|
Glossa. Praemissis his quae ante excidium civitatis erant futura,
nunc dominus praedicit ea quae circa ipsam civitatis destructionem
contigerunt, dicens cum autem videritis abominationem desolationis
stantem ubi non debet, qui legit intelligat. Augustinus de Cons.
Evang. Matthaeus dicit: stantem in loco sancto; in hac autem
mutatione verbi Marcus exposuit eamdem sententiam: ideo quippe dixit
ubi non debet, quia in loco sancto non debet. Beda. Quando autem ad
intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est.
Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de imagine
Caesaris, quam Pilatus posuit in templo, aut de Hadriani equestri
statua, quae in ipso sancto sanctorum loco multo tempore stetit.
Abominatio quoque secundum veterem Scripturam idolum nuncupatur: et
idcirco addidit desolationis, quod in desolato templo, atque deserto
idolum positum sit. Theophylactus. Vel abominationem desolationis
dicit ingressum hostium in civitatem per violentiam. Augustinus ad
Hesychium. Lucas vero, ut ostenderet tunc factam fuisse
abominationem desolationis, quando expugnata est Ierusalem, hoc eodem
loco domini verba commemorat: cum videritis circumdari ab exercitu
Ierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius. Sequitur
tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes. Beda. Haec iuxta
litteram facta esse constat, cum appropinquante Romano bello, et
exterminio Iudaicae gentis, oraculo admoniti omnes qui erant in
provincia Christiani, longius discesserunt, ut ecclesiastica narrat
historia, et trans Iordanem secedentes, manebant ad tempus in
civitate Pella, sub tutela Agrippae regis Iudaeorum, cuius in
actibus apostolorum mentio est, qui cum ea quae sibi obtemperare
volebat parte Iudaeorum, semper imperio Romanorum subditus agebat.
Theophylactus. Bene autem dixit qui in Iudaea sunt, quia apostoli
in Iudaea adhuc non erant, sed ante praelium fugati sunt a
Ierusalem. Glossa. Vel magis ipsi exierunt, spiritu ducti divino.
Sequitur et qui super tectum, non descendat in domum, nec introeat ut
tollat quid de domo sua: desiderabile enim erit etiam nudo corpore de
tanta tribulatione salvari. Sequitur vae autem praegnantibus et
nutrientibus in illis diebus. Beda. Quarum scilicet uteri vel manus
filiorum sarcina praegravatae, fugae necessitatem non minime
impediant. Theophylactus. Mihi autem videtur quod filiorum esum in
his ostendat: nam fame et pestilentia afflicti manus filiis
iniecerunt. Glossa. Postquam autem fecerat mentionem de duplici
impedimento fugae, quod scilicet posset esse vel ex cupiditate rerum
asportandarum, vel ex deportatione natorum, tangit tertium
impedimentum, quod scilicet est ex parte temporis, dicens orate ergo
ut hieme non fiant. Theophylactus. Ne scilicet ex difficultate
temporis impediantur qui fugere cupiunt. Causam autem tantae
necessitatis ad effugiendum convenienter assignat, cum dicit erunt enim
in diebus illis tribulationes tales quales non fuerunt ab initio
creaturae quam condidit Deus, usque nunc, nec fient. Augustinus ad
Hesychium. Iosephus enim qui Iudaicas scripsit historias, talia
mala dicit illi populo tunc accidisse, ut vix credibilia videantur.
Unde non immerito dictum est, talem tribulationem nec fuisse a
creaturae initio, nec futuram. Sed etsi tempore Antichristi talis
aut maior forsitan erit, intelligendum est de illo populo dictum quod
eis talis amplius futura non erit. Si enim Antichristum illi primi et
praecipui recepturi sunt, facturus est tunc idem populus tribulationem
potius quam passurus. Beda. Hoc autem solum est in tantis malis
refugium, ut Deus, qui dat virtutem patiendi, breviet potentiam
persequendi: unde sequitur et nisi breviasset dominus dies.
Theophylactus. Idest, nisi in brevi spatio bellum Romanorum
fuisset, non fuisset salva omnis caro; idest, nullus evasisset
Iudaeus; sed propter electos, quos elegit, idest propter Iudaeos
credentes aut in posterum credituros, breviavit dies; idest, cito
bellum est terminatum; nam praesciebat Deus quod multi post
desolationem civitatis crederent Iudaeorum: huius gratia eorum genus
ex toto destrui non permisit. Augustinus ad Hesychium. Quidam autem
convenientius intellexisse mihi videntur mala ipsa significata nomine
dierum, sicut dicti sunt dies mali in aliis Scripturae divinae locis:
neque enim dies ipsi mali sunt, sed ea quae fiunt in eis. Ipsa ergo
dicta sunt breviari, ut, Deo donante tolerantiam, minus sentirent,
ac sic quae magna essent, brevia fierent. Beda. Vel aliter. Haec
quae dicit ab illo loco, erunt dies tribulationis, temporibus
Antichristi proprie congruunt, quando non solum tormenta crebriora et
acerbiora, quam prius consueverant, ingerenda sunt fidelibus; sed,
quod gravius est, signorum quoque operatio eos qui tormenta ingerunt,
comitabitur. Haec autem tribulatio quanto ceteris, quae praecessere,
pressurarum pondere gravior fuit, tanto est temporis brevitate
moderatior futura. Namque tribus annis et dimidio, quantum de
prophetia Danielis et Apocalypsi Ioannis conici potest, Ecclesia
per orbem impugnanda esse creditur. Iuxta vero sensus spirituales,
cum viderimus abominationem desolationis stare ubi non debet, hoc est,
haereses et flagitia regnare inter eos, qui caelestibus mysteriis
videbantur esse consecrati, tunc quicumque in Iudaea, hoc est in
confessione verae fidei persistimus, tanto altius virtutum culmen
debemus ascendere quanto plures ampla vitiorum itinera sequi videmus.
Hieronymus. Fuga enim in montes est, ut non descendat ad ima qui
ascendit ad alta. Beda. Tunc qui super tectum est, hoc est, qui
excedens animo carnalia facta, tamquam in aura libera, spiritualiter
vivit, ne descendat ad infimos actus pristinae conversationis, neque
ea quae reliquerit mundi, carnisve desideria repetat. Domus namque
nostra vel mundus hic, vel ipsa in qua degimus, nostra intelligenda
est caro. Hieronymus. Dicit enim orate, ut hieme non fiat fuga
vestra, vel sabbato; idest, ne finiantur fructus nostri operis cum
fine temporis: hieme enim finitur fructus, sabbato vero tempus.
Beda. Si autem de consummatione mundi intelligatur, haec praecipit,
ut non refrigescat fides nostra et in Christum caritas, neque ut
otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato. Theophylactus.
Oportet etiam nos a peccato fugere cum fervore, et non frigide et
quiete. Hieronymus. Tribulatio autem erit ingens, et dies breves
propter electos, ne malitia huius temporis mutet intellectum eorum.
|
|