|
Theophylactus. Postquam ea quae ad Ierusalem pertinebant dominus
complevit, nunc de adventu loquitur Antichristi, dicens et tunc si
quis vobis dixerit: ecce hic est Christus, ecce illic, ne
credideritis. Hoc autem quod dicit tunc, non sic intelligas, idest
statim cum completa fuerint supradicta circa Ierusalem: sicut et
Matthaeus post Christi generationem dicit: in diebus illis venit
Ioannes; numquid immediate post Christi nativitatem? Non, sed
indeterminate vel indistincte. Sic et in hoc loco tunc accipi potest,
non scilicet quando Ierusalem desolabitur, sed circa tempus adventus
Antichristi. Sequitur exurgent enim pseudochristi et
pseudoprophetae, et dabunt signa et prodigia ad seducendos, si fieri
potest, etiam electos. Multi enim Christi nomen suscipient, ita ut
etiam fideles seducant. Augustinus de Civ. Dei. Solvetur enim
tunc Satanas, et per Antichristum in omni virtute sua mirabiliter
quidem, sed mendaciter operabitur. Solet autem ambigi utrum propterea
dicta sint ab apostolo signa et prodigia mendacii, quoniam mortales
sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit, facere
videatur; an quia illa ipsa, etiam si erunt vera prodigia, ad
mendacia pertrahent credituros non ea potuisse nisi divinitus fieri,
virtutem Diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam
habuit acceperit potestatem. Sed propter quodlibet horum dictum sit,
seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur. Gregorius
super Ezech. Cur autem sub dubitatione dicitur si fieri potest, cum
quid futurum sit, a domino praesciatur? Unum vero ex duobus est:
quia si electi sunt, fieri non potest; si autem fieri non potest,
electi non sunt. Ista ergo dominici sermonis dubitatio in electis
exprimit trepidationem mentis; quos et electos nominat, quia cernit
quod in fide et bono opere persistent: quia qui electi sunt ad
persistendum, per signa praedicatorum Antichristi tentabuntur ad
cadendum. Beda. Quidam autem hoc ad captivitatis Iudaicae tempus
referunt, ubi multi christos se esse dicentes, deceptas post se
catervas populi trahebant: sed in illa civitatis obsidione nullus erat
fidelis, ad quem divina exhortatio, ne falsos magistros sequeretur,
fieri deberet; unde melius de haereticis accipiendum est, qui contra
Ecclesiam venientes christos se esse mentirentur; quorum primus Simon
magus fuit, extremus autem ille maior ceteris est Antichristus.
Sequitur vos ergo videte: ecce praedixi vobis omnia. Augustinus ad
plebem Hippon. Non enim solum bona quae sanctis et fidelibus suis est
redditurus, verum etiam mala quibus erat hic mundus abundaturus, ante
praedixit, ut bona post saeculi finem secutura certiores expectaremus,
quando mala similiter praenuntiata ante saeculi finem praecedentia
sentiremus. Theophylactus. Post Antichristi autem adventum
alterabitur et mutabitur machina mundialis, obscuratis sideribus
propter abundantiam claritatis Christi: unde sequitur sed in diebus
illis post tribulationem illam sol contenebrabitur, et luna non dabit
splendorem suum, et stellae caeli erunt decidentes. Beda. Sidera
enim in die iudicii videbuntur obscura, non diminutione suae lucis
accidente, sed superveniente claritate veri luminis, hoc est summi
iudicis; quamvis nil prohibeat intelligi veraciter solem tunc et lunam
cum sideribus ceteris ad tempus suo lumine privari, quomodo de sole
factum constat tempore dominicae passionis. Ceterum peracto die
iudicii, cum fuerit caelum novum et terra nova, tunc fiet quod Isaias
dicit: erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis septempliciter.
Sequitur et virtutes quae sunt in caelo movebuntur. Theophylactus.
Idest, virtutes angelicae stupebunt, tanta magnalia videntes fieri,
et eorum iudicari conservos. Beda. Quid mirum homines ad hoc
iudicium perturbari, cuius aspectum et ipsae angelicae tremunt
potestates? Quid faciunt ibi tabulae, quando tremunt columnae? Quid
virgula deserti patitur, cum cedrus Paradisi concutitur?
Hieronymus. Vel aliter. Sol obtenebrabitur ad gelida corda, ut
hieme; et luna non dabit splendorem suum, serena a tempestate
dissensionum; et stellae caeli erunt decidentes in lumine, quando pene
deerit semen Abrahae, cui sunt similatae; et virtutes quae sunt in
caelis movebuntur ad iram vindictae, quando mittentur a filio hominis
veniente; de cuius adventu subditur et tunc videbunt filium hominis
venientem in nubibus cum virtute multa, qui scilicet prius sicut pluvia
in vellus Gedeon descendit cum humilitate. Augustinus ad Hesychium.
Quia enim dictum est apostolis ab Angelis: sic veniet quomodo
vidistis eum euntem in caelum, merito credendus est non solum in eodem
corpore, verum etiam in nube venturus: quoniam sic veniet sicut
abiit, et nubes suscepit eum abeuntem. Theophylactus. Videbunt
autem dominum tamquam filium hominis, scilicet in corpore: quod enim
videtur corpus est. Augustinus de Trin. Visio quippe filii hominis
exhibetur etiam malis: nam visio formae Dei non nisi mundis corde,
quia ipsi Deum videbunt. Et quia filium Dei, secundum id quod in
forma Dei aequalis est patri, iniqui videre non possunt; oportet
autem ut iudicem vivorum et mortuorum, coram quo iudicabuntur, et
iusti videant et iniqui; ideo oportebat ut filius hominis acciperet
iudiciariam potestatem; de cuius executione mox subditur et tunc mittet
Angelos suos. Theophylactus. Vide quod Christus Iesus mittit
Angelos, sicut et pater. Ubi ergo sunt qui dicunt, quod patri non
est aequalis? Egrediuntur namque Angeli congregare fideles electos,
ut, in aera rapti obvient Iesu Christo; unde sequitur et congregabit
electos suos a quatuor ventis. Hieronymus. Ut triticum ventilatum de
area totius terrae. Beda. A quatuor autem ventis, a quatuor mundi
partibus dicit: oriente, occidente, Aquilone et Austro. Et ne
quisquam putaret, a quatuor solummodo plagis terrae, et non potius a
cunctis eius finibus, simul et Mediterraneis regionibus electos esse
congregandos, apte subiunxit a summo terrae usque ad summum caeli;
idest, ab extremis terrae finibus usque ad ultimos terminos eius, ubi
longe aspectantibus circulus caeli terrae finibus insidere videtur.
Nullus ergo in die illa remanebit electus qui non venienti ad iudicium
domino in aera occurrat. Veniunt ad iudicium et reprobi, ut peracto
iudicio dissipentur, et pereant a facie Dei.
|
|