|
Beda. Quanto Iesus tacebat ad indignos responsione sua falsos testes
et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad
respondendum provocat, ut ex qualibet occasione sermonis, locum
inveniat accusandi; unde dicitur et exsurgens summus sacerdos in
medium, interrogavit Iesum, dicens: non respondes quidquam ad ea
quae tibi obiciuntur ab his? Iratus quidem princeps et impatiens, non
inveniens calumniae locum, exsurgit de solio, ut insaniam mentis motu
corporis demonstraret. Hieronymus. Sed ipse Deus et salvator
noster, qui mundo salutem contulit, et humano generi sua pietate
subvenit, sicut ovis ad occisionem sine voce ducitur, et obmutuit, et
siluit a bonis; unde sequitur ille autem tacebat, et nihil respondit.
Taciturnitas Christi apologiam, idest excusationem, Adae absolvit.
Theophylactus. Tacebat autem, sciens quod non attenderent verbis
eius; unde secundum Lucam respondit: si dixero vobis, non credetis
mihi; unde sequitur rursus summus sacerdos interrogavit eum, et dixit
ei: tu es Christus filius Dei benedicti? Interrogat quidem hoc
summus sacerdos, non ut addiscens crederet, sed ut ex hoc aliquam
occasionem captaret. Quaerit autem tu es Christus filius Dei
benedicti? Multi namque erant Christi, idest uncti, sicut reges et
summi sacerdotes; sed nullus eorum dicebatur filius Dei benedicti,
quasi semper collaudati. Hieronymus. Hunc autem expectabant de
longe, quem prope non vident; sicut Isaac caligantibus oculis Iacob
sub manibus non agnoscit; sed longe de eo futura canit. Sequitur
Iesus autem dixit illis: ego sum; ut scilicet inexcusabiles sint.
Theophylactus. Sciebat namque quoniam non crederent: tamen
respondit, ne postea dicerent: si audissemus aliquid ab eo,
credidissemus ei. Hoc autem est in eorum praeiudicium: quia audierunt
et non crediderunt. Augustinus de Cons. Evang. Matthaeus autem
non dixit respondisse Iesum: ego sum sed: tu dixisti; sed Marcus
tantum valere ostendit quod ei dicit: tu dixisti, quantum si diceret
ego sum. Sequitur et videbitis filium hominis sedentem a dextris
virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli. Theophylactus. Ac si
dicat: videbitis me tamquam filium hominis a dextris patris sedentem.
Virtutem namque hic patrem dicit. Non autem sine corpore veniet; sed
qualis apparuit crucifigentibus, talis in iudicio eis apparebit.
Beda. Si ergo tibi in Christo, o Iudaee, o Pagane et haeretice,
contemptus, infirmitas et crux contumelia est, vide quia per hoc
filius hominis ad dexteram Dei patris sessurus, et in sua cum nubibus
caeli est maiestate futurus. Hieronymus. Et quidem sacerdos
interrogat filium Dei, Iesus autem respondet filium hominis; ut hinc
intelligamus Dei filium idem esse et filium hominis, et ne
quaternitatem faciamus in Trinitate; sed homo in Deo, et Deus in
homine sit. Dicit autem a dextris virtutis sedentem; idest, in vita
regnantem sempiterna, et virtute divina. Et venientem cum nubibus
caeli. In nube ascendit, cum nube veniet; idest, in corpore suo
solo, quod sumpsit a virgine, ascendit, et cum multiformi Ecclesia,
quae corpus ipsius et plenitudo eius, ad iudicium venturus est. Leo
Papa in Serm. 6 de passione. Caiphas autem ad exaggerandam auditi
sermonis invidiam, scidit vestimenta sua; et nesciens quid haec
significaret insania, sacerdotali se honore privavit, oblitus
praecepti illius quod legitur de principe sacerdotum: de capite suo
cidarim non deponet, et vestimenta sua non disrumpet. Nam sequitur
summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait: quid adhuc
desideramus testes? Audistis blasphemiam: quid vobis videtur?
Theophylactus. Adimplet quidem sacerdos consuetudinem Iudaicam: cum
enim aliquid intolerabile et triste illis occurrebat, vestimenta
scindebant. Ut ergo monstraret quod Christus magnam et intolerabilem
blasphemiam dixerit, vestimenta scidit. Beda. Altiori autem
mysterio factum est ut in passione domini pontifex Iudaeorum sua ipse
vestimenta discinderet, hoc est ephod; cum tunica domini nec ab ipsis
qui eum crucifixere militibus scindi potuerit. Figurabatur enim quia
sacerdotium Iudaeorum pro sceleribus ipsorum pontificum esset
scindendum: soliditas vero Ecclesiae, quae vestis sui redemptoris
solet appellari, nunquam valet disrumpi. Theophylactus. Ex eo autem
sacerdotium Iudaeorum scindendum erat quod condemnaverunt Christum
esse reum mortis; unde sequitur qui omnes condemnaverunt eum esse reum
mortis. Hieronymus. Condemnant quidem eum esse reum mortis ut reatu
suo reatum nostrum solveret. Sequitur et coeperunt quidam conspuere
eum: ut scilicet sputaminibus susceptis, faciem animae nostrae
lavaret; et velamine faciei suae velamen cordium nostrorum auferret;
et colaphis, quibus in capite percussus est, caput humani generis,
quod est Adam, sanaret; et alapis, quibus expalmatus est, maxima
laus eius nostris manibus labiisque plauderet: ut dicitur: omnes
gentes, plaudite manibus. Beda. Quod vero dicunt ei prophetiza:
quis est qui te percussit? Quasi in contumeliam faciunt eius qui se a
populis prophetam haberi voluit. Augustinus de Cons. Evang. Hoc
autem intelligitur passus dominus usque ad mane in domo principis
sacerdotum, quo prius adductus est.
|
|