|
Beda. Quia laudantibus quibusdam aedificationes templi dominus palam
responderat haec esse omnia destruenda, discipuli secreto tempus et
signa praedictae destructionis interrogant; unde dicitur et cum sederet
in monte olivarum contra templum, interrogabant eum. Sedet dominus in
monte olivarum contra templum, cum de ruina et excidio templi
disputat, ut etiam ipso corporis situ verbis quae loquitur congruat,
mystice designans, quod quietus manens in sanctis, superborum
detestatur amentiam. Mons enim oliveti fructiferam designat sanctae
Ecclesiae celsitudinem. Augustinus ad Hesychium. Interrogantibus
autem discipulis ea respondit dominus quae iam ex illo tempore fuerant
secutura, sive de excidio Ierusalem, unde orta est ipsius
interrogationis occasio; sive de adventu suo per Ecclesiam, in qua
usque ad finem venire non cessat: in suis enim veniens agnoscitur, dum
eius quotidie membra nascuntur; sive de ipso fine, in quo apparebit
vivos iudicaturus et mortuos. Theophylactus. Sed antequam eis ad
interrogata respondeat, mentem eorum confirmat, ut non seducantur;
unde sequitur et respondens Iesus coepit dicere illis: videte ne quis
vos seducat. Hoc autem dicit, quia incipientibus circa Iudaeam
passionibus, insurrexerunt quidam qui se doctores esse dicebant; unde
sequitur multi enim venient in nomine meo dicentes: quia ego sum.
Beda. Multi enim imminente Hierosolymorum excidio extitere qui se
esse christos dixerunt, tempusque libertatis iam appropinquare; multi
etiam in Ecclesia ipsis etiam temporibus apostolorum haeresiarchae
prodiere; multi etiam in nomine Christi venere Antichristi, quorum
primus est Simon magus, cui, sicut in actibus apostolorum legimus:
auscultabant qui in Samaria erant, dicentes: haec est virtus Dei
quae vocatur magna; unde et hic subditur et multos seducent. A
tempore autem dominicae passionis in populo Iudaeorum, qui latronem
seditiosum elegerunt, et Christum salvatorem abiecerunt, nec
hostium, nec seditiones civium cessaverunt; unde sequitur cum
audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis. Sed his
adventantibus, apostoli ne terreantur, ne Ierusalem Iudaeamque
deserant admonentur: quia videlicet non statim finis; quin potius in
quadragesimum differendum sit annum; et hoc est quod subditur oportet
enim haec fieri; sed nondum finis, idest desolatio provinciae,
ultimumque urbis ac templi excidium. Sequitur exurget autem gens
contra gentem, et regnum super regnum. Theophylactus. Idest,
Romani contra Iudaeos; quod Iosephus narrat ante destructionem
Ierusalem factum. Cum enim gens Iudaeorum tributum non redderet,
Romani venerunt turbati. Sed quia tunc temporis Romani misericordes
erant, cepissent quidem eorum spolia, non fuisset tamen destructio
Ierusalem. Sed quod Deus contra Iudaeos praeliaretur, ostenditur
per id quod subditur et erunt terraemotus per loca et fames. Beda.
Constat autem hoc tempore Iudaicae seditionis ad litteram contigisse.
Potest vero regnum super regnum, et pestilentia eorum, quorum sermo
serpit ut cancer, et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae
terrae, et a vera fide separatio in haereticis magis intelligi, qui
contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt.
|
|