|
Glossa. Narraverat Evangelista superius, quomodo dominus a
ministris sacerdotum fuerat captus; nunc narrare incipit quomodo in
domo principis sacerdotum morti adiudicatus fuit; unde dicitur et
adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem. Beda. Summum sacerdotem
significat Caipham, qui, sicut Ioannes scribit, erat pontifex anni
illius, de quo testatur Iosephus, quod pontificatum sibi emerit a
principe Romano. Sequitur et convenerunt in unum omnes sacerdotes et
Scribae et seniores. Hieronymus. Tunc facta est congregatio
taurorum in vaccis populorum. Sequitur Petrus autem a longe
sequebatur eum usque intro in atrium summi sacerdotis. Timor enim
retrahit, sed caritas trahit. Beda. Merito autem a longe sequebatur
qui iam erat proxime negaturus: neque enim negare posset, si Christo
proximus adhaesisset. Sequitur et sedebat cum ministris ad ignem, et
calefaciebat se. Hieronymus. In atrio cum ministris calefacit se ad
ignem. Atrium sacerdotis est saecularis circuitus; ministri Daemonia
sunt, cum quibus qui manet, flere peccata non potest; ignis
desiderium carnale. Beda. Est enim ignis caritas, de quo dicitur:
ignem veni mittere in terram: qui super credentes descendens variis
linguis eos laudare dominum docuit. Est et ignis cupiditatis, de quo
dicitur: omnes adulterantes, velut clibanus corda eorum. Hic ignis
in atrio Caiphae instinctu maligni spiritus accensus, ad negandum, ad
blasphemandum dominum perfidorum linguas armabat. Quod enim intus in
domo maligna synodus gerebat, hoc ignis in atrio inter frigora noctis
accensus figurabat. Quoniam enim abundat iniquitas, refrigescit
caritas multorum. Hoc frigore torpens ad horam Petrus, quasi prunis
ministrorum Caiphae calefieri cupiebat: quia temporalis commodi
solatium perfidorum societate quaerebat. Sequitur summi vero
sacerdotes et omne Concilium quaerebant adversus Iesum testimonium,
ut eum morti traderent. Theophylactus. Lege praecipiente quod unus
existeret summus sacerdos, tunc multi erant substituti, et destituti
annis singulis per principem Romanorum. Summos ergo sacerdotes dicit
illos qui determinatum eis tempus complentes iam compleverant et a
sacerdotio destituti erant. Figuram autem iudicii, quod in
praeiudicium agebant, operantur, testimonia quaerentes, ut videantur
Iesum iuste damnare et perdere. Hieronymus. Sed mentita est
iniquitas sibi, ut regina adversus Ioseph, et sacerdotes adversus
Susannam. Sed ignis sine materia deficit; unde sequitur nec
inveniebant; multi enim falsum testimonium dicebant adversus eum, et
convenientia testimonia non erant. Quod enim variatur, incertum
habetur. Sequitur et quidam surgentes falsum testimonium ferebant.
Moris est haereticorum umbram de veritate trahere. Non ille dixit
quod illi dicunt, sed simile verbum de templo corporis sui, quod post
biduum resuscitavit. Theophylactus. Non enim dixerat: ego dissolvam
illud, sed: solvite; neque manufactum dixit, sed simpliciter
templum. Hieronymus. Dixit etiam: suscitabo, vivum animal
significans, et spirans templum. Falsus testis est qui in eo sensu
dicta intelligit quo non dicuntur.
|
|