|
Beda. Quo merito Hierosolymis ac provinciae Iudaeorum universae
irroganda tot fuerunt adversa, dominus manifestat cum dicit videte
autem vosmetipsos: tradent enim vos in Conciliis, et in synagogis
vapulabitis. Ea quippe Iudaicae genti maxima causa erat excidii,
quod post occisionem salvatoris, nominis quoque ac fidei eius praecones
impia crudelitate vexabant. Theophylactus. Convenienter autem
praeposuit narrationem de his quae circa apostolos erant, ut in
propriis tribulationibus aliqualem consolationem haberent ex communibus
tribulationibus et passionibus; sequitur enim et ante reges et
praesides stabitis propter me, in testimonium illis. Reges autem et
praesides dicit, sicut Agrippam, Neronem et Herodem. Quod autem
dicit ante reges et praesides stabitis pro me, non modicam eis
consolationem dedit, quia scilicet propter eum erant passuri. Quod
autem dicit in testimonium illis, sic intelligitur, idest in
praeiudicium eorum, ut scilicet essent inexcusabiles; quod scilicet
apostolis laborantibus, illi non potuerunt veritati coniungi. Deinde
ne crederent quod propter tribulationes et pericula praedicatio
impediretur, subditur et in omnes gentes primum oportet praedicari
Evangelium. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus addit: et tunc
veniet consummatio. Sed hoc quod Marcus ait primum, signat utique
antequam veniat consummatio. Beda. Hoc ita fuisse completum,
ecclesiasticae testantur historiae, in quibus refertur quod apostoli
omnes multo ante excidium Iudaeae provinciae ad praedicandum
Evangelium toto orbe fuerunt dispersi, excepto Iacobo Zebedaei et
Iacobo fratre domini, qui in Iudaea pro verbo domini prius sanguinem
fuderant. Quoniam ergo noverat dominus corda discipulorum de excidio
ac perditione suae gentis esse contristanda, hoc eos solatio allevat,
ut nossent sibi, etiam Iudaeis abiectis, socios non deesse gaudii
regnique caelestis, immo multo plures quam de Iudaea perirent, ex
omnibus toto orbe hominibus esse colligendos. Glossa. Poterat etiam
alia sollicitudo in discipulorum cordibus oriri; quia enim audierant
quod ante reges et praesides essent ducendi, ne dubitarent quod ex
defectu propriae scientiae ac facundiae ad respondendum sufficientes
essent, dominus eos consolatur cum subdit et cum duxerint vos,
tradentes, nolite praecogitare quid loquamini; sed quod datum fuerit
vobis in illa hora, id loquamini. Beda. Cum enim propter Christum
ducimur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus
offerre. Ceterum ipse Christus qui in nobis habitat loquitur; et
spiritus sancti in respondendo gratia dabitur: unde sequitur non enim
vos estis loquentes, sed spiritus sanctus. Theophylactus. Praedicit
etiam eis quod erat gravius, quod scilicet a propinquis persecutionem
patientur, unde sequitur tradet autem frater fratrem in mortem, et
pater filium; et consurgent filii in parentes, et morte afficient
eos. Beda. Hoc in persecutionibus fieri crebro vidimus; nec ullus
est inter eos fidus affectus quorum diversa fides est. Theophylactus.
Hoc autem dicit, ut audito hoc, praeparent se ut persecutiones et
mala patientius sustinerent. Deinde consolationem inducit dicens et
eritis odio omnibus propter nomen meum. Quod enim habeamur odio
propter Christum, causa est sufficiens patienter persecutiones
sustinendi: non enim martyrem facit poena, sed causa. Sed in hoc
etiam quod sequitur qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit,
non modica consolatio esse videtur inter persecutiones.
|
|