|
Theophylactus. Volens dominus discipulos impedire ab interrogatione
illius diei et horae, dixit de die autem illo et hora nemo scit, neque
Angeli in caelo, neque filius, nisi pater. Si enim dixisset, quia
scio, tamen nolo vobis revelare, ipsos non modicum contristasset.
Nunc vero sapientius egit, et ipsos exclusit ab huiusmodi
interrogatione, ne ei molesti fierent, in hoc quod dixit: neque
Angeli sciunt, neque ego. Hilarius de Trin. Ignoratio autem diei
atque horae obicitur unigenito Deo, ut Deus ex Deo natus non sit in
ea naturae perfectione qua Deus est. Sed primum sensu communis
iudicii sentiendum est an credibile esse possit ut aliquid ex omnibus
nesciat qui omnibus ad id quod sunt atque erunt, auctor est. Quomodo
enim extra eius naturae scientiam est per quam et in qua id quod
efficiendum sit continetur? Hanc autem ille diem ignorat, quae
adventus sui dies est? Humanae naturae quod agere definiunt, quantum
in se est, praesciunt, et sequitur gerendi cognitio voluntatem
agendi. Quomodo ergo dominus gloriae adventus sui ignorata die,
naturae esse imperfectae creditur, quae et necessitatem habeat
adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit? Iam vero quanta
impietatis geminatur occasio, si Deo patri deputabitur indignitatis
affectus, si ei ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis
induxerit praescientiam? Quod si in eo omnes scientiae thesauri sunt,
diem hunc non ignorat. Sed meminisse nos convenit occultos in eo
scientiae thesauros esse. Ignoratio igitur eius est secundum quod
thesauri scientiae in eo latent. In omnibus enim quae Deus ignorare
se loquitur, ignoratione non detinetur; sed aut tempus est non
loquendi, aut dispensatio non agendi. Si autem tunc cognovisse Deus
dicitur quod Abraham eum amaverit, cum hoc non celavit Abrahae;
necesse est ut et pater ob id diem scire dicatur, quia non celaverit
filio. Si itaque diem filius nescit, sacramentum est ut taceat; e
contrario pater solus ostenditur scire, quia non tacet. Absit autem
corporalium mutationum novitates in patre et filio existimari.
Denique, ne per infirmitatem ignorare dicatur, continuo subiecit
videte, vigilate et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Hieronymus. Vigilia enim opus est mentis ante mortem corporis.
Theophylactus. Docet autem vigilare et orare, duo haec: multi
namque vigilamus, sed noctes ducentes in pravitates. Ad hoc autem
consequenter similitudinem inducit, dicens sicut homo qui peregre
profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cuiusque
operis, et ianitori praecepit ut vigilet. Beda. Homo qui peregre
profectus reliquit domum suam, Christus est, qui ad patrem post
resurrectionem victor ascendens, Ecclesiam corporaliter reliquit,
quam tamen numquam divinae praesentiae praesidio destituit. Gregorius
in Evang. Carnis etenim locus proprie terra est, quae velut ad
peregrinandum ducta est, cum per redemptorem nostrum est in caelis
collocata. Dedit autem servis suis potestatem cuiusque operis, quia
fidelibus suis concessa sancti spiritus gratia, facultatem tribuit
bonis operibus serviendi. Ianitori quoque praecepit ut vigilaret:
quia ordini pastorum commissae sibi Ecclesiae curam iubet impendere.
Non solum autem rectores Ecclesiae, sed omnes vigilare praecipimur,
ianuas cordium custodientes, ne antiqui hostis mala suggestio
subintret, ne nos dominus dormientes inveniat. Unde ex hac
similitudine concludens subdit vigilate ergo: nescitis enim quando
dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an
mane; ne cum venerit inveniat vos dormientes. Hieronymus. Nam qui
dormit, non corpora vera, sed phantasmata intendit, et vacuus vigilat
de his quae viderat. Sic nimirum sunt quos mundi amor rapit in vita,
qui deserunt post vitam quod somniabant pro certo. Theophylactus.
Vide autem quia non dixit: nescio quando tempus erit, sed nescitis.
Propter hoc enim hoc occultavit, quia nobis expediebat: nam si nunc
ignorantes finem non curamus, quid faceremus, si finem sciremus?
Malitias namque nostras differremus usque ad ultimum. Attendamus
etiam dictiones: sero namque finis existit, cum quis moritur in
senectute; media nocte, cum quis moritur in medio iuventutis; galli
cantu vero, cum ratio completur in nobis: cum enim incipit puer
secundum rationem vivere, tunc gallus in eo vociferatur, excitans a
somno sensualitatis; mane autem puerilis est aetas. Oportet enim
omnes istos finem praescire: nam et puero cavendum ne imbaptizatus
pertranseat. Hieronymus. Hoc autem fine concludit sermonem, ut
commune omnium praeceptum novissimi per primos audiant; unde subdit
quod autem vobis dico, omnibus dico: vigilate. Augustinus ad
Hesychium. Non solum enim illis dixit quibus tunc audientibus
loquebatur, sed etiam illis qui fuerunt post illos ante nos, et ad nos
ipsos, et qui erunt post nos usque ad novissimum eius adventum.
Numquid autem omnes inventurus est dies ille in hac vita, aut quisquam
dicturus est quod ad defunctos etiam pertineat quod ait vigilate, ne
cum venerit repente, inveniat vos dormientes? Cur itaque omnibus
dicit quod ad eos solos pertineat qui tunc erunt, nisi quia ad omnes
pertinet, quomodo dixi? Tunc enim unicuique veniet dies ille cum
venerit eius dies, ut talis hinc exeat qualis est iudicandus illo die;
ac per hoc, vigilare debet omnis Christianus, ne imparatum eum
inveniat domini adventus. Imparatum autem inveniet dies ille quem
imparatum inveniet suae vitae huius ultimus dies.
|
|