|
Augustinus de Cons. Evang. De Petri tentatione, quae inter
praedictas domini contumelias facta est, non eodem ordine omnes
Evangelistae narrant. Nam Lucas explicat prius tentationem Petri,
tum demum has domini contumelias; Ioannes autem incipit Petri
tentationem dicere, et interponit quaedam de contumeliis domini, et
adiungit quod inde missus est ad Caipham pontificem; et inde
recapitulat, ut explicet quam coeperat tentationem Petri. Matthaeus
autem et Marcus primo commemorant Christi contumelias, deinde Petri
tentationem de qua dicitur et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit
una ex ancillis summi sacerdotis. Beda. Quid autem sibi vult, quod
prima eum prodit ancilla; cum viri utique eum magis potuerint
recognoscere, nisi ut et iste sexus peccasse in necem videretur
domini, et iste sexus redimeretur per domini passionem? Sequitur at
ille negavit dicens: neque scio, neque novi quid dicas. Hieronymus.
Petrus sine spiritu voci ancillae cessit, cum spiritu nec
principibus, nec regibus cedit. Theophylactus. Hoc autem eum pati
dispensative permisit dominus, ne scilicet extolleret se; simulque ut
peccantibus misericors ostendatur, tamquam ex seipso instructus humanae
infirmitatis eventum. Sequitur et exiit foras ante atrium et gallus
cantavit. Beda. De hoc galli cantu ceteri Evangelistae tacent; non
tamen factum negant; sicut et multa alia alii silentio praetereunt quae
alii narrant. Sequitur rursus autem cum vidisset eum ancilla, coepit
dicere circumstantibus, quia hic ex illis est. Augustinus de Cons.
Evang. Haec ancilla non eadem, sed alia est, sicut dicit
Matthaeus. Sane hoc quoque intelligitur, quia in secunda negatione a
duobus compellatus est, ab ancilla scilicet, quam commemorant
Matthaeus et Marcus, et ab alio quem commemorat Lucas. Sequitur at
ille iterum negavit. Iam Petrus redierat ut, quemadmodum dicit
Ioannes, ad focum stans iterum negaret: unde ancilla dicebat quod
dictum est, non illi, scilicet Petro, sed his qui illo exeunte ibi
remanserant; sic tamen ut ille audiret; unde rediens et rursus ad
ignem stans resistebat negando verbis eorum. Liquido enim colligitur
collatis de hac re omnibus Evangelistarum testimoniis, non ante ianuam
secundo Petrum negasse, sed intus in atrio ad ignem; Matthaeum autem
et Marcum, qui commemoraverunt exisse eum foras, regressum eius
brevitatis causa tacuisse. Beda. In hac autem negatione Petri
discimus non solum abnegari Christum ab eo qui dicit eum non esse
Christum; sed ab illo etiam qui cum sit, negat se esse Christianum:
dominus enim non ait Petro: discipulum meum te negabis, sed me
negabis. Negavit ergo Christum cum se negavit eius discipulum.
Sequitur et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro: vero
ex illis es: nam et Galilaeus es. Non quod alia lingua Galilaei
quam Hierosolymitae loquerentur, qui utique fuerunt Hebraei; sed
quod unaquaeque provincia et regio suas habeat proprietates, ac
vernaculum loquendi sonum vitare non possint. Theophylactus. Igitur
timore Petrus perterritus, et domini sermonem oblitus, dicentis: qui
me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre
meo, dominum abnegavit; unde sequitur ille autem coepit anathematizare
et iurare: quia nescio hominem istum quem dicitis. Beda. Quam noxia
sunt pravorum consilia. Inter infideles hominem negavit se nosse quem
inter discipulos Deum fuerat confessus. Solet autem Scriptura sacra
meritum causarum per statum designare temporum; unde Petrus, qui
media nocte negavit, ad galli cantum poenituit; unde subditur et
statim iterum gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod
dixit ei Iesus: priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et
coepit flere. Theophylactus. Lacrymae enim Petrum Christo per
poenitentiam adduxerunt. Confundantur itaque Novatiani, qui dicunt,
quod qui post susceptionem Baptismatis peccaverit, non suscipitur ut
sibi delictum remittatur. Ecce enim Petrus, qui et Christi corpus
sumpsit et sanguinem, per poenitentiam est susceptus. Etenim
sanctorum defectus propter hoc scripti sunt, ut et nos si per
incautelam deciderimus, recursum habeamus per eorum exemplum, et
speremus per poenitentiam sublevari. Hieronymus. Mystice autem prima
ancilla, titubatio est; secunda, consensio; tertius vir, actus
est. Haec trina negatio, quam abluit per fletus verbi Christi
recordatio. Tunc nobis gallus cantat quando praedicator quisquam per
poenitentiam corda nostra ad compunctionem excitat; tunc incipimus
flere quando ignimur intus per scintillam scientiae; et foris eximus
cum extra eicimus quod intus fuimus.
|
|