|
Hieronymus. Confutatis Scribis et Pharisaeis, ut ignis eorum arida
exempla incendit; unde dicitur et dicebat eis in doctrina sua: cavete
a Scribis, qui volunt in stolis ambulare. Beda. Ambulare in
stolis, cultioribus vestimentis indutos ad publicum procedere
significat: in quo inter cetera dives ille qui epulabatur quotidie
splendide peccasse describitur. Theophylactus. In stolis autem
venerabilibus ambulabant, ex hoc volentes praehonorari, et similiter
alia appetebant quae cedunt ad gloriam; nam sequitur et salutari in
foro et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus
in coenis, scilicet volunt. Beda. Notandum autem, quod non
salutari in foro, non primos sedere vel discumbere vetat eos quibus hoc
officii ordine competit; sed eos qui haec sive habita sive non habita
indebite amant, a fidelibus quasi improbos docet esse cavendos, animum
videlicet, non gradum redarguens; licet culpa non careat, si iidem in
foro litibus interessent qui in cathedra Moysi synagogae magistri
cupiunt appellari. Duplici sane ratione a vanae gloriae cupidis
attendere iubemur: ne scilicet eorum vel simulatione seducamur,
aestimantes bona esse quae faciunt; vel aemulatione inflammemur,
frustra gaudentes in bonis quae simulant, laudari. Theophylactus.
Specialiter etiam apostolos docet ut nullam cum Scribis habeant
conversationem, sed ipsum Christum imitentur; ordinansque ipsos
magistros in his quae sunt circa vitam agenda, alios eis supponit.
Beda. Non solum autem laudes ab hominibus, verum etiam pecunias
quaerunt; unde sequitur qui devorant domos viduarum sub obtentu
prolixae orationis. Sunt enim qui se iustos simulantes, a peccatorum
suorum conscientia turbati, quasi patroni pro eis in iudicio futuri,
pecunias accipere non dubitant; et cum porrecta manus pauperi preces
iuvare soleat, illi ob hoc maxime in precibus pernoctant, ut pauperi
nummum tollant. Theophylactus. Accedebant autem Scribae ad has
mulieres, quae sine protectione viri manebant, quasi earum fierent
protectores; et simulatione orationis, et habitu reverentiae, et
hypocrisi viduas decipiebant, et sic etiam devorabant divitum domos.
Sequitur hi accipient prolixius iudicium, scilicet quam ceteri
Iudaeorum peccantium.
|
|