|
Theophylactus. Quia Christus ad passionem venturus erat, opinionem
falsam corrigit Iudaeorum, qui Christum filium David esse dicebant,
non dominum eius; unde dicitur et respondens Iesus, dixit docens in
templo. Hieronymus. Idest, palam eis de se loquitur, ut
inexcusabiles sint; sequitur enim quomodo dicunt Scribae Christum
filium David esse? Theophylactus. Ostendit vero Christus se esse
dominum per verba David; nam sequitur ipse autem dicebat in spiritu
sancto: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis; quasi dicat:
non potestis mihi dicere quod David absque gratia spiritus sancti hoc
dixerit; sed in spiritu sancto vocavit eum dominum. Et quod sit
dominus, ostendit per hoc quod subdit donec ponam inimicos tuos
scabellum pedum tuorum. Ipsi enim erant inimici eius, quos Deus
pater posuit scabellum Christi. Quod autem a patre subiciuntur ei
inimici, non infirmitatem filii, sed unitatem naturae, qua in altero
alter operatur, significat. Nam et filius subicit inimicos patris,
quia patrem clarificat super terram. Glossa. Sic ergo dominus ex
praedictis concludit dubitabilem quaestionem: nam ex verbis David
praemissis habetur quod Christus sit dominus David; ex dicto autem
Scribarum habetur quod sit filius eius; et hoc est quod subditur ipse
ergo David dicit eum dominum; et unde est filius eius? Beda.
Interrogatio Iesu nobis profuit usque hodie contra Iudaeos: et hi
enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et
sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a
domino, si simplex homo est et tantum filius David, quomodo vocet eum
David dominum suum in spiritu sancto. Non autem reprehenduntur quod
David filium dicunt, sed quod Dei filium eum esse non credunt.
Sequitur et multa turba libenter eum audiebat. Glossa. Quia
scilicet videbant eum sapienter respondentem et interrogantem.
|
|