|
Beda. Dominus qui appetitus primatus et vanae gloriae cavendos esse
monuerat, etiam dona ferentes in domum domini certo examine discernit;
unde dicitur et sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo
turba iactaret aes in gazophylacium. Sermone Graeco phylaxe servare
dicitur, et gaza Persica lingua divitiae vocantur; unde gazophylacium
locus appellari solet, quo divitiae servantur: quo nomine et arca in
qua donaria populi congregabantur ad usus templi necessarios, et
porticus, in quibus servabantur, appellabantur. Habes exemplum de
porticibus in Evangelio: haec verba locutus est in gazophylacio,
docens in templo. Habes et de arca in libro regum: et attulit Ioiada
pontifex gazophylacium unum. Theophylactus. Erat autem laudabilis
consuetudo apud Iudaeos, ut scilicet habentes et volentes aliquid in
gazophylacio ponerent, quod esset pro sacerdotibus et pauperibus et
viduis, ut exinde nutrirentur; unde subditur et multi divites
iactabant multa. Multis autem hoc facientibus, accessit et vidua,
ostendens affectum in oblatione pecuniae secundum propriam virtutem;
unde subditur cum venisset autem una vidua pauper, misit duo minuta,
quod est quadrans. Beda. Quadrantem vocant calculatores quartam
partem cuiuslibet rei, videlicet aut loci, aut temporis, aut
pecuniae. Forsitan ergo hoc loco quartam partem sicli, idest quinque
obolos significat. Sequitur et convocans discipulos suos, ait illis:
amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui
miserunt in gazophylacium. Deus enim non substantiam offerentium, sed
conscientiam pensat; nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex
quanto proferatur; unde subdit omnes enim ex eo, quod abundabat
illis, miserunt; haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit,
totum victum suum. Hieronymus. Mystice autem divites sunt qui
proferunt de thesauro cordis sui nova et vetera; quae sunt incerta et
occulta sapientiae divinae utriusque testamenti: paupercula autem quae
est nisi ego, et mei similes, qui mitto quod possum, et desidero quod
non possum vobis explanare? Nam non quantum vos audistis, sed ex
quanto considerat Deus. Unusquisque autem quadrantem potest offerre,
quae est voluntas prompta; quae dicitur quadrans, quia cum tribus
consistit, scilicet cogitatu, verbo et facto. Quod dicitur totum
victum suum misit, hoc significat quia tota voluntas corporis in victu
consistit; unde dicitur: totus labor hominis in ore suo est.
Theophylactus. Vel aliter. Vidua ista anima hominis est,
relinquens Satanam, cui fuerat adiuncta; quae mittit in templi
aerario duo minuta, carnem scilicet et mentem: carnem quidem per
abstinentiam, mentem vero per humilitatem: ut sic audire valeat quod
totum victum suum posuit, et sacrum fecit, nihil de suo mundo
relinquens. Beda. Allegorice autem divites, qui in gazophylacium
munera mittebant, Iudaeos de iustitia legis elatos designant. Vidua
pauper Ecclesiae simplicitatem designat: pauper quidem, quia spiritum
superbiae vel concupiscentias temporalium abiecit; vidua vero, quia
Iesus vir eius pro ea mortem pertulit. Haec in gazophylacium duo
minuta mittit: quia dilectionem Dei et proximi, seu fidei et
orationis munera defert, quae considerantur proprie fragilitatis
minuta, sed merito piae intentionis accepta cunctis superbientibus
Iudaeorum operibus praestant. Ex abundanti sibi Iudaeus mittit in
munera Dei qui de iustitia sua praesumit. Omnem victum suum in Dei
munera mittit Ecclesia, quia omne quod vivit, non sui meriti, sed
divini muneris esse intelligit.
|
|