:
nam qui diligit Deum, diligit et facturam suam. Principale autem
factorum eius est homo: unde qui diligit Deum, diligere debet omnes
homines; qui vero diligit proximum, qui multoties dat causam
scandali, multo magis eum debet diligere qui semper praestat
beneficia; et ideo propter cohaerentiam horum mandatorum subdit maius
horum aliud mandatum non est. Sequitur et ait illi Scriba: bene,
magister, in veritate dixisti. Beda. Ostendit ex hoc quod dicit
maius est omnibus holocautomatibus et sacrificiis, gravem saepe inter
Scribas et Pharisaeos quaestionem esse versatam, quod esset mandatum
primum sive maximum divinae legis; quibusdam videlicet hostias et
sacrificia laudantibus; aliis vero fidei et dilectionis opera
praeferentibus eo quod plurimi patrum ante legem ex fide tantum, quae
per dilectionem operatur, placerent Deo. In hac sententia Scriba
iste se fuisse declarat. Sequitur Iesus autem videns quod sapienter
respondisset, dixit illi: non longe es a regno Dei. Theophylactus.
In quo non eum esse perfectum testatur: non enim dixit: intra regnum
caelorum es; sed non longe es a regno Dei. Beda. Ideo autem non
fit longe a regno Dei, quia sententiae illius quae novi testamenti et
evangelicae perfectionis est propria, fautor extitisse probatus est.
Augustinus de Cons. Evang. Nec moveat quod Matthaeus dicit
tentantem fuisse, a quo dominus interrogatus est: fieri enim potest ut
quamvis tentans accesserit, domini tamen responsione correctus sit;
aut certe ipsam tentationem non accipiamus malam, tamquam decipere
volentis inimicum, sed cautam potius, tamquam experiri amplius
volentis ignotum. Hieronymus. Vel non est longe qui venit callide:
longior namque est ignorantia a regno Dei quam scientia; unde supra
Sadducaeis: erratis, inquit, nescientes Scripturas neque virtutem
Dei. Sequitur et nemo audebat iam eum interrogare, quia enim in
sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime
comprehensum Romanae tradunt potestati. Ex quo intelligimus venena
invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
|
|