|
Hieronymus. Nunc aspergamus librum nostrum de sanguine, et limina
domorum, et funem coccineum circumdemus domui orationis nostrae, et
coccum in manu nostra ut Zaram ligemus, ut vaccam rufam in valle
occisam enarrare possimus. De Christi enim occisione narraturus
Evangelista praemittit erat autem Pascha et azyma post biduum.
Beda. Pascha, quod Hebraice dicitur phase, non a passione, ut
plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur: eo quod exterminator
videns sanguinem in foribus Israelitarum, pertransierit, nec
percusserit eos; vel ipse dominus praebens auxilium populo suo,
desuper ambulavit. Hieronymus. Vel phase transitus interpretatur,
Pascha vero immolatio. In immolatione agni et transitu populi per
mare vel Aegyptum, praefiguratur passio Christi, et redemptio populi
de Inferno, quando nos post biduum visitat, idest plenissima luna,
aetate Christi perfecta: ut nec cum aliqua parte tenebrosa carnes agni
immaculati, qui tollit peccata mundi, in una domo, quae est Ecclesia
Catholica, calceati caritate et armati virtute comedamus. Beda.
Hoc autem, iuxta veteris testamenti Scripturam, inter Pascha et
azyma distat, quod Pascha ipse solus dies appellatur, in quo agnus
occidebatur ad vesperam, hoc est quartadecima luna mensis primi;
decima quinta autem luna, quando egressum est de Aegypto, succedebat
festivitas azymorum, quae septem diebus, idest usque ad vigesimum
primum diem eiusdem mensis ad vesperam est statuta solemnitas. Verum
Evangelistae indifferenter et diem azymorum pro Pascha, et pro diebus
azymorum Pascha ponere solent; unde et Marcus hic dicit erat autem
Pascha, et azyma post biduum: quia et Paschae dies in azymis panibus
est celebrari praeceptus; et nos quasi Pascha perpetuum facientes,
semper ex hoc mundo transire praecipimur. Hieronymus. A principibus
autem egressa est iniquitas in Babylone, qui templum et vasa et se
purificare secundum legem ad esum agni debuerant; unde sequitur et
quaerebant summi sacerdotes et Scribae quomodo eum dolo tenerent et
occiderent. Occiso autem capite totum corpus enerve efficitur: unde
miseri faciunt quod caput moriatur. Vitant autem diem festum, quod
convenit illis: non enim est festivitas his qui vitam et misericordiam
perdiderunt; unde sequitur dicebant autem: non in die festo, ne forte
tumultus fieret in populo. Beda. Non quidem metuentes seditionem,
ut simplex sermo demonstrat; sed caventes ne auxilio populi de suis
manibus tolleretur. Theophylactus. Ipse tamen Christus tempus sibi
constituerat passionis: voluit enim in Paschate crucifigi, quia ipse
verum erat Pascha.
|
|