|
Beda. Sub exemplo arboris docuit dominus consummationis exemplum,
dicens a ficu autem discite parabolam. Cum iam ramus eius tener fuerit
et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas; sic et
vos, cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis.
Theophylactus. Quasi dicat: sicut cum ficui nascuntur folia, statim
est aestas, sic et post angustias Antichristi statim, nullo sequente
medio, Christi erit adventus; qui aestas erit iustis ex hieme,
peccatoribus vero hiems ex aestate. Augustinus ad Hesychium. Vel
aliter. Omnia quae a tribus Evangelistis dicta sunt de domini
adventu, diligentius inter se collata atque discussa fortasse
inveniuntur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo quod est
Ecclesia, exceptis his locis ubi ille adventus ultimus ita promittitur
ut propinquare dicatur: ut in ultimo sermonis secundum Matthaeum ipse
adventus evidenter exprimitur, ubi dicitur: cum venerit filius hominis
in maiestate sua. Quid enim est cum videritis haec fieri? Nisi ea
quae supra dixit, in quibus est etiam id quod ait et tunc videbunt
filium hominis venientem in nubibus. Non itaque tunc erit finis, sed
tunc erit in proximo. An dicendum est non omnia quae supra commemorata
sunt, esse intelligenda, sed aliqua eorum, hoc videlicet excepto quod
dictum est et tunc videbunt filium hominis venientem? Ipse quippe
finis erit, non tunc proximus erit. Sed Matthaeus aperuit nullis
exceptis esse accipiendum, dicens: cum videritis haec omnia, scitote
quia prope est in ianuis. Intelligitur ergo quod supra dictum est
sic: et mittet Angelos suos de quatuor mundi partibus, idest, de
toto orbe terrarum congregabit electos suos; quae tota hora novissima
facit veniens in suis membris tamquam in nubibus. Beda. Potest autem
haec fructificatio fici mystice intelligi super statu synagogae, quae
veniente ad se domino, quia fructum iustitiae non habebat in eis qui
tunc increduli erant, aeterna sterilitate damnata est. Sed quoniam
dixit apostolus quod cum plenitudo gentium intraverit, omnis Israel
salvus erit, quid est hoc nisi quod diu sterilis arbor fici fructum
quem negaverat reddet? Quod ubi factum fuerit, aestatem verae pacis
esse in proximo non ambiges. Hieronymus. Vel folia fici nata, verba
sunt praesentia; aestas proxima, dies est iudicii, in qua unaquaeque
arbor manifestabit quae intus habuit, aridum ad comburendum, an viride
ad plantandum cum ligno vitae. Sequitur amen dico vobis, quoniam non
transibit generatio haec, donec ista omnia fiant. Beda. Nomine
generationis aut omne hominum significat genus, aut specialiter
Iudaeorum. Theophylactus. Vel aliter. Non transibit generatio
haec, scilicet Christianorum, donec omnia fiant, quae circa
Ierusalem et Antichristi adventum dicta sunt. Non enim dicit
generationem apostolorum; quia maior pars apostolorum non pervenit
usque ad Ierusalem consummationem. Dicit autem hoc de generatione
Christianorum, volens discipulos consolari, ne crederent quod in
illis temporibus fides deficeret: prius enim elementa immobilia
deficient, quam verba Christi; unde subditur caelum et terra
transibunt, verba autem mea non transibunt. Beda. Caelum quod
transibit, non aethereum sive sidereum, sed aereum intelligere
debemus. Quocumque enim pervenire potuit aqua diluvii, eo, iuxta
beati Petri sententiam, ignis iudicii perveniet. Transient autem
caelum et terra per eam quam nunc habent imaginem, attamen per
essentiam sine fine subsistent.
|
|