|
Beda. Quia fundata Ecclesia Christi, Iudaea dignas suae perfidiae
poenas erat luitura, apte dominus post laudatam in paupere vidua
devotionem Ecclesiae, egreditur de templo, ruinamque eius futuram,
atque aedificia nunc admiranda non multo post contemnenda esse
praedixit; unde dicitur et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex
discipulis suis: magister, aspice quales lapides, et quales
structurae. Theophylactus. Quia enim multa circa destructionem
Ierusalem dominus locutus fuerat, discipuli eius mirabantur quod tam
magna et pulchra aedificia destrui debeant; et propter hoc ostendunt ei
templi decorem; qui non solum ait haec destruenda fore, sed et quod in
eis lapis super lapidem non relinqueretur: unde sequitur et respondens
Iesus ait illi: vides has magnas aedificationes? Non relinquetur
lapis super lapidem qui non destruatur. Sed dicerent aliqui, quod
multae reliquiae remanserunt, ut Christum mendacem nitantur
ostendere. Sed nequaquam est hoc; etsi enim aliquae reliquiae
remansissent, tamen usque ad universalem consummationem non relinquetur
lapis super lapidem. Praeterea narratur, quod Elius Hadrianus
civitatem et templum a fundamento evertit; ita quod verbum domini quod
hic dicitur, sit impletum. Beda. Divinitus autem procuratum est
ut, patefacta per orbem fidei evangelicae gratia, templum ipsum cum
caeremoniis tolleretur; ne quis forte parvulus in fide, si videret
illa permanere quae a Deo sunt instituta, paulatim a sinceritate fidei
quae est in Christo Iesu, ad carnalem laberetur Iudaismum.
Hieronymus. In hoc etiam enumerat dominus discipulis cladem novissimi
temporis, idest destructionem templi cum plebe et littera sua; de qua
lapis super lapidem non relinquetur, idest testimonia prophetarum super
eos, in quos Iudaei retorquebant ea, ut in Esdram, et Zorobabel,
et Machabaeos. Beda. Recedente etiam domino de templo, omnia legis
aedificia et compositio mandatorum ita destructa est ut nihil a Iudaeis
impleri possit; et capite sublato, universa inter se membra
compugnant.
|
|